De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum. Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.

Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, si febris est, eam uictus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego ubique, si satis uirium est, ualidiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat; tum altero triduo ualidiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus uictus reuerti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco uino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum uinum redeat. Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione,

si hiemps est, balneo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, ioco, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus uidetur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.

Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ΕΛΕΦΑΝΤΙΑΣΙΝ Graeci uocant; isque longis adnumeratur: quo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque uitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem conuertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. Vbi uetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.—Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro ueratro uenter solui. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde uires reficiendae et ducenda aluus; post haec ubi corpus leuatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu; sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus euocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut uires conseruentur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus; uinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri uidetur.

Attonitos quoque raro uidemus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ hunc Graeci appellant.—His sanguis mittendus est; ueratro quoque albo, uel alui ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a uino abstinendum.

At resolutio neruorum frequens ubique morbus est:

interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ, hoc ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ nominarunt: nunc utrumque ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ appellari uideo. Solent autem qui per omnia membra uehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. In partibus uero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia membra uehementer resoluta sunt, sanguinis detractio uel occidit uel liberat. Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est, pro ui et mali et corporis uel sanguis mittendus uel aluus ducenda est. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem uitare praecipue conuenit frigus; paulatimque ad exercitationes reuertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, uel gestetur, uel motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moueatur, et ui quadam ad consuetudinem suam redeat. Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec remoueantur. Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio quoque die diutius uellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admouere. Vnctioni uero aptissimum est uetus oleum uel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fouere aqua calida marina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est. Ac si quo loco uel naturales uel etiam manu factae tales natationes sunt, is potissimum utendum est; praecipueque in is agitanda membra, quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex uenatione: potio sine uino aquae calidae. Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest. Post cenam utilis uomitus est.

Interdum uero etiam neruorum dolor oriri solet. In hoc casu

non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes mouendae; balneo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde inuoluenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est. Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fouere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina †iactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est.

Tremor autem neruorum aeque uomitu medicamentisque urinam mouentibus intenditur. Inimica etiam habet balinea assasque sudationes. Bibenda aqua est; acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum; pila similibusque superiores partes dimouendae; cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur. Secundum cibum curis abstinendum; rarissima uenere utendum est. Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leuiter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam uirilibus debet.

Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec uicta sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus uel aluo uel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Vtendum maxime sorbitione est, et aqua calida.

Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei uel Graecae nuces uel Abellanae; postea summouendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem uti in is partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; uitandumque erit, ne uel luctando uel currendo uel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis uomitus est.

Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint: nunc de is dicam, quae sunt IN PARTIBVS. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam uenient, si prius eorum sedes breuiter ostendero.

Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis ceruicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.

Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur; illa spiritum, hic cibum recipit. Quibus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsumimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum uertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo leuis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.

Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi uentriculos habet. At sub corde atque pulmone trauersum ex ualida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum

diducit; idque neruosum, multis etiam uenis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec uiscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.

Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum; quod prominens leuiter uentriculo insidet, et in quattuor fibras diuiditur. Ex inferiore uero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes uero diuersi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et uenosi sunt, et uentriculos habent, et tunicis super conteguntur.

Ac uiscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus uero, qui intestinorum principium est, neruosus: a septima spinae uertebra incipit, circa praecordia cum uentriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra posui.

Inde ima uentriculi pars paulum in dexteriorem partem conuersa, in summum intestinum coartatur. Hanc iuncturam ΠΥΛΩΡΟΝ Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.

Ab ea ieiunum intestinum incipit, non ita inplicitum; cui tale uocabulum est, quia numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.

Inde tenuius intestinum est, in sinus uehementer inplicitum: orbes uero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conuersi et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.

Deinde id intestinum cum crassiore altero transuerso

committitur; quod a dextra parte incipiens, in sinisteriorem peruium et longum est, in dexteriorem non est, ideoque caecum nominatur.

At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina neruosum, ab utraque parte huc atque illuc uolutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque uentriculum; deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene uenientibus iungitur, atque hinc dextra recuruatum in imo derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.

Contegit uero uniuersa haec omentum, ex inferiore parte leue et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.

At a renibus singulae uenae, colore albae, ad uesicam feruntur: ureteras Graeci uocant, quod per eas inde descendentem urinam in uesicam destillare concipiunt.

Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. Ipsa soluta atque liberior est, aliter in uiris atque in feminis posita: nam in uiris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa uulua sustinetur.

Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a ceruice huius descendit ad colem: in feminis breuius et plenius super uuluae ceruicem se ostendit. Volua autem in uirginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus uero, nisi ubi grauidae sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recta tenuataque ceruice, quem canalem uocant, contra mediam aluum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam conuertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo uentre posita sunt. A quibus ac pube abdomen susum uersus ad praecordia peruenit: ab exteriore parte euidenti cute, ab interiore leui membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a Graecis nominatur.

His uelut in conspectum quendam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite; sub quo nomine nunc significo eam partem, quae capillis tegitur: nam oculorum, aurium, dentium dolor, et si qui similis est, alias erit explicandus.

In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem ΚΕΦΑΛΑΙΑΝ Graeci uocant; cuius notae sunt horror calidus, neruorum resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, uomitus, sic ut uox supprimatur, uel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat. Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora uel occipitium. Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque grauis neque periculosa, per hominis aetatem est: interdum grauior dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate uel frigore uel igne aut sole contrahitur. Hique omnes dolores modo in febre, modo sine hac sunt; modo in toto capite, modo in parte, interdum sic ut oris quoque proximam partem excrucient. Praeter haec etiamnum inuenitur genus, quod potest longum esse; ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit: ΥΔΡΟΚΕΦΑΛΟΝ Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco positum est, dum leue est, qua sit ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, quae sani homines in inbecillitate partis alicuius facere deberent. Quae uero auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco explicitum est, quo febrium curatio exposita est. Nunc de ceteris dicendum est.

Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen uehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed id, nisi intolerabilis dolor est, superuacuum est, satiusque est abstinere a cibo; si fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, aluum ducere, sternumenta euocare, nihil adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, utique si ex uino uel cruditate origo est. Si uero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem; dein considerandum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa

perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in aqua frigida expressam; unguere rosa et aceto, uel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliaue refrigerantia cataplasmata. At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput uehementer perfricare; deinde calido oleo implere, ueste uelare. Quidam id etiam deuinciunt; alii ceruicalibus uestimentisque onerant, et sic leuantur; alios calida cataplasmata adiuuant. Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit. At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa in omni uetusto capitis dolore communia sunt: sternumenta excitare, inferiores partes uehementer perfricare; gargarizare iis, quae saliuam mouent; cucurbitulas temporibus et occipitio admouere; sanguinem ex naribus extrahere; resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat; candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodicum cum aqua sumere; ubi leuatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi: si discussus ex toto dolor est, etiam ad uinum reuerti, sed postea semper antequam quicquam aliud aquam bibere.

Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est; deinde inponere sinapi sic ut exulceret; si id parum profuit, scalpello utendum est. Illa cum hydropicis communia sunt: exerceatur, insudet, uehementer perfricetur, cibis potionibusque utatur urinam praecipue mouentibus.

Circa faciem uero morbus innascitur, quem Graeci ΚΥΝΙΚΟΝ ΣΠΑΣΜΟΝ nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os cum motu quodam peruertitur ideoque nihil aliud est quam distentio oris. Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio; somnus in promptu est.—In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum eo malum non est, ducere aluum: si ne sic quidem discussum est, albo ueratro uomitum mouere. Praeter haec necessarium est uitare solem,

lassitudinem, uinum. Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus breuiore sed uehementi. Prodest etiam mouere sternumenta; caput radere, idque perfundere aqua calida uel marina uel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur; post perfusionem iterum perfricare; sinapi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, integris idem sinapi, donec adrodat, imponere. Cibus aptissimus ex media materia est.

At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua uel thymum uel hysopum uel nepeta decocta sit; aquam bibere; caput et os et ea, quae sub mento sunt, et ceruicem uehementer perfricare; lasere linguam ipsam linere; manducare quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam; magna ui luctari, ut uerba exprimantur; exerceri retento spiritu; caput saepe aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde uomere.

Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est; interdum in fauces, quod peius est; interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares destillauit, tenuis per has pituita profluit; caput leuiter dolet, grauitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt; si in fauces, has exasperat, tussiculam mouet; si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis grauitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.

Aliud autem quamuis non multum distans malum grauedo est. Haec nares claudit, uocem obtundit, tussim siccam mouet; sub eadem salsa est saliua, sonant aures, uenae mouentur in capite, turbida urina est. Haec omnia ΚΟΡΥΖΑΣ Hippocrates nominat: nunc uideo apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari, destillationem ΚΑΤΑΣΤΑΓΜΟΝ appellari. Haec autem et breuia et, si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem exulcerauit.

Vbi aliquid eiusmodi sensimus, protinus abstinere a sole, balneo, uino, uenere debemus; inter quae unctione et adsueto cibo nihilo minus uti licet. Ambulatione tantum acri sed tecta utendum est; post eam caput atque os supra quinquagiens perfricandum. Raroque fit ut, si biduo uel certe triduo nobis temperauimus, id uitium non leuetur. Quo leuato, si in destillatione crassa facta pituita est, uel in grauedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fouendum os caputque; deinde cum cibo pleniore uinum bibendum. At si aeque tenuis quarto die pituita est, uel nares aeque clausae uidentur, adsumendum est uinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua; post quae ad balneum et ad consuetudinem reuertendum est. Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt: huic enim quaedam curiosior obseruatio necessaria est.

Igitur huic, si in nares uel in fauces destillauit, praeter ea, quae supra rettuli, protinus primis diebus multum ambulandum est; perfricandae uehementer inferiores partes, leuior frictio adhibenda thoraci ori capiti; demenda adsueto cibo pars dimidia; sumenda oua, amylum similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem: siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum. Vbi per haec idoneus aliquis balneo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur; uino meraco copiosius utendum est.

At si in pulmonem quoque destillat, multo magis et ambulatione et fricatione opus est eademque adhibita ratione in cibis, si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est; magis somno indulgendum, abstinendumque a negotiis omnibus; aliquando sed serius balineum temptandum.

In grauedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput uelare, fauces lana circumdare; postero die surgere, abstinere

a potione, aut si res coegerit, non ultra heminam aquae adsumere; tertio die panis non tam multum ex parte interiore qum pisciculo uel leui carne sumere; aquam bibere. Si quis sibi temperare non potuerit quominus pleniore uictu utatur, uomere; ubi in balneum uentum est, multa calida aqua caput et os fouere usque ad sudorem; tum ad uinum redire. Post quae uix fieri potest, ut idem incommodum maneat; sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, leuibus, umore quam minimo, seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere ualetudinis necessariae sunt.

A capite transitus ad ceruicem est, quae grauibus admodum morbis obnoxia est. Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem ceruicem intendit. Primum Graeci ΟΠΙΣΘΟΤΟΝΟΝ, insequentem ΕΜΠΡΟΣΘΟΤΟΝΟΝ, ultimum ΤΕΤΑΝΟΝ appellant, quamuis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum diem tollunt: si hunc euaserunt, sine periculo sunt.—Eadem omnia ratione curantur idque conuenit * * * Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit; quod quidam utique uitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine. Verum hoc quidem falsum est: neque enim natura sanguinis est, ut utique caleat, sed ex is, quae in homine sunt, hic celerrime uel calescit uel refrigescit. Mitti uero necne debeat, ex is intellegi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt. Vtique autem recte datur castoreum, et cum hoc piper uel laser; deinde opus est fomento umido et calido. Itaque plerique aqua calida multa ceruices subinde perfundunt. Id in praesentia leuat, sed oportuniores neruos frigori reddit, quod utique uitandum est. Vtilius igitur est cerato

primum liquido ceruicem perunguere; deinde admouere uesicas bubulas uel utriculos oleo calido repletos, uel ex farina calidum cataplasma, uel piper rotundum cum ficu contusum. Vtilissimum tamen est umido sale fouere; quod quomodo fieret iam ostendi. Vbi eo aliquid factum est, admouere ad ignem; uel si aestas est, in solem aegrum oportet; maximeque oleo ueteri, si id non est, Syriaco; si ne id quidem est, adipe quam uetustissima ceruicem et scapulas et spinam perfricare. Frictio cum omnibus in homine uertebris utilis sit, tum is praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est. Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus. Cauendum uero praecipue frigus; ideoque in eo conclaui, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit caput adtonsum habere idque irino uel cyprino calido madefacere et superinposito pilleo uelare; nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, uel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia. Aluus quoque ducta saepe superiores partes resoluit. Si uero etiam uehementius dolor creuit, admouendae ceruicibus cucurbitulae sunt, sic ut cutis incidatur; eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda. Vbi leuatus est dolor mouerique ceruix coepit, scire licet cedere remediis morbum. Sed diu uitandus cibus, quisquis mandendus est: sorbitionibus utendum itemque ouis sorbilibus aut apalis mollibus; ius aliquod adsumendum. At si bene processerit iamque ex toto recte se habere ceruices uidebuntur, incipiendum erit a pulticula uel intrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.

Vt hoc autem morbi genus circa totam ceruicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consueuit. Nostri anginam uocant: apud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est,

uix spiritus trahitur, membra soluuntur: id ΣΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est: id ΚΥΝΑΓΧΗΝ uocant. Illa communia sunt: aeger non cibum deuorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur. Leuius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur: id ΠΑΡΑΣΥΝΑΓΧΗΝ appellant.—Quicquid est, si uires patiuntur, sanguis mittendus est; si non abundat, secundum est ducere aluum. Cucurbitula quoque recte sub mento et circa fauces admouetur, ut id, quod strangulat, euocet. Opus est deinde fomentis umidis: nam sicca spiritum elidunt. Ergo admouere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur; efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus. Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare; post haec palatum unguere uel felle taurino uel eo medicamento, quod ex moris est. Polline etiam †si piperis id recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, uel in palato citra uuam, uel eas uenas, quae sub lingua sunt, ut per ea uulnera morbus erumpat. Quibus si non fuerit aeger adiutus, scire licet malo uictum esse. Si uero his morbus leuatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam ualetudinem recursus est. Atque interdum natura quoque adiuuat, si ex angustiore sede uitium transit in latiorem; itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas leuauit, incipiendum est ab umidis, maximeque aqua mulsa decocta: deinde adsumendi molles et non acres
cibi sunt, donec fauces ad pristinum habitum reuertantur. Vulgo audio, si quis pullum hirundininum ederit, angina toto anno non periclitari; seruatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse. Id cum idoneos auctores ex populo habeat, neque habere quicquam periculi possit, quamuis in monumentis medicorum non legerim, tamen inserendum huic operi meo credidi.

Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit; sed haec dum modica est neque ex toto strangulat. ΔΥΣΠΝΟΙΑ appellatur; cum uehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ΑΣΘΜΑ: at cum accessit id quoque, quod aegre nisi recta ceruice spiritus trahitur, ΟΡΘΟΠΝΟΙΑ. Ex quibus id, quod primum est, potest diu trahi: duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiritus euadit, sibilum exit; dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo reuertitur; ad haec tussicula accedit.—Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte uenter quoque soluendus est, liquanda aluus, interdum etiam ducenda; quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento. Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua uel hysopus cocta uel

contrita capparis radix sit. Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum; simulque coquntur mel, galbanum, resina terebenthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet cotidie sub lingua liquatur: aut sulpuris ignem non experti P. #1108 #1109 #1110 habrotoni P. #1108 #1109 in uini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur. Est etiam non uana opinio uulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi; uel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum uino tenui, austero, nonnumquam uomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa praecipue inferiorum partium, uel in sole uel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.