Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Avarius quidam dupondio et dodrante altum sulcum, latum pedum quinque faciunt; deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt, atque ita sequentem sulcum infindunt. [*]()Quos cum per definitum vineis[*]()locum fecerunt, in lateribus sulcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis, quos postea quam convaluerint crudo solo quod omissum est transversis scrobibus propagent, atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.

Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium ut [*]()sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et summoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimaturet exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur.

Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, [*](sic SAacM, et plerique: spatiis omissis Schn. ) [*](derigunt SAc: derigant a. ) [*](infindunt SAaM, Sobel: infundunt c, vett. edd.: infodiunt Ald., Gesn. Schn. ) [*](vineis SAacM: vinetis edd. omnes. ) [*](sic Schn.: omne ut S: ut omnem Aac, vett. edd.: ut omne M: Ac primum ex omni sive arbustivo, sive silvestri loco, quem vineis Ald., Gesn. )

v.1.p.314
quamcumque in partem prorepserint, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut in nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret.

Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est, acclivis regio tres; praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris. Rursus depressis vallibus minus alte duobus pedibus deponi vineam non placet. Nam praestat non conserere quam in summa terra suspendere; nisi si tamen scaturigo [*]()palustris obvia sit,[*]()sicut in agro Ravennate, plus quam sesquipedem prohibeat infodere.