Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem,[*]()quam diabeten vocant mechanici, trahitur in summum; quo cum pervenerit,[*]()ibi consistit, atque consumitur. Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut [*](specialiter inclusit Gesn. veluti glossam: spectantur Ursinus. ) [*](ex ante fecundissima acM, et vulgo; om. SA, Sobel. ) [*](sed et vitis SAac, vett. edd., Sobel: sed e vitis M: sed etiam e vitis vulgo. ) [*](crediderunt SAac, Brusch.: tradiderunt M, plerique cett. edd. ) [*](est SAa: om. cM. ) [*](conficitur S. ) [*](in om. SA, deinde prudentissimo A. ) [*](non om. SAc. ) [*](per (om. SAacM, vett. edd.) siphonem vulgo: si fons SA, ad si fonnem corr. A. ) [*](pervenit SA1. )

v.1.p.284

in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles,[*]()quae e duro citantur,[*]()ac duplici ex causa robustae [*]()sunt, quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque inlibato suco aluntur; et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quidquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Mediae sunt macerrimae, quia transeunti t hinc parte aliqua interceptus,

illinc ad [*]()se tractus umor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum adferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur; sed id sarmentum quod media vite situm, nec importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem suam ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur; sive enim pastinato deponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur [*]()