Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

tamen contristatur. Visula[*]()deinde ab his et minor Argitis terrae mediocritate laetantur; nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed Argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et uvis exuberat.

Humillimis tabulatis aptior Visula brevem materiam, durum folium et latum exigit, cuius amphtudine [*]()fructus suos optime adversus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi lcgantur, ad terram decidunt;humoribus etiam priusquam defluant,

putrescunt. Sunt et Helvolae, quas non nulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo, [*]()nisi fallor, colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque [*]()candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.[*]()Melius arborem, sed et iugum commode vestiunt. Mediocri quoque solo fecundae, sicut Pretiae minor et maior. Sed eae [*]()generositate vini magiscommendantur, etfrequentibus materiis frondent et cito maturescunt.

Albuelis[*]()utilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore quam in iugo;in summa arbore quam in ima;[*]() [*](vis ulla ac: visullae SA: Vissule M: Visulae edd. ante Gesn. ) [*](altitudinem Aac: altitudine M. ) [*](ab helvo om. a: ab herbo c: ab albo AM. ) [*](aequalis atque utraque AacM. ) [*](auferant SA. ) [*](eae edd.: haec, et deinde commendatur SA: sed et ac: sed et haec M. ) [*](aldi uelis SA: alius uel his (bis a) ac: alia est his M. ) [*](in minima ac: in anima A. Pliny, N.H. XIV. 28. )

v.1.p.246
ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae,Thasiae, Psithiae, Sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston [*]()appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia,[*]()unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes.[*]()

Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur: ut tres Helvenacae, [*]()quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur. Earum altera, quam Galliarum incolae marcum [*]()vocant, mediocris vini; et altera quam longam appellant, eandemque canam,[*]()sordidi vini nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit.

Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit; atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert; quod frigora sustinet, dum tamen [*](amethyston omnes post Beroaldum:amarcion SA: amaricion c: amarition M, vett. edd.: amarciem a. ) [*](quod et innoxia om. SA. ) [*](habilis SAaM. ) [*](helvenace M: hennacae (-e a)SAa: henirace c: Helvenaciae vulgo. ) [*](marcum SAacM, Schn. in not., Sobel: emarcum cett. Deinde mediocris vineis (SAa) defendit Sobel. ) [*](canam Sobel: cauam SAac: canaram M: avaram edd: . )

v.1.p.248
sine imbribus sit; quod non nullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur; quod praecipue sola macerrimum quoque solumfertilitate sua commendat.