Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus. Est enim paene adhuc supervacuum de his conserendis praecipere, dum quod prius est, nondum concedatur an omnino sint habendae. Idque adeo plurimi dubitent, ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris, atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque vel silvae caeduae iudicent;

nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante. Sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus.[*]()Interim studiosi agricolationis hoc primum docendi sunt, uberrimum esse reditum vinearum. Atque ut omittam veterem illam felicitatem arvorum,[*]()quibus et ante iam Cato Marcus, et mox Varro Terentius, prodidit singula iugera vinearum sescenas urnas vini praebuisse—id enim maxime adseverat in primo libro rerum rusticarum Varro—nec una regione [*](estimavimus S: extimabimus ac: existimabimus M. ) [*](arborum SA1. a I.e. the lower quality of the prolific vine is more than offset by the quantity of its yield. b I.e. the arbustum. c Varro, R.R. I. 2. 7, quoting Cato, Origines. d 1 urna = 1/2 amphora = about 3.42 U.S. (2.85 Brit.) gallons. )

v.1.p.254
piovenire solitum, verum et in Faventino [*]()agro et in Gallico, qui nunc Piceno contribuitur;

his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est. Nam illa videntur prodigialiter in nostris Ceretanis accidisse, ut aliqua vitis apud te excederet uvarum numerum duorum milium et apud me octingenae [*]()stirpes insitae intra biennium septenos culleos peraequarent; ut primae vineae centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et silvae, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur.