Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,[*]()quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium. Exemplum eius rei capiamus [*]()in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum [*]()pulveris viviradici subicimus.
Venor igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt altioribus demersa [*]()scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,[*]()apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur; cum quae iugo destinetur,[*]()altiore fundamento stabilienda sit, quando si [*]()modo scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.
Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat. Ceterum illa parum prudens [*]()agricolarum studio: praecipua esse[*]()commoda humilis positionis, quod et [*](effosa et regesta scripsi (cf. XI. 3. 10), praeeunte Schn., not.: refusos sed egesta SAa: refusos sed et gesta c: infusius egesta M: refusius egesta vulgo. ) [*](humus dior (clior c) SAcM: humidior a. ) [*](quam S. ) [*](subiacere cM, vett. edd.: subiaceret SAa: subiicere vulgo. ) [*](capimus S. ) [*](exigui SAac, edd. ante Schn. ) [*](demersa scripsi: demessa S: dimissa Aac: demissa M, edd. ) [*](possint SAac: possunt M, edd. ) [*](destinetur SAacM, vett. edd.: destinatur Ald., Gesn., Schn. ) [*](sic scripsi cum Schn., not.: si modo quando SAa, vett. edd.: et (om. c) si modo (quando om.) c, et vulgo: si quõ qñ M. ) [*](prudens SAacM, vett. edd., Sobel: prosunt Ald., Gesn., Schn. ) [*](esse SAa, Sobel: esset c: om. M, Ald., Gesn., Schn. )
Quid quod pastinati [*]()humus, dum est recens soluta laxataque, velut fermento quodam intumescit? cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit, [*]()ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit? Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura vitis demittitur. Nam quod in profundo semina frigore laboraredicuntur, nos quoque non diffitemur.
Sed non [*]()est dupondii et dodrantis altitudo, quae istud efficere possit; cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.