Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri; nec mox vineam tum subseri, cum fructus capiendus est.

Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe submersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata suo pedamento ad iugum evocatur.