Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed eum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae festis exercere diebus [*]()Fas et iura sinunt:rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri. [*](saepe om. R et edd. ante Schn. ) [*](manibus SA. ) [*](reteri R, Lundström: reperiri S: repperiri A: repurgari Ald., Gesn., Schn.: repoliri Pontedera. ) [*](Post vel verba manifeste exciderunt SAR: absumuntur statim vel inserit Bononiensis 2523: statim absumuntur vel Ald., et deinceps omnes praeter Lundström, qui lacunam iudicat. ) [*](crediderit Lundstrōm: ceciderit SA: crediderat R, cett. edd. ) [*](exercere festis diebus SA. )

v.1.p.220

Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavari[*]()oves nisi si [*]()propter medicinam. Vergilius quod [*]()liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;[*]()sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.