De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sed hic quidem acutus est morbus. Longus uero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: hydropa Graeci uocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo uentre uehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita mouetur, ut impetus eius conspici possit. Primum ΤΥΜΠΑΝΕΙΤΗΝ, secundum ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑΝ uel ΥΠΟ ΣΑΡΚΑ, tertium ΑΣΚΕΙΤΗΝ Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe uero hoc malum per se incipit, saepe alteri uetusto morbo maximeque quartanae superuenit. Facilius in seruis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius is succurritur, qui facile coguntur, quam

quibus inutilis libertas est. Sed ne i quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque * non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negauit posse sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia: at si malum inueterauit, non nisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis summouenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est. Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupauit, isdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat. Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt, quales super Baiias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia,
sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet. Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex is aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua taminia quam ΣΤΑΦΙΔΑ ΑΓΡΙΑΝ Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen: illud cyperon, hoc ΣΧΟΙΝΟΝ Graeci uocant; quae quotiens posuero, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo. Primo tamen quae leuissima ex his sunt id est rosae folia uel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit.

Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si uehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has

quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere. Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione uehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a uentre abstinendum est: inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis uenter exulcerandus est; seruanda ulcera diutius. Vtiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.

At si id uitium est, cui ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑ nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si uires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Vtilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur. Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut inuicem biduo triduoue modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si ualens

est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse.

Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse seruatum a pluribus uideo. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere: si per talia auxilia uenter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore uia succurrere, ut is per uentrem ipsum emittatur. Neque ignoro displicuisse Erasistrato hanc curandi uiam: morbum enim hunc iocineris putauit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius uisceris unius hoc uitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Conuenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt. Insequentibus diebus et is et uinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque euocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, nauigationes et idoneos cibos, donec ex toto conualescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio uomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Vbi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei ueneris usus est.

Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos inuasit. Atque huius quoque plures species sunt. Vna est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullis uero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur,

tollit: ΑΤΡΟΦΙΑΝ Graeci uocant. Ea duabus fere de causis incidere consueuit: aut enim nimio timore aliquis minus, aut auiditate nimia plus quam debet adsumit: ita quod uel deest infirmat, uel quod superat corrumpitur. Altera species est quam Graeci †ΚΑΚΕΞΙΑΝ appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo uitiata corpora, etiamsi illo uacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidue simile incidit. Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant. Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci pthisin nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula leuis fit, quae etiam cum quieuit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.

Cum haec genera tabis sint, animaduertere primum oportet, quid sit, qui laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine onerauerit, concoctionem impediat. Si uero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perueniat. Praeter haec conuenit ambulare locis quam minime frigidis, sole uitato; per manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in ieiuno

prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut inposita resina et abducta subinde idem facere. Vtile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi uero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. Ergo uini quoque, sed austeri, necessarius usus est; mouenda urina.

At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde aluus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Vtilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem. Cibis uero opus est copiosis, uariis, boni suci, quique etiam si minus facile corrumpantur, uino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo seruentur.

Quod si mali plus est et uera pthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, cum inueterauit, euincitur. Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est. Si nauigationem aliqua res prohibet, lectica uel alio modo corpus mouendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cauendae destillationes, ne, si quid cura leuarit, exasperent; et deuitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces uelandae; tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestiuis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis

doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum alienum est. Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, uel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana uel ex halica uel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in uicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex pruna cerebellum uel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo ouillo caprinoue mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum adsumi debet leue, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ΩΜΟΠΛΑΤΑΣ Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterue die uehementer extremae partes perfricandae; thorax leui manu pertractandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque. Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum. Ceteris diebus bibenda aqua; tum uinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Vtile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere,
interdum herbam sanguinalem ex aceto uel plantaginem esse. Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt uictus, uehiculum et nauis, et sorbitio. Aluus cita utique uitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.

Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis uel maior nominatur. Homo subito concidit, ex ore spumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius uiros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et uitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum superuacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur. Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est ducere aluum, uel nigro ueratro purgare, uel utrumque facere, si uires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare.

Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, conuenit, sed media materia: nam et uiribus opus est et cruditates cauendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, uinum, uenerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, uomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.

Vbi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti uim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo genere uictus adhibito, qui supra conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est. Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, uitatis omnibus, quae cauenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album ueratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus uires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta sunt, adiectis. Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere, cum capite, excepto uentre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; iterum uehementer perfricetur, sic ut neque uenter neque caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo ueteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium

incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor euadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad leuandum id tantummodo utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra conprehensi sunt, praecipueque uitanda omnia, quae ne fierent excepimus.

Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum. Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.

Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, si febris est, eam uictus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego ubique, si satis uirium est, ualidiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat; tum altero triduo ualidiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus uictus reuerti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco uino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum uinum redeat. Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione,

si hiemps est, balneo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, ioco, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus uidetur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.

Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ΕΛΕΦΑΝΤΙΑΣΙΝ Graeci uocant; isque longis adnumeratur: quo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque uitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem conuertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. Vbi uetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.—Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro ueratro uenter solui. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde uires reficiendae et ducenda aluus; post haec ubi corpus leuatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu; sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus euocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut uires conseruentur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus; uinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri uidetur.

Attonitos quoque raro uidemus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ hunc Graeci appellant.—His sanguis mittendus est; ueratro quoque albo, uel alui ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a uino abstinendum.

At resolutio neruorum frequens ubique morbus est:

interdum tota corpora, interdum partes infestat. Veteres auctores illud ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ, hoc ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ nominarunt: nunc utrumque ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ appellari uideo. Solent autem qui per omnia membra uehementer resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt; plerumque miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. In partibus uero numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus est. Si omnia membra uehementer resoluta sunt, sanguinis detractio uel occidit uel liberat. Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat. Post sanguinis missionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sanitas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est, pro ui et mali et corporis uel sanguis mittendus uel aluus ducenda est. Cetera eadem in utroque casu facienda sunt, siquidem uitare praecipue conuenit frigus; paulatimque ad exercitationes reuertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, uel gestetur, uel motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod deficit, si potest, per se, si minus, per alium moueatur, et ui quadam ad consuetudinem suam redeat. Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec remoueantur. Scilla quoque contrita bulbique contriti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio quoque die diutius uellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admouere. Vnctioni uero aptissimum est uetus oleum uel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fouere aqua calida marina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est. Ac si quo loco uel naturales uel etiam manu factae tales natationes sunt, is potissimum utendum est; praecipueque in is agitanda membra, quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus esse debet ex materia media, maximeque ex uenatione: potio sine uino aquae calidae. Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest. Post cenam utilis uomitus est.

Interdum uero etiam neruorum dolor oriri solet. In hoc casu

non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spiritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes mouendae; balneo raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda est, deinde inuoluenda, et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumigandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est. Vtile est etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque inponere; fouere aqua, in qua sulpur decoctum sit. Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut bitumen cum hordeacia farina †iactum. Atque in ipso potissimum dolore utendum gestatione uehementi est; quod in aliis doloribus pessimum est.

Tremor autem neruorum aeque uomitu medicamentisque urinam mouentibus intenditur. Inimica etiam habet balinea assasque sudationes. Bibenda aqua est; acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum; pila similibusque superiores partes dimouendae; cibo quolibet utendum, dum concoctioni utique studeatur. Secundum cibum curis abstinendum; rarissima uenere utendum est. Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leuiter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam uirilibus debet.

Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat; deinde, si haec uicta sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur. Quod si consecuti non sumus, sequitur ut euocetur, deinde, ut maturescat. Omnis tum uomicae finis est, ut rumpatur; indiciumque est pus uel aluo uel ore redditum. Sed nihil facere oportet, quo minus, quicquid est puris, excedat. Vtendum maxime sorbitione est, et aqua calida.

Vbi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen ualidiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut ab egelidis tamen initium fiat. Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei uel Graecae nuces uel Abellanae; postea summouendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit. Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum. Oportebit autem uti in is partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus; uitandumque erit, ne uel luctando uel currendo uel alia ratione sanescentia ulcera exasperentur: in hoc enim morbo perniciosus ideoque omni modo cauendus sanguinis uomitus est.