Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas
irrepentes radiculas."Istud quidem contingere [*]() [*](relegisse SAac: relegissem M. ) [*](ais om. SAacM. ) [*](m. u. s. om. AacM et omnes ante Schn.: deinde deductis AacM, vett. edd. ) [*](reprehensio S, Schn.: om. AacM, plerique edd. ) [*](ambiguam cM, edd. ante Schn.: abiaram SA: abieram a: avaram Schn. Post ambiguam inserunt cM nisi antiquitus ita dici solitum erat. ) [*]( continere Aac. )
verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,[*]()quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium. Exemplum eius rei capiamus [*]()in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum [*]()pulveris viviradici subicimus.
Venor igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt altioribus demersa [*]()scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,[*]()apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur; cum quae iugo destinetur,[*]()altiore fundamento stabilienda sit, quando si [*]()modo scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.