Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum [*]()semina diligenti observatione custodiunt, et spem futurarum victoriarum concipiunt propagata subole generosi armenti.Nos quoque [*](videri fecunditas SAacM: fecunditas videri vulgo. ) [*](posset SAac: possent vulgo. ) [*](sescenas scripsi (cf. III. 3. 2): sexenas M: sexcentenas a, edd.: septenas SAc. ) [*](plane edd.: palaeae S: paleae (-e ac) AacM. ) [*](accersita SAacM. ) [*](Noram om. SAac, vett. edd. ) [*](quadrigenarum SA: om. c. )

v.1.p.280
pari ratione velut Olympionicarum equarum, ita feracissimarum Aminearum seminibus electis largae vindemiae spem capiamus. Neque est quod temporis tarditas quemquam [*]()deterreat; nam quidquid morae est, in exploratione surculi absumitur.

Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est, celerrime insitionibus ad maximam numerum perducitur. Eius rei testimonium tu praecipue, Silvine,[*]()perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in Ceretano [*]()tuo possides, insitione facta consummata.

Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies? Quare si, ut dixi, laborem et curam velimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminei generis vineas constituemus, quam Biturici aut Basilici: tantum rettulerit,[*]()ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius vitis habitum observemus; quoniam [*]()plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur.