Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia, quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert.

Sed ea tum praecipua est, si nec nimis [*]()celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis [*]()tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit,[*]()nec siccitatibus abolescit.

Talis nobis eligatur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit; nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.

Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum sed iucundius adferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona, sed [*]()sunt generosiora sub Austro. [*](possunt S. ) [*](minus SAc, vett. edd. ) [*](minus c. ) [*]( harescit SA. ) [*](pronas et SAa. )

v.1.p.236

Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.[*]()Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerem:, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnis sapore praecedere.

Eae [*]()cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo: illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem,