Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

frumentum, putrescit si adobrutum[*]()est. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri [*]()terra debet aequaliter; eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed

aut ante [*]()aut mox cum defloruerit.Omne autem [*](runca SA, Lundström. ) [*](neque enim R, edd. ante Lundström. ) [*](et om. AR, edd. ante Schn. ) [*](exaggerantur codd. ) [*](humi R, edd. ante Lundström. ) [*](paululum SA: paulum a. ) [*](desit SA, Lundström. ) [*](adrutum SA, Lundström. ) [*](sic Schn.: remoliri Lundström, et vulgo. ) [*]( antea R plerique, edd. ante Lundström. )

v.1.p.186
frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.

Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam; in totum summam operarum decem et dimidiam. Siliginis modii quinque totidem operas desiderant. Seminis1 modii novem vel decem totidem operas quot tritici modii quinque postulant.

Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sartoriam unam et dimidiam, messoriam unam: summam operarum sex et dimidiam. Fabae modii quattuor vel sex in vetereto duas operas bubulcorum detinent, at in restibili unam; occantur sesquiopera, sariuntur sesquiopera et una opera [*]()iterum, tertium [*]()sariuntur una opera, metuntur una: summa fit operarum octo vel septem.

Viciae modii sex vel septem in vetereto bubulcorum duas operas volunt, in restibili unam, [*](Seminis S: si seminis AR: Sesamii vel Sesami vulgo ante Schn.; sed Pontedera adorei proposuit. ) [*](sariuntur s. e. u. opera Lundström: sariuntur sex una opera R plerique; om. SA: sarriuntur sesquiopera, iterum sarriuntur una opera, et tertio una vulgo. ) [*](tertium add. Lundström. a I.e., in modern botanical usage, dicotyledonous. b The amount of seed required for sowing one iugerum; cf. II. 9. 1. )

v.1.p.188
item occantur una opera, metuntur una: summa fit operarum quattuor.[*]()Ervi modii quinque totidem operis conseruntur, occantur una, item singulis sariuntur, runcantur, metuntur; quae cuncta sex operas occupant. Siliquae modii sex vel septem totidem operis obruuntur, metuntur una. Phaseoli modii quattuor obruuntur totidem operis, occantur una, metuntur una.

Cicerae vel cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur una opera, runcantur una, velluntur una: summa fit sex operarum. Lentis sesquimodius totidem operis [*]()obruitur,[*]()occatur una, saritur duabus, runcatur una, vehitur una: summa fit operarum octo. Lupini modii decem obruuntur una, occantur una, metuntur una. Mihi sextarii quattuor totidemque panici bubulcorum operas occupant quattuor, occantur operis tribus, sariuntur tribus; quot operis carpantur, incertum est.

Ciceris modii tres operis totidem seminantur, occantur duabus, sariuntur una, runcantur una, velluntur tribus: summa fit undecim operarum. Lini decem modii vel octo quattuor iugis conseruntur, occantur tribus,[*]()runcantur una, velluntur tribus: summa fit undecim operarum. Sesami sextarii sex tribus iugis a proscissione coluntur, [*]()occantur [*]()operis quattuor, sariuntur quattuor [*](sic codd., Lundström: vel trium add. Ald., Gesn., Schn. ) [*](operas R, edd. ante Lundström. ) [*](obruitur add. Madvig, Lundström; om. SA, vett. edd.: desiderat R, Ald., Gesn., Schn. ) [*](operis tribus Ald., Gesn. Schn. ) [*](coluntur R, edd.: tolluntur SA, Lundström. ) [*](post occantur verba tribus runcantur una velluntur tribus summa fit e sententia antecedente repetunt SA, teste Lundström: occantur operis tribus, s. q., e. s. i. d., runcantur una, velluntur duabus.Summa fit Schn. praeeunte Pontedera. )

v.1.p.190
et sariuntur iterum duabus, metuntur duabus: