Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum [*]()caloribus, mitescunt. Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdem tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit; commodissime tamen eam, cuius vel uvae vel acini celeriter decidunt.

At [*]()si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum; quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret—eumque nec amarum nec salsum,