De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Dixi de is malis corporis, quibus uictus ratio maxime subuenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis MEDICAMENTIS pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus et ii, qui se empiricos nominarunt, praecipue tamen Herophilus deductique ab illo uiro, adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt uel Zenonis uel Andriae uel Apolloni, qui Mys cognominatus est. Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et cum omnia fere medicamenta stomachum laedant malique suci sint, ad ipsius uictus rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem peruenire non possunt. Illud ante omnia scire conuenit, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint sed ab eo nomen trahant, a quo plurimum petunt. Ergo et illa, quae uictu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem uictus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit.

Sed cum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac simplicia saepe opitulentur, saepe mixta, non alienum uidetur ante proponere et nomina et uires et mixturas eorum, qui minor ipsas nobis curationes exsequentibus mora sit.

Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis; creta uel Cimolia uel figularis, misy; frigida aqua, uinum, acetum; alumen Melinum, squama et ferri et aeris [atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris].

Glutinant uulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum; psylleum, tragacantha, cardamomon, bulbi, lini semen, nasturcium; oui album, gluten, icthyocolla; uitis alba, contusae cum testis suis cocleae, mel coctum; spongia uel ex aqua frigida uel ex uino uel ex aceto expressa; ex isdem lana sucida; si leuis plaga est, etiam aranea.

Reprimunt alumen et scissile, quod ΣΧΙΣΤΟΝ uocatur, et liquidum; Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.

Concoqunt et mouent pus nardum, murra, costus, balsamum, galbanum, propolis, sturax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulpur, resina, sebum, adeps, oleum.

Aperiunt tamquam ora in corporibus, quod stomun Graece dicitur, cinnamomum, balsamum, panaces; iuncus quadratus, puleium et flos albae uiolae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum uetus; piper, pyrethrum, chamaepitys, uua taminia; sulpur, alumen, rutae semen.

Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur [huic autem et sandaracae in omnia eadem uis, sed ualidior est squama aeris], pumex; iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe; lacerti stercus, sanguis columbae et palumbi et hirundinis; Hammoniacum, bdellium [quod in omnia idem quod Hammoniacum potest, sed ualentius est habrotonum], ficus arida, coccum Cnidium, scobis eboris, omphacium, radicula; coagulum, sed maxime leporinum [cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique ualidior est], fel, uitellus crudus, cornu ceruinum, gluten taurinum, mel crudum; misy, chalcitis; crocum, uua taminia; habrotonum, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulpur, pix cruda; sebum, adeps, oleum; ruta, porrum, lenticula, eruum.

Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaraca, minium Sinopicum; galla, balsamum, murra, tus, turis cortex, galbanum, resina terebenthina umida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum; auripigmentum, calx, nitrum et spuma eius; apii semen, narcissi radix, omphacium, alcyonium, oleum ex amaris nucibus, alium, mel crudum, uinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uua taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, ueratrum, cinis.

Exedunt corpus acaciae sucus, hebenus, aerugo, squama aeris, chrysocolla, cinis, cinis Cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulpur, cicuta, sandaraca, salamandra, alcyoneum, aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra, calx, acetum, galla, alumen, lac caprifici uel lactucae marinae, quae tithymallos a Graecis appellatur, alcyoneum, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites et Phrygius et Assius et scissilis, misy, uinum, acetum.

Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, ueratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uua taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ouillum stercus, oenanthe.

Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.

Crustas uero has resoluit farina triticea cum ruta uel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.

Ad discutienda uero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrotonum, helenium, amaracus, alba uiola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, uiola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uua taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus uitellus, amarae nuces, sulpur.

Euocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.

Leuat id, quod exasperatum est, spodium, hebenus, cummi, oui album, lac, tragacanthum.

Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice uel Scyrice, cera, buturum.

Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaueris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, uitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, stibi, pix, coclea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum (ΣΚΩΡΙΑΝ ΜΟΛΥΒΔΟΥ Graeci uocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uua taminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta.

Cutem purgat mel, sed magis si est cum galla uel eruo uel lenticula uel marrubio uel iride uel ruta uel nitro uel aerugine.

Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset superuacuum. Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas

cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus is ero, quas accepi uelut nobilissimas. In hoc autem uolumine eas explicabo, quae uel desiderari in prioribus potuerunt, uel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam. Sed et ante sciri uolo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus diuidi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.

Malagmata uero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci uocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant uulnera, cum inposita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea uero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur. Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur: ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita umore non pingui, ut uino uel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.

His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis,

singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod ΠΕΠΛΥΜΕΝΟΝ Graeci uocant, selibram.

Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ uocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.

Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci salis P. #1108 VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. #1108 VIII; resinae aridae P. #1108 XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.

Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. #1108 XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. #1108 XVI. Quibus adicitur nardum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si uero seruandum est, resinae terebenthinae P. #1108 XVI, cerae P. #1108 X ex uino leni contunduntur, tum eo miscentur.

At si lienis torquet, glandis, quam balanon ΜΥΡΕΨΙΚΗΝ Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Vbi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri.

Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni uentris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P. #1108 IIII; cachryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur.

Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P. #1108 IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi uitulini aut caprini a renibus, uisci, singulorum P. #1108 IIII. Haec autem eadem omnem dolorem leuant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.

Ad idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resoluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest. Id habet cerae P. #1108 I; uisci, sycamini, quam alias sycomorum uocant, lacrimae, singulorum P. #1108 I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. #1108 X; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. #1108 XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.

Praecipuum uero est ad resoluenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.

Aliud ad eadem Nilei: croci magmatis, quod quasi

recrementum eius est, P. #1108 IIII; Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P. #1108 XX. Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.

Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam; turis fuliginis P. #1109; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P. II; aceti heminas tres.

Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. #1109; panacis P. S.; squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I; plumbi combusti P. I S.

Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. II S.

Ad strumam multa malagmata inuenio. Credo autem, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis uarie responderunt. —Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P. #1108 I; piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum P. #1108 IIII; resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron uocatur, pares portiones. Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere siluestri, resinae, singulorum P. #1108 VIII; quae ex leni uino contunduntur.

Expeditius ad idem fit, quod habet uisci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P. #1108 I, lapidis quem pyriten uocant P. #1108 IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres.

Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientia tubercula, quae phymata uocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis

Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae, singulorum P. #1108 I; lapidis eius quem pyriten uocant P. #1108 IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II.

Est etiam proficiens in struma et in is tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in is, quae carcinode uocantur, quod ex his constat: sulpuris P. #1108 II; nitri P. #1108 IIII, murrae P. #1108 VI, fuliginis turis P. #1113., salis Hammoniaci P. #1109, cerae P. I.

Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae meliceridesfavi uel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. #1108 VIII cum cerae P. #1108 VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.

At aduersus panum, * * tum primum orientem, quod phygetron Graeci uocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.

Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma uocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. #1108 I; galbani P. #1108 II; salis P. #1108 IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto.

Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. #1108 I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P. #1108 IIII. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus et bene contritus, aceto subinde adiecto.

At si satis sanguis subit, recte imponitur quod aduersus phymata quoque potest. Constat ex his: bdelli, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. #1108 II.

Carcinode uero phymata commode his leniuntur: galbani, uisci, Hammoniaci, resinae terebenthinae, †in, singulorum P. #1108 I; sebi taurini P. S.; faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.

Quod si facie contusa liuor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit: aristolochiae, thapsiae, singulorum P. #1108 II; bdelli, styracis, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. #1108 IIII. Idem faba quoque imposita proficit.

Sunt etiam quaedam malagmata, quae anastomotica Graeci uocant, quoniam aperiendi uim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. #1108 II; erysimi P. #1108 IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est * * uehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. #1108 IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P. #1108 XII; mellis P. #1109; olei heminam.

Niconis quoque est quod resoluit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.

Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P. #1108 I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. #1108 II; turis fuliginis P. #1108 VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P. #1108 VIII; cerae P. #1108 XII; iridis Macedonicae P. #1108 VI; sesami fricti acetabulum.

Maximeque neruis et articulis malagma conuenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad uesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani

sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli * P. #1108 III. * * * singulorum P. #1109; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P. #1108 XIIII; resinae liquidae P. #1108 VI; cerae P. #1108 XVI.

Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaueris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, cerae pares portiones.

Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P. #1108 XII; quibus cerae paululum adicitur.

Clesiphontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.

Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam uel uuam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.

Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. #1108 VIII; sebi caprini ex irino liquati P. #1108 XX; iridis P. #1108 I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.

At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.

At Numenius podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 III; resinae terebenthinae P. #1108 IIII; turis, spumae nitri, singulorum P. #1108 VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P. #1108 XII; cerae P. III;

quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius.

Si quando autem in articulis callus increuit, Dexius docuit inponere calcis P. #1108 IIII; cerussae P. #1108 VIII; resinae pineae P. #1108 XX; piperis grana XXX; cerae P. #1109; quibus, dum contunduntur, hemina uini lenis instillatur.

Ex EMPLASTRIS autem nulla maiorem usum praestant, quam quae cruentis protinus uulneribus iniciuntur: enhaema Graeci uocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna uis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt; tum glutinant uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus, ideoque alipene nominantur.

Optimum ex his est quod barbarum uocatur. Habet aeruginis rasae P. #1108 XII; spumae argenti P. #1108 XX; aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum P. #1108 I; quibus adiciuntur olei et aceti singulae heminae.

Alterum ad idem, quod Coacon uocant, habet spumae argenti P. #1108 C; resinae aridae tantundem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus, ex aerugine aut aeris squama uiridis, ex minio ruber, ex cerussa albus.

Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae uarietas nouat. Ergo id quoque nigrum est, quod basilicon nominatur. Habet panacis P. #1108 I; galbani P. #1108 II; picis et resinae, singulorum P. #1108 X; olei dimidium cyathum.

At, quia peruiride est, zmaragdinum appellatur in quo sunt: resinae pineae P. #1108 III; cerae P. #1108 I; aeruginis P. s.; turis fuliginis P. #1109; olei tantundem; aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur.

Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem uulnera perducere uidetur. Habet turis P. #1108 I; resinae P. #1108 II; squamae aeris P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XX; cerae P. #1108 C, olei heminam.

Praeterea est quam ΡΑΠΤΟΥΣΑΝ a glutinando uocant. Constat

ex his: bituminis, aluminis scissilis P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XL; olei ueteris hemina.

Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae, quia capitibus fractis maxime conueniunt, cephalica a Graecis nominantur. Philotae compositio habet: terrae Eretriae, chalcitidis, singulorum P. #1108 IIII; murrae, aeris combusti, singulorum P. #1108 X; icthyocollae singulorum P. #1108 VI; aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum P. #1108 VIII; squamae aeris P. #1108 X; turis masculi P. #1108 II; cerae P. I; rosae et olei acerbi ternos cyathos; aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.

Aliud ad idem uiride: aeris combusti, squamae aeris, murrae, icthyocollae, singulorum P. #1108 VI; misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum P. #1108 VIII; cerae P. #1108 I, olei hemina, aceti quod satis sit.

Puri autem mouendo non aliud melius quam quod expeditissimum est: tetrapharmacon a Graecis nominatur. Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sebi taurini, si id non est, uitulini.

Alterum ad idem enneapharmacum nominatur, quod magis purgat. Constat ex nouem rebus: cera, melle, sebo, resina, murra, rosa, medulla uel ceruina uel uitulina uel bubula, oesypo, buturo. Quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur.

Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est, quae si * * * singula habenda sunt, meliora sunt: sed in copia reicienda sunt, is potius adhibitis, quae proprie id, quod eo tempore opus est, consecuntur. Exempli causa duo proponam.

Est igitur ad uulnera Attalium, quod habet: squamae aeris P. #1108 XVI; turis fuliginis P. #1108 XV; Hammoniaci tantundem; resinae terebenthinae liquidae P. #1108 XXV; sebi taurini tantundem; aceti heminas tres, olei sextarium.

At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id,

quod ad auctorem Iudaeum refertur. Constat ex his: salis P. #1108 IIII; squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum P. #1108 XII; Hammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum P. #1108 XVI; resinae Colophoniacae, cerae, sebi uitulini curati, singulorum P. #1108 XX; aceti sesquicyatho, olei minus cyatho. ΤΕΘΕΡΑΠΕΥΜΕΝΑ Graeci appellant, quae curata uocant, cum ex sebo puta omnes membranulae diligenter exemptae sunt ex alio medicamento.

Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum. Quae ipsa quoque ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ nominantur; quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur. In eo est resinae terebenthinae P. #1108 X; nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. #1108 XX; olei paulum. Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.

Aliud eodem nomine, quod puri quoque mouendo est: sebi uitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.

Praeter has est Philocratis, quod habet: salis Hammoniaci P. #1108 VII; aristolochiae P. #1108 VIII; cerae, resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. #1108 XV; spumae argenti P. #1108 XXXII, quibus, ut pus quoque moueant, iridis P. #1108 IIII et galbani P. #1108 VI adiciuntur.

Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant. Habet murrae, croci, iridis, propolis, bdelli, capitulorum Punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitis, atramenti sutorii cocti, panacis, salis Hammoniaci, uisci, singulorum P. #1108 IIII; aristolochiae P. #1108 VIII; squamae aeris P. #1108 XVI; resinae terebenthinae P. #1108 LXXV; cerae et sebi uel taurini uel hircini, singulorum P. #1108 C.

Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit

ex his: galbani P. #1108 II; fuliginis turis P. #1108 IIII; picis P. #1108 VI; cerae et resinae terebenthinae singulorum P. #1108 VIII; quibus paululum irini unguenti miscetur.

Valensque ad idem emplastrum uiride Alexandrinum est. Habet aluminis scissilis P. #1108 VIII; salis Hammoniaci P. #1108 VIII #1109; squamae aeris P. #1108 XVI; murrae, turis, singulorum P. #1108 XVIII; cerae P. #1108 CL; resinae Colophoniacae aut pineae P. #1108 CC; olei heminam, aceti sextarium.

Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci uocant; quale est id, quod habet resinae terebenthinae, fuliginis turis, singulorum P. #1109; squamae aeris P. #1108 I; ladani P. #1108 II; aluminis tantundem; spumae argenti singulorum P. #1108 IIII.

Exest etiam uehementer corpus atque ossa quoque resoluit et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas; nitri ignem non experti, lapidis Assii, aristolochiae P. sextantes; cerae, resinae terebenthinae, turis, olei ueteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.; aeruginis rasae P. bessem; aceti scilliti heminam; uini Aminaei tantundem.

Sunt etiam aduersus morsus quaedam adcommodata, quale est Diogeni nigrum, quod habet: bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum P. #1108 XX; spumae argenti P. #1108 C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. #1108 IIII; cerussae et aeruginis rassae, singulorum P. #1108 VIII; Hammoniaci P. #1108 XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. #1108 XXV; spumae argenti P. #1108 C; olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris P. #1108 XIIII; galbani P. #1108 VI; cerussae et aeruginis rasae, singulorum P. #1108 VIII; Hammoniaci P. #1108 XII; cerae, resinae pineae, singulorum P. #1108 XXXV * * * spuma argenti concoquitur.

Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium uocatur, huc aptum est. Habet resinae terebenthinae P. #1108 II; galbani P. #1108 IIII;

minii Sinopici P. #1108 VI; turis fuliginis P. #1108 VI; cerae P. #1108 VIII; spumae argenti P. #1108 XXXVI; olei ueteris heminam.

Item id, quod ex his constat; squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. #1108 IIII; galbani P. #1108 VI; salis Hammoniaci P. #1108 XII #1109; cerae P. #1108 XXV; olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus uulneribus recte imponuntur.

Sunt etiam alba lenia (leuca Graeci uocant) fere non grauibus uulneribus accommodata, praecipueque senilibus. Quale est quod habet: cerussae P. #1108 XXXII; sebi uitulini curati et cerae, singulorum P. #1108 XLVIII; olei heminas tres; ex quibus ea cerussa coquitur.

Aliud quod habet cerussae P. #1108 XX; cerae P. #1108 XXXV, olei heminam, aquae sextarium. Quae quotiens adiciuntur cerussae uel spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio quae supra posita est, ideoque elephantine nominatur.

Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas liparas fere Graeci nominant; ut id, quod habet mini P. #1108 IIII; spumae argenti P. #1108 XXV; cerae et adipis suillae, singulorum P. #1108 XXXVII; uitellos quattuor.

Alia compositio generis eiusdem: cerae, resinae terebenthinae, singulorum P. #1108 VI; cerussae P. #1108 VIII; spumae argenti, plumbi recrementi (ΣΚΩΡΙΑΝ ΜΟΛΥΒΔΟΥ Graeci uocant), singulorum P. #1108 XX; cicini olei et murtei singulorum heminae.

Tertia, quae ad auctorem Arcagathum refertur: misy cocti, aeris combusti, singulorum P. #1108 IIII; cerussae coctae P. #1108 VIII; resinae terebenthinae P. #1108 X; spumae argenti P. #1108 VI.

Etiamnum generis eiusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum P. #1108 XXVII; uitelli cocti IIII; rosae hemina. Aut: cerati ex oleo myrteo facti partes tres; adipis suillae pars quarta; paulum ex plumbi recremento. Aut: spumae argenti selibra, ex olei hemina et aquae marinae altera cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adiectum. Aut: pares portiones cerae, sebi, stibis, spumae argenti, cerussae.