Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius. Nam quod adsuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores. Atque haec de cura eligendi malleoli praecepimus; nunc illud proprie specialiter,[*]()ut non solum fecundissima [*]()vite, sed et vitis [*]()parte feracissima semina eligantur.

Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores crediderunt,4 extrema pars eius,5 quod caput vitis appellant, id est, ultimum et productissimum flagellum; nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur 6 in 7 productissimo sarmento. Quae res nos decipere non 8 debet; id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes umor omnis et alimentum quod a solo ministratur, transcurrit,

dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem,[*]()quam diabeten vocant mechanici, trahitur in summum; quo cum pervenerit,[*]()ibi consistit, atque consumitur. Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut [*](specialiter inclusit Gesn. veluti glossam: spectantur Ursinus. ) [*](ex ante fecundissima acM, et vulgo; om. SA, Sobel. ) [*](sed et vitis SAac, vett. edd., Sobel: sed e vitis M: sed etiam e vitis vulgo. ) [*](crediderunt SAac, Brusch.: tradiderunt M, plerique cett. edd. ) [*](est SAa: om. cM. ) [*](conficitur S. ) [*](in om. SA, deinde prudentissimo A. ) [*](non om. SAc. ) [*](per (om. SAacM, vett. edd.) siphonem vulgo: si fons SA, ad si fonnem corr. A. ) [*](pervenit SA1. )

v.1.p.284

in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles,[*]()quae e duro citantur,[*]()ac duplici ex causa robustae [*]()sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque inlibato suco aluntur; et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quidquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Mediae sunt macerrimae, quia transeunti t hinc parte aliqua interceptus,