De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Dixi de iis malis corporis, quibus victus ratio maxime subvenit: nunc transeundum est ad eam medicinae partem, quae magis medicamentis pugnat. His multum antiqui auctores tribuerunt, et Erasistratus, et ii qui se ἐμπειριχούσ nominaverunt; praecipue tamen Herophilus, deductique ab illo viri; adeo ut nullum morbi genus sine his curarent. Multaque etiam de facultatibus medicamentorum memoriae prodiderunt, qualia sunt vel Zenonis, vel Andreae, vel Apollonii qui Mys cognominatus est. Horum autem usum ex magna parte Asclepiades non sine causa sustulit; et, quum omnia fere medicamenta stomachum laedant, malique succi sint, ad ipsius victus rationem potius omnem curam suam transtulit. Verum, ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem pervenire non possunt. Illud ante omnia scire oportet, quod omnes medicinae partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint; sed ab eo nomen trahant, a quo petunt. Ergo ut illa, quae victu curat, aliquando. medicamentum adhibet, ita illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem victus debet, quae multum admodum in omnibus malis corporis proficit. Sed quum omnia medicamenta proprias facultates habeant, ac saepe simplicia opitulentur, saepe mixta;

p.161
non alienum videtur ante proponere et , et vires, et mixturas eorum; quo minor ipsas curationes exsequentibus mora sit.

Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci χάλχανθον appellant, chalcitis, acacia, et ex aqua lycium, tus, aloe, gummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis, creta vel cimolia vel figularis, misy, frigida aqua, vinum, acetum, alumen, melinum, squama et ferri et aeris, atque hujus quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubri aeris.

Glutinant vulnus myrrha, tus, gummi, praecipueque acanthinum, psyllium, tragacantha, cardamomum, bulbi, lini semen, nasturtium, ovi album, gluten, ichthyocolla, vitis alba, contusae cum testis suis cochleae, mel coctum, spongia vel ex aqua frigida, vel ex vino, vel ex aceto expressa; ex iisdem lana succida; si levis plaga est, etiam aranea.

Reprimunt alumen et scissile, quod σχιστόν vocatur, et liquidum, melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.

Concoquunt et movent pus nardum, myrrha, costum, balsamum, galbanum, propolis, styrax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulphur, resina, sevum, adeps, oleum.

Aperiunt tamquam ora[*](sc. Venarum) in corporibus, cinnamomum, balsamum, panaces, juncus quadratus,

p.162
pulegium, flos albae violae, bdellium, galbanum, resina terebinthina et pinea, propolis, oleum vetus, piper, pyrethrum, chamaepitys, uva taminia, sulphur, alumen, rutae semen.

Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.

Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaracha, minium sinopicum, galla, balsamum, myrrha, tus, turis cortex, galbanum, resina terebinthina humida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum, auripigmentum, calx, nitrum et spuma ejus, apii semen, narcissi radix, omphacium, alcyonium, oleum ex amaris nucibus, allium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scammonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen[*](cf. II, 33), resina, narcissi semen, fel, nuces amarae, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.

p.163

Exedunt corpus acaciae succus, hebenus, aerugo, squama , chrysocolla, cinis cyprius, nitrum, cadmia, spuma argenti, hypocistis, diphryges, sal, auripigmentum, sulphur, cicuta, sandaracha, salamandra, , aeris flos, chalcitis, atramentum sutorium, ochra. calx, galla, alumen, lac caprifici, vel lactucae marinae, quae τιθύμαλλοσ a Graecis nominatur, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites, et phrygius, et assius, et scissilis, misy, vinum, acetum.

Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum , allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.

Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.

Crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta, vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adjectum sit.

p.164

Ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt abrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lilium, cyprius[*](cf. Plin. XXI, 11, 35; 22, 93), lac, sertula campana, serpyllum, cupressus, cedrus, iris, viola Durnurea. narcissus. rosa. crocum. passum[*](prasium. Lind.), juncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, ammoniacum, cera, resina, uva taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis, aut molaris, crudus vitellus, amarae nuces, sulphur.