Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tempus repastinandi et conserendi est priusquam oculi harundinum egerminent. Caeditur deinde post brumam; nam usque in id tempus incrementum capit, ac tum compescitur,[*]()cum obriguit hiberno frigore. Fodiendum quotiens et vineta; sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.

Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem umidum vel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur;spissum solum et rubricosum [*]()reformidat.