De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

His propositis ad singulas species ueniendum est. Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda uinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui imo loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur. Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: leuandum tantummodo malum et per alias curationes

extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si uires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro ui corporis quam longissima. Eo uero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam aluum ducunt; id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit. Vbi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus exeat; tum ea tunica deorsum uersus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resoluuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.

At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel digito uel auerso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diuersas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super uinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci uocant. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium; si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque uenis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.

Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in uiris uero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus uitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae uel salem adiectum uel nitrum habeat; si sub media imaue tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.

Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis uenis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant; maximeque, ubi inter se implicatae

glomerantur, eo ferrum id admouendum est. Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo uinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui. Tertio die lenticula cum melle inponenda est; post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus uero super mediam tunicam uenae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda; ab ea uenae digito uel manubriolo scalpelli separandae. Qua parte uero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino uinciendae; tunc sub ipsis uinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae tresue uenae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo uitio uacet, idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae uenae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque uenis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat. Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque uenas conprehendant. Id hoc modo fit: acus ab exteriore parte oram uulneris perforat; tum non per ipsam uenam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur. Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat. Membrana semper inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent. Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat. Vbi uero inter imam tunicam et ipsum testiculum neruumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae totum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum;
neruus, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id uenae et arteriae ad inguen lino deligandae et infra uinculum abscidendae sunt.

Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si neruus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis aluo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.

Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam noui curatio uulneris eius requirit.

Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, uultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero quam in uiro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parua, iuxtaque eam cutis spatiosior, breuior uero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cauetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad uinculum inclinatur, nudaturque circa pubem uelut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat. * * * satisque uelamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, uinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in

eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest. Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus ei prope a fame uictus sit, ne forte eam partem satietas excitet. Vbi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem auerso * emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.

Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod uitium Graeci phimosin appellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.

Infibulare quoque adulescentulos, interdum uocis, interdum ualetudinis causa, quidam consueuerunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae reuertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab is libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id mouetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo leuior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter necessaria est.

Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia

calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in uiris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori, ampliori minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex uirilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima nouem: ex muliebribus maior nouem, minor sex. Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque admodum ac neque nimis plenas neque nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra uero fistulam demittere in iter urinae debet; atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere. Femina breuius urinae iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhibet. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino uincienda est; deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.

Cum uesicae uero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere uidetur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo conuenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque

in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis uinci possit, neque iam trahi posse uideatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat. Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus uictu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambulandi uero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad uesicae ceruicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Vbi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praeualens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et auersum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo ualentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit. Siue autem unus, siue duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt. Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa uesica ex facili calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a lateribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes labare uel unum uel duos, qui puerum continent, non sinunt. Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint,
uesicam laedant. Neque uero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa uesica neruorum distentiones cum periculo mortis excitat. Ac primum circa ceruicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est. Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leuiorque est, ne effugiat. [id est ne saepius agitanda uesica sit.] Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad ceruicem peruenitur: in quam, si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transuersus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, euadat. In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si leuior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo uenit, tum incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transuersa plaga facienda est, qua ceruix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit. Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi uel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio et distentio neruorum fieri potest. Quae si quis euasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta ceruice, quam habuisset incisa. Cum uero ea patefacta est, in conspectum calculus uenit; in cuius colore nullum discrimen est. Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a
superiore ei parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet: nam breuis extrahendi uim non habet. Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur. Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram uulneris incidat eamque conuulneret: in qua re quod periculum esset, iam supra posui. Vbi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus uncus extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus. Haec est simplicissima curatio. Sed uarietas rerum quasdam etiamnum animaduersiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem sine ullo periculo eximuntur. In uesica uero non tuto uel hi conquiruntur uel adtrahuntur, quoniam ubi illam conuulnerarunt, ex distentione neruorum mortem maturant; multoque magis, si spina aliqua uesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicauit. Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in ceruice calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne ualenter promouendo conuolnerent; tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illa corpore qua cauum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque. Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium,
super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret. Quo consequebatur, ut semel quantum satis esset, aperiret. Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.

At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur. Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamulas. Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant. Quicquid autem ex his in conspectum uenit, uel digitis uel unco eximendum est. Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur. Siquidem in uesica difficulter inuenitur, inuentusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promouetur et excidit. Si quando autem is maior non uidetur nisi rupta ceruice extrahi posse, findendus est: cuius repertor Hammonius ob id lithotomos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro reuoluatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa; quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam uesicam ferramentum perueniat, aut calculi fractura ne quid incidat.

Hae uero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen parum proprie quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi

paruolus calculus est, scalpellus superuacuus est, quia is urina in ceruicem compellitur, quae et †in breuior quam in maribus et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed uirgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum uirgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transuersa sit; neque terreri conuenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.

Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne uis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur uesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens. Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet. Atque os spongia subinde et faciem detergendum est,

finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam—contectam †eodem ante sed linteolo—protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo uesicam urguendo uulnus inritant, quam calore proficiunt. Ergo ne uinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per uulnus postea procedant. Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in uesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, eodem ulceri lana superiniciatur. Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam ualens, leui quam grauiore inflammatione adfectus, is cuius corpus digeritur quam is cuius astrictum est. Inter haec uero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto uel septimo die finitur; qua leuata solium superuacuum est. Supini tantummodo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus mouentia, et si purgandum ulcus uidebitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum uidebitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque uitulinam; quod in id, ne fistula
relinquatur, praecipue proficit. Linamenta uero tum super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, uaria pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua uigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis uehemens; si uenter imus tumet; si uulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, * * * similiter ante tertium diem quaedam liuida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione neruorum et ante diem nonum uomitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.

Proximus cancri metus est. Is cognoscitur, si et per uulnus et per ipsum colem fluit sanies mali odoris, cumque eo quaedam a concreto sanguine non abhorrentia tenuesque carunculae lanulis similes; praeter haec, si orae uulneris aridae sunt, si dolent inguina; si febris non defit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt. Considerandum autem est, in quam partem cancer is tendat. Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt: si in ipsam uesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt. At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.—Primum autem ad rem pertinet corpus recte iacere, ut superior pars eadem semper sit * * in quam uitium fertur. Ita si ad colem it, supinus is collocari debet; si ad uesicam, in uentrem; si in latus, in id, quod integrius est. Deinde ubi uentum fuerit ad curationem, homo in aquam demittetur, in qua marrubium decoctum sit aut cupressus aut myrtus; idemque umor * clystere

intus agetur; tum superponetur lenticula cum malicorio mixta, quae utraque ex uino decocta sint; uel rubus aut oleae folia eodem modo decocta, aliaue medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus. Ex quibus si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur. Vbi stare coeperit cancer, mulso uolnus eluetur, uitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit: potius plumbum elotum cum uino inunguetur, superque idem linteolo inlitum inponetur. Sub quibus perueniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum uesica quaedam consortio est; exque eo fieri, ut neque retineatur cibus neque, si quis retentus est, coquatur, neque corpus alatur, ideoque ne uulnus quidem aut purgari aut ali possit; quae necessario mortem maturant. Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo tamen diu tenenda ratio curationis est; in qua quaedam obseruatio ad cibum quoque potionemque pertinens necessaria est. Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet: ubi ulcus purgatum est, ex media materia: holera et salsamenta semper aliena sunt. Potione opus est modica: nam si parum bibitur, accenditur uulnus, et uigilia urguet et uis corporis minuitur: si plus aequo adsumitur, subinde uesica impletur eoque inritatur. Non nisi aquam autem bibendam esse manifestius est, quam ut subinde dicendum sit. Solet uero sub eiusmodi uictu euenire, ut aluos non reddatur. Haec aqua ducenda est, in qua uel faenum Graecum uel malua decocta sit. Idem umor rosa mixtus in ipsum uulnus oriculario clystere agendus est, ubi id rodit urina neque purgari patitur. Fere uero primo per uulnus exit haec; deinde eo sanescente diuiditur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur; quod interdum tertio mense, interdum non ante sextum, nonnumquam exacto quoque anno fit. Neque desperari debet solida glutinatio uulneris, nisi ubi aut uehementer rupta ceruix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque neruosa aliqua exciderunt. Sed ut uel nulla ibi fistula uel exigua
admodum relinquatur, summa cura prouidendum est. Ergo cum iam ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt: sub his enim tardius uesica purgatur; ideoque diutius plagam patere necessarium est et tum demum, ubi iam nihil tale extra fertur, ad cicatricem perduci. Quod si antequam uesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, uulnus digitis uel auerso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extendendique, ut supra posui, pedes quam maxime iuncti. Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui, subesse uidebitur, quo facilius cludatur ea uel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est; extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.

Et hoc quidem commune esse et maribus et feminis potest: proprie uero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt. Idque interdum euenit protinus in utero matris; interdum exulceratione in his partibus facta, et per malam curationem hic oris sanescendo iunctis. Si ex utero est, membrana ori uoluae opposita est; si ex ulcere, caro idem repleuit.—Oportet autem membranam duabus lineis inter se transuersis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter uioletur, deinde undique eam membranam excidere. At si caro increuit, necessarium est recta linea patefacere; tum ab ora uel uolsella uel hamo adprensa tamquam habenulam excidere, et intus implicitum in longitudinem linamentum (lemniscum Graeci uocant) in aceto tinctum demittere, supraque sucidam lanam aceto madentem deligare; tertio die soluere

ulcus et sicut alia ulcera curare; cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.

Vbi concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest: nam et summam prudentiam moderationemque desiderat, et maximum periculum adfert. Sed ante omnia uuluae natura mirabilis cum in multis aliis tum in hac re quoque facile cognoscitur.—Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur; quo fit, ut et imus uenter in conspectu medici sit et infans ad os uoluae conpellatur. Quae emortuo partu id conprimit, ex interuallo uero paulum dehiscere †ut. Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec iterum ad os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo uoluae et uis neruorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum uentrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum uomitu, cum tremore mortifera neruorum distentio. Verum intus emortuo corpori manus iniecta protinus habitum eius sentit. Nam aut in caput aut in pedes conuersum est, aut transuersum iacet; fere tamen sic, ut uel manus

eius uel pes in propinquo sit. Medici uero propositum est, ut eum manu derigat uel in caput uel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est: ac si nihil aliud est, manus uel pes adprehensus corpus rectius reddit: nam manus in caput, pes in pedes eum conuertet. Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique leuis, acuminis breuis, qui uel oculo uel auri uel ori, interdum etiam fronti recte inicitur; deinde adtractus infantem educit. Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet: nam si conpresso uoluae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os uoluae delabitur; sequiturque neruorum distentio et ingens periculum mortis. Igitur conpressa uolua conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet. Solet etiam euenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies. Quod si tale est, indice digito corpus illud forandum est, ut effuso umore extenuetur; tum id leniter per ipsas manus recipiendum est. Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur; in quo quid periculi sit, supra positum est. In pedes quoque conuersus infans non difficulter extrahitur; quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur. Si uero transuersus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est; sub quo fere ceruix replicatur, retroque caput ad relicum corpus spectat. Remedio est ceruix praecisa, ut separatim utraque pars auferatur. Id unco fit, qui prioris similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur, quia fere maiore parte extracta caput in uacuam uoluam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest. Si tamen id incidit, super uentrem mulieris duplici panniculo iniecto, ualens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum uentrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere; quo fit, ut illud caput ad os uoluae conpellatur; idque eadem ratione, quae supra posita est, unco extrahere * . At
si pes alter iuxta repertus est, alter retro cum corpore est, quicquid protractum, paulatim abscidendum est: et si clunes os uuluae urguere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes eius adducendus. Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat. Quotiens autem infans protractus est, tradendus ministro est, ut is eum supinis manibus sustineat; medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat; dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet. Tum conpressis in unum feminibus, illa conclaui collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu habente. Super imum uentrem eius inponenda lana sucida in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is uulneribus, quae in neruosis locis sunt, adhibetur.

Ani quoque uitia, ubi medicamentis non uincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum; tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita uincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem uitia necessaria esse alias proposui; et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque uulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.

At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Aluos ante omnia ducitur; tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.

Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Vbi sanguis cui fluit, fames indicitur, aluus acrius ducitur, quo magis ora promoueantur; eoque fit, ut omnia uenarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triaue sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est * * sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foueri. Ac bis die, et ante curationem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex

diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promouenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito uitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius exposui.

Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti uarices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum uenularum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uentre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.—Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curua est et uelut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se inuoluuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum uaricem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super uenam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore uena deducitur; caueturque, ne inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem uena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur euellitur ibique rursus absciditur. Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.

At si digiti uel in utero protinus, uel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curuum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi

sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit. Si nerui est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad nouam cicatricem perducendus est.

Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est. Sed id quoque cum periculo summo fit: nam saepe in ipso opere uel profusione sanguinis uel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est. Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur. Vbi ad os uentum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur; deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti; ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in uulneribus, in quibus pus moueri debet, praeceptum est.