Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, [*]()ut latius se frutex culmi [*]()diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare [*]()desiit [*]()

frumentum, putrescit si adobrutum[*]()est. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri [*]()terra debet aequaliter; eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed

aut ante [*]()aut mox cum defloruerit.Omne autem [*](runca SA, Lundström. ) [*](neque enim R, edd. ante Lundström. ) [*](et om. AR, edd. ante Schn. ) [*](exaggerantur codd. ) [*](humi R, edd. ante Lundström. ) [*](paululum SA: paulum a. ) [*](desit SA, Lundström. ) [*](adrutum SA, Lundström. ) [*](sic Schn.: remoliri Lundström, et vulgo. ) [*]( antea R plerique, edd. ante Lundström. )

v.1.p.186
frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.

Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam; in totum summam operarum decem et dimidiam. Siliginis modii quinque totidem operas desiderant. Seminis1 modii novem vel decem totidem operas quot tritici modii quinque postulant.