Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem vindemiae minorem patitur et sumptum. Nam ut quaeque virescere [*]()incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;

nec pariter vetus [*]()atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus. [*]()Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae quod repugnet perpetuitati,[*]()nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures [*](omni SAac, edd. ante Gesn. ) [*](sint calori aptiores coniecit L. A. Post: sincaloriores S: in sicaloriores A: nisi calidiores ac: om. M: sunt calidiores vett. edd.: rigore vitiantur Ald., Gesn., Schn.: num sint caloris avidiores? ) [*](contristentur SAac, edd. ante Schn.: contristatur Schn.: quia sint contristentur om. M. ) [*](sic scripsi: ut que quae virescere (ex viresgere corr.) S: ut quae quirescere A: ut que vinescere a: ut que quiescere c: ut quaeque restire M: ut quaeque maturescere Schn.: ut quae maturescere Ald., Gesn. ) [*](vetus SAacM: vietus Schn. ) [*](spiniosus SA: spinosus acM. ) [*]( perpetuitati Schn.: per vetustatem vel perpetuitate Ursinus: perpetua tamen SAa: perpetuo tamen c: per potus tamen vulgo. )

v.1.p.348
deprehendi potest[*]()ignobilitas in gustu; quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut vetustate acquirat bonitatem.

Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes [*]()etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus [*]()de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus. [*](possit SAac. ) [*](Potes etiam M, et maluit Schn.: Posset iam SAac: Potes iam vulgo. ) [*](Hactenus S, Schn.: Haec A, et vulgo: hoc a: hoc c: Nunc M. )

v.1.p.350

Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quae utraque reprehensio [*]()ambiguam [*]()magis habet aestimationem quam veram.

Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas

irrepentes radiculas."Istud quidem contingere [*]() [*](relegisse SAac: relegissem M. ) [*](ais om. SAacM. ) [*](m. u. s. om. AacM et omnes ante Schn.: deinde deductis AacM, vett. edd. ) [*](reprehensio S, Schn.: om. AacM, plerique edd. ) [*](ambiguam cM, edd. ante Schn.: abiaram SA: abieram a: avaram Schn. Post ambiguam inserunt cM nisi antiquitus ita dici solitum erat. ) [*]( continere Aac. )

v.1.p.354
potest etiam, si ager bipalio moveatur et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum plus dupondio semisse; nam semper in plano effosa et regesta[*]()humus tumidior [*]()est quam gradus soli crudi. Nec [*]()sane positio seminum praealtum sibi cubile substerni desiderat;

verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,[*]()quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium. Exemplum eius rei capiamus [*]()in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum [*]()pulveris viviradici subicimus.

Venor igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt altioribus demersa [*]()scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,[*]()apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur; cum quae iugo destinetur,[*]()altiore fundamento stabilienda sit, quando si [*]()modo scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.

Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat. Ceterum illa parum prudens [*]()agricolarum studio: praecipua esse[*]()commoda humilis positionis, quod et [*](effosa et regesta scripsi (cf. XI. 3. 10), praeeunte Schn., not.: refusos sed egesta SAa: refusos sed et gesta c: infusius egesta M: refusius egesta vulgo. ) [*](humus dior (clior c) SAcM: humidior a. ) [*](quam S. ) [*](subiacere cM, vett. edd.: subiaceret SAa: subiicere vulgo. ) [*](capimus S. ) [*](exigui SAac, edd. ante Schn. ) [*](demersa scripsi: demessa S: dimissa Aac: demissa M, edd. ) [*](possint SAac: possunt M, edd. ) [*](destinetur SAacM, vett. edd.: destinatur Ald., Gesn., Schn. ) [*](sic scripsi cum Schn., not.: si modo quando SAa, vett. edd.: et (om. c) si modo (quando om.) c, et vulgo: si quõ qñ M. ) [*](prudens SAacM, vett. edd., Sobel: prosunt Ald., Gesn., Schn. ) [*](esse SAa, Sobel: esset c: om. M, Ald., Gesn., Schn. )

v.1.p.356
celeriter adolescant semina quae non fatigentur [*]()multo soli pressa pondere, fiantque uberiora quae leviter suspensa sint. Nam utraque ista Iuli Attici ratio convincitur exemplo arbustivae positionis, quae scilicet multo validiorem fertilioremque stirpem reddit;quod non faceret, [*]()si laborarent altius demersa semina.