Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

sed indigena soli Attici. Insulae quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Evagon et Anaxipolis Thasii. Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi vindicaverunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii Bacchius et Mnaseas,[*]()Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius, Hegesias Maronites.

Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis,[*]()Dionysius,

Euphyton, Euphorion. Nec minore fide pro virili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus et Eubulus, Menestratus, et Plentiphanes,[*]()Persis et Theophilus.

Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae [*](Chaerestaeus Varro, R.R. I. 1. 8. ) [*](Euphronius Lundstrōm praeeuntibus Reitzensteinio, Ursino, Pontedera: euphrontis SAR: Euphronis vulgo. ) [*](Mnasias S, Lundstrōm: manassias A: manasseas R. ) [*](dadis vel eladis vel cladis R: dandis SA. ) [*](et Plentiphanes Lundstrōm: Pleutiphanes vulgo: euantiphanes (et om.) SA: alii alia in R. )

v.1.p.34
gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium,[*]()qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam cloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium,[*]()qui carminum [*]()quoque potentem fecit.

Nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur Iuli Hygini, verum tamen ut Carthaginiensem Magonem rusticationis parentem maxime veneremur; nam huius octo et viginti memorabilia illa volumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conversa sunt.

Non minorem tamen laudem meruerunt nostrorum temporum viri Cornelius Celsus et Iulius Atticus, quippe Cornelius totum corpus disciplinae quinque libris complexus est, hic de una specie culturae pertinentis ad vitis singularem librum edidit. Cuius velut discipulus duo volumina similium praeceptorum de vineis Iulius Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curavit.

Hos igitur, P. Silvine, priusquam cum agricolatione [*](filium et patrem SA. ) [*](virgilium R. ) [*](carmine R. a Regarded by Pliny (N.H. XVII. 199) as the most ancient and most distinguished husbandmen after Cato. b A contemporary of Varro and one of the speakers in Varro's agricultural treatise. c Marcus Terentius Varro. d A slave whose duty it was to guard his master's children, escort them to school, and perhaps give some elementary instruction at home. c Freedman and librarian of Augustus, and a writer of great versatility. Two works, dealing with mythology and astronomy, survive under his name. )

v.1.p.36
contrahas, advocato in consilium, nec tamen sic mente dispositus velut summam totius rei sententiis eorum consecuturus, quippe[*]()eiusmodi scriptorum monumenta magis instruunt quam faciunt artificem.

Usus et experientia dominantur in artibus, neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur.[*]()Nam ubi quid perperam administratum cessit [*]()improspere, vitatur quod fefellerat, illuminatque rectam viam docentis magisterium.

Quare nostra praecepta non consummare scientiam, sed adiuvare promittunt. Nec statim quisquam compos agricolationis erit his perlectis rationibus, nisi et obire eas voluerit et per facultates potuerit. Ideoque haec velut adminicula studiosis promittimus, non profutura per se sola, sed cum aliis.

Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia vilici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent quantum vel una praesentia domini; quae nisi frequens operibus intervenerit, ut in exercitu cum abest imperator, cuncta cessant officia. Maximeque reor hoc significantem[*]()Poenum Magonem suorum scriptorum primordium talibus auspicatum sententiis: " Qui agrum paravit domum vendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere; cui magis cordi fuerit [*](quia R plerique. ) [*](discitur S. ) [*](cesserit R aliquot. ) [*](significante 8. a Cf. the maxim of Cato, 4, frons occipitio prior est; Pliny, N.H. XVIII. 31 frontemque domini plus prodesse quam occipitium; and Palladius, I. 6.1, praesentia domini provectus est agri. )

v.1.p.38
urbanum domicilium, rustico praedio non erit opus."