De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, myrrha, stercus et lacerti, et columbae, et palumbi, et hirundinis, piper, coccum , allium, diphryges, lac utrumque quod proximo capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaracha, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.

Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.

Crustas vero has resolvit farina triticea cum ruta, vel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adjectum sit.

p.164

Ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt abrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lilium, cyprius[*](cf. Plin. XXI, 11, 35; 22, 93), lac, sertula campana, serpyllum, cupressus, cedrus, iris, viola Durnurea. narcissus. rosa. crocum. passum[*](prasium. Lind.), juncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, ammoniacum, cera, resina, uva taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis, aut molaris, crudus vitellus, amarae nuces, sulphur.

Evocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebinthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri baccae, nitrum, sal.

id quod exasperatum est, spodium, hebenus, gummi, ovi album, lac, tragacanthum.

Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra attice, vel, [*](mel erithace? cf. Varro R. R. III, 16), cera, butyrum.

p.165

Molliunt aes combustum, terra eretria, nitrum, papaveris lacrima, ammoniacum, bdellium, cera, sevum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnis, stibi, pix, cochlea , cicutae semen, plumbi recrementum; σχωρίαν μολύβδου Graeci vocant; panaces, cardamomum, galbanum, resina, uva taminia, styrax, iris, , sordes ex gymnasio, sulphur, butyrum, ruta.

Cutem purgat mel, sed magis si est cum galla, vel ervo, vel lenticula, vel marrubio, vel iride, vel ruta, vel nitro, vel aerugine.

Expositis simplicibus facultatibus, dicendum est quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem varie, neque hujus ullus modus est; quum ex simplicibus alia demantur, alia adjiciantur; iisdemque servatis, ponderum ratio mutetur. Itaque quum facultatum materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae comprehendi si possent, tamen esset supervacuum. Nam et iidem effectus intra paucas compositiones sunt, et eas cuilibet, cognitis facultatibus, facile est. Itaque contentus iis ero, quas accepi velut nobilissimas. In hoc autem volumine eas explicabo, quae vel desiderari in prioribus potuerunt, vel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen, quae magis communia sunt, simul jungam. Si qua singulis, vel etiam paucis accommodata sunt, in ipsarum locum differam. Sed et ante

p.166
sciri volo, in uncia pondus denariorum septem esse: unius deinde denarii pondus dividi a me in sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo quem ὀβολόν appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.

Malagmata vero, atque emplastra, pastillique, quos τροχίσχουσ Graeci vocant, quum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt. Deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem injiciuntur: laboriose vero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant vulnera, quum imposita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit: in pastillo tantum arida medicamenta aliquo humore junguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur; deinde mixtis his instillatur aut acetum, aut si quis alius non pinguis humor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur: ea vero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur; et si quid olei misceri debet, tum infunditur: interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur. Ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita humore non pingui, ut vino, vel aceto, coguntur, et rursus coacta, inarescunt; atque, ubi utendum est, ejusdem generis humore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus illinitur, aut alicui molliori ut cerato, miscetur.

His cognitis, primum malagmata subjiciam, quae fere non sunt refrigerandi, sed calefaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, gummis, singulorum plenum acetabulum, cerati eloti, quod πεπλυμένον Graeci vocant,

p.167
selibram. Reliqua fere calefaciunt: sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ἐπισπαστιχά vocantur; pleraque certis magis partibus membrorum accommodata sunt.

Si materia extrahenda est, ut in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id quod habet resinae aridae, nitri, ammoniaci, galbani, singulorum pondo, cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum p. )-(. II. ammoniaci salis p. )-(. VI. squamae aeris, cerae, singulorum p. )-(. VIII. resinae aridae p. )-(. XII. aceti cyathus[*](Galenus, De composit. Medicam. secundum genera VI, 14). Idem praestat cumini farina cum struthio, et melle.

Si jecur dolet, id in quo est balsami lacrimae p. )-(. XII. costi, cinnamomi, casiae corticis, myrrhae, croci, junci rotundi, balsami seminis, iridis , cardamomi, amomi, nardi, singulorum p. )-(. XVI. quibus adjicitur nardinum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et hujus quidem recentis usus est: si vero servandum est, resinae terebinthinae p. )-(. XVI. cerae p. )-(. X. ex vino leni contunduntur, tum eo miscentur.

At si lienis torquet, glandis, quam βάανον μυρεψιχήν Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo: ubi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto illinitur, et sic imponitur; supraque farina hordeacea injicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis, aut ter fieri.

Commune autem jocinori, et lieni, Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum p. )-(. II. , bdellii, cerae, sevi taurini, iridis aridae p. )-(. IV. cachryos acetabulo, piperis granis quadraginta: quae contrita irino unguento temperantur.

Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis: in qua sunt resinae terebinthinae, turis fuliginis, singulorum p. )-(. IV. bdellii, ammoniaci, iridis, sevi , aut caprini a renibus, visci, singulorum p. )-(. IV.

p.168
autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calefaciunt[*](Gal. S. G. VII, 7)

Ad idem Andreae quoque malagma est; quod etiam resolvit, humorem educit, pus maturat, ubi id maturum est, cutem , ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis majoribusque abscessibus; item articulis, ideoque et coxis, et pedibus dolentibus; item, si quid in corpore collisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit; ossa extrahit: ad omnia denique valet, quae adjuvare calor potest. Id habet cerae p. )-(. XI. visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant[*](cf. III, 18), lacrimae, singulorum p. )-(. I. piperis et rotundi, et longi, ammoniaci thymiamatis, bdellii, iridis illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, myrrhae, resinae aridae, singulorum p. )-(. X. pyrethri, cocci , spumae nitri, salis ammoniaci, aristolochiae creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebinthinae liquidae, singulorum p. )-(. xx. quibus adjicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda[*](Galenus, De compositione medicam. secundum locos X, 2).

Praecipuum vero est ad resolvenda quae adstricta sunt, mollienda quae dura sunt, dirigenda quae coeunt, id quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet junci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.

Aliud ad eadem Nilei: crocomagmatis[*](cf. Plin. XXI, 20, 82) p. )-(. IV. ammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum p. )-(. xx. ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia junguntur[*](Gal. l. l. VIII, 5)

Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam, turis fuliginis p. z. cerae, ammoniaci thymiamatis trientes, picis aridae p. II. aceti heminas tres[*](Gal. S. L. IV, 8).

Fertur etiam ad digerenda quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae p. z. panacis p. )-(. s. squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum p. )-(. I. plumbi combusti p. )-(. I. s.

p.169

Ad eadem Panthemus utebatur calcis p. s. sinapis contriti, item foeni graeci, aluminis, singulorum p. I. sevi bubuli p. II. s.

Ad strumam malagmata invenio. Credo autem, quo pejus id malum est, minusque facile discutitur, eo plura esse tentata; quae in personis varie responderunt. Andreas auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis p. )-(. I. piperis rotundi, bdellii, galbani, ammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum p. )-(. Iv. resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulphuris ignem non experti, quod ἄπυρον vocatur, faecis aridae aceti, spumae nitri, salis ammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum p. )-(. VIII. quae ex leni vino contunduntur[*](Gal. l. l. X, 2).

Expeditius ad idem fit, quod habet visci *seminis, stercoris, resinae, sulphuris ignem non experti pares portiones. Et in quo est sulphuris p. )-(. I. lapidis, quem pyriten vocant, p. )-(. Iv. cumini acetabulum. Item in quo est lapidis ejusdem pars una, sulphuris duae partes, resinae terebinthinae partes tres.

Arabis autem cujusdam est ad strumam, et orientia tubercula, quod haec digerit. Habet myrrhae, salis ammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, crocomagmatis, cerae, singulorum p. )-(. I. lapidis ejus, quem pyriten vocant, p. )-(. IV. quibus quidam adjiciunt sulphuris p. )-(. II.

Est etiam proficiens in struma, et in iis tuberibus, quae concoquuntur, et in iis, quae χαρχινώδη vocantur, quod ex his constat: sulphuris p. )-(. II. nitri p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. vI. fuliginis turis p. s. salis ammoniaci p. z. cerae p. I.

Protarchus autem ad παρωτίδας, eaque tubercula, quae μελιχηρίδεσ nominantur, item mala ulcera, pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum p. )-(. VIII. cum cerae p. )-(. Ix. miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adjiciebat.

At adversus panum tum primum orientem, quod

p.170
φύγεθλον Graeci vocant, et omne tuberculum, miscetur ochra, quae Attice nominatur, cum duabus partibus similae, hisque, dum contunduntur, subinde mel instillatur, malagmatis crassitudo sit.

Discutit etiam omne tuberculum, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum p. )-(. I. galbani p. )-(. II. salis p. )-(. Iv. quae excipiuntur cerato ex rosa facto.

Supprimitque omne, quod abscedit, id in quo est galbani, fabae fresae, singulorum p. )-(. I. myrrhae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum p. )-(. IV. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus, et bene contritus, aceto subinde adjecto.

*At si satis sanguis subit, recte imponitur, quod adversus phymata quoque potest. Constat ex his: bdellii, styracis, ammoniaci, galbani, resinae et aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum p. )-(. II.

καρχινώδη vero commode his leniuntur: galbani, visci, ammoniaci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. I. sevi taurini p. s. faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat, quam esse malagma oportet.

Quod si facie contusa livor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit. Aristolochiae, thapsiae, singulorum p. )-(. II. bdellii, styracis, ammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae, et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. Iv. Idem faba quoque imposita proficit.

Sunt etiam quaedam malagmata, quae ἀναστομωτιχά Graeci vocant[*](Gal. Med. simpl. V, 14), quoniam aperiendi vim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum p. )-(. II. erysimi p. )-(. Iv. quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Ejus generis, vehementiusque ex his est id, quod habet calcis p. )-(. Iv. piperis grana sex, nitri, cerae, singulorum p. )-(. x. mellis p. z. olei heminam.

Niconis quoque est quod resolvit, aperit, purgat. Habet , sulphur, nitrum, pumicem, paribus

p.171
portionibus; quibus tantum picis, et cerae adjicitur, ut fiat cerati crassitudo.

Ad ossa autem Aristogenis fit ex his: sulphuris p. )-(. I. resinae terebinthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum p. )-(. II. turis fuliginis p. )-(. VIII. ficus aridae quam pinguissimae, sevi taurini, singulorum p. )-(. VIII. cerae p. )-(. XII. iridis macedonicae p. )-(. VI. sesami fricti acetabulum.

Maximeque nervis et articulis malagma convenit. Igitur Euthyclei est, et ad articulos, et ad omnem dolorem, et ad vesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quae ἀγχύλασ Graeci nominant, conveniens; quod habet fuliginis turis acetabulum, resinae tantumdem, galbani sine surculis sescunciam, ammoniaci, bdellii, singulorum p. z. cerae p. s. Ad eosdem * digitos: iridis, ammoniaci, galbani, nitri, singulorum p. )-(. XIV. resinae liquidae p. )-(. VI. cerae p. )-(. XVI.

Ad dolores articulorum, Sosagorae: plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sevi, resinae, cerae pares portiones.

Chrysippi: resinae liquidae, sandarachae, piperis. singulorum p. )-(. XII. quibus cerae paululum adjicitur.

Ctesiphontis: cerae creticae, resinae terebinthinae, nitri quam , singulorum p. s. olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum, instillata aqua, teritur, et cum sextario ejus incoquitur, donec omnis humor consumatur. Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam, omnemque coitum humoris emolliendum[*](Gal. S. L. VI, 14).

Ad articulos, fici quoque aridae partem nepetae mixtam; vel uvam taminiam sine seminibus cum pulegio recte aliquis imponit.

Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, junci rotundi, singulorum p. )-(. VIII. sevi caprini ex irino liquati p. )-(. xx. iridis p. )-(. I. quae in aceto quam acerrimo jacere per xx. dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.

At Theoxenus ad pedum dolores, sevi a renibus

p.172
partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam illitam imponebat; tum superinjiciebat ammoniacum thymiama in aceto liquatum.

At Numenius podagram, ceterosque articulos induratos hoc molliebat: abrotoni, rosae aridae, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. III. resinae terebinthinae p. )-(. IV. turis, spumae nitri, singulorum p.)-(. VIII. iridis, aristolochiae, singulorum p. )-(. XII. cerae p. III. quibus adjicitur cedri cyathus unus, olei laurei cyathi tres, olei acerbi sextarius.

Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit imponere calcis p. )-(. IV. cerussae p. )-(. VIII. resinae pineae p. )-(. xx. piperis grana xxx. cerae p. z. quibus, dum contunduntur, hemina vini lenis instillatur.

Ex emplastris autem nulla majorem usum praestant, quam quae cruentis protinus vulneribus injiciuntur: ἔναιμα Graeci vocant. Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam cogit, atque illius quoque impetum minuunt, tum glutinant vulnera quae id patiuntur, cicatricem iisdem inducunt. Constant autem ex medicamentis non pinguibus; ideoque nominantur[*](Gal. S. G. I, 15).

Optimum ex his est, quod barbarum vocatur. Habet aeruginis rasae p. )-(. XII. spumae argenti p. )-(. xx. aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. I. quibus adjiciuntur olei et aceti singulae heminae[*](Gal. S. G. II, 22, t. XIII, p. 556).

Alterum ad idem, quod κωακόν vocant, habet spumae argenti p. )-(. C. resinae aridae tantumdem: sed spuma prius ex tribus olei heminis coquitur. His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina: at ex bitumine nigerrimus; ex aerugine, aeris squama, viridis; ex minio ruber; ex cerussa albus.

Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat. Ergo id quoque nigrum est, quod βασιλιχόν nominatur[*](cf. Gal. S. L. VIII, 5). Habet

p.173
opopanacis p. )-(. I. galbani p. )-(. II. picis, et resinae, singulorum p. )-(. x. olei dimidium cyathum.

At quia perviride est smaragdinum appellatur, in quo sunt resinae pineae p. )-(. III. cerae p. )-(. I. aeruginis p. s. turis fuliginis p. z. olei tantumdem, aceti, quo fuligo et aerugo in unum cogantur[*](Gal. S. G. II, 2).

Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem vulnera perducere videtur. Habet turis p. )-(. I. resinae p. )-(. II. squamae aeris p. )-(. Iv. spumae argenti p. )-(. XX. cerae p. )-(. C. olei heminam.

Praeterea est, quam ῤ a glutinando vocant[*](cf. 26, 23). Constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XL. olei veteris hemina.

Praeterea sunt quaedam generis ejusdem, quae, quia capitibus fractis maxime convenient, χεφαλιχά a Graecis nominantur. Philotae[*](Gal. S. G. IV, 13) compositio habet terrae eretriae, chalcitidis, singulorum p. )-(. IV. myrrhae, aeris combusti, singulorum p. )-(. X. ichthyocollae p. )-(. VI. aeruginis rasae, aluminis rotundi, misy crudi, aristolochiae, singulorum p. )-(. VIII. squamae aeris p. )-(. X turis masculi p. )-(. II. cerae p. I. rosae, et olei acerbi ternos cyathos, aceti quantum satis est, dum arida ex eo conteruntur.

Aliud ad idem viride: aeris combusti, squamae aeris, myrrhae, ichthyocollae, singulorum p. )-(. VI. misy crudi, aeruginis rasae, aristolochiae, aluminis rotundi, singulorum p. )-(. VII. cerae p. )-(. I. olei hemina, aceti quod satis sit[*](Gal. S. G. II, 2).

Puri autem movendo non aliud melius, quam quod expeditissimum est: τετραφάρμαχον a Graecis nominatur[*](Gal. Med. simpl. XI, 1, §. 2). Habet pares portiones cerae, picis, resinae, sevi taurini; si id non est, vitulini.

Alterum ad idem, ἐννεαφάρμαχον nominatur; quod magis purgat. Constat ex novem rebus, cera, melle, sevo, resina, myrrha, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, butyro: quorum ipsorum quoque pondera paria miscentur[*](Gal. S. L. IX, 7).

Sunt autem quaedam emplastra, quibus utriusque rei facultas est: quae, si singula habenda sunt, meliora sunt;

p.174
sed in copia sunt; iis potius adhibitis, quae proprie id quod eo tempore opus est, consequuntur. Exempli causa duo proponam. Est igitur ad vulnera Attalum[*](Attalicum? ==-cf. Gal. S. G.I, 17); quod habet squamae p )- (.XVI. turis fuliginis p. )-(. XV. ammoniaci tantumdem, resinat terebinthinae liquidae p. )-(. XXV. sevi taurini tantumdem, aceti heminas tres, olei sextarium. At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Judaeum refertur[*](cf. Aĕtius, XV, 14). Constat ex his: salis p. )-(. IV. squamae aeris rubri, aeris combusti, singulorum p. )-(. XII. ammoniaci thymiamatis, turis fuliginis, resinae aridae, singulorum p. )-(. XVI. resinae colophoniacae, cerae, sevi vitulini curati, singulorum p. )-(. XX. aceti sesquicyathus, olei minus cyatho. Curata vocant, quum ex sevo, puta, omnes membranulae diligenter exemptae sunt.

Sunt etiam quaedam emplastra nobilia ad extrahendum, quae ipsa quoque ἐπισπαστιχά nominantur[*](Gal. S. G. VI, 13): quale est quod, quia lauri baccas habet, διὰ δαφνίδων appellatur. In eo est, resinae terebinthinae p. )-(. X. nitri, cerae, picis aridae, baccarum lauri, singulorum p. )-(. XX. olei paulum. Quoties aut baccam, aut nucem, aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.

Aliud eodem nomine, quod quoque movendo est. Sevi vitulini, ammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, baccarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.

Praeter haec est Philocratis; quod habet salis ammoniaci p. )-(. VII. aristolochiae p. )-(. VIII. cerae, resinae terebinthinae, fuliginis turis, singulorum p. )-(. xv. spumae argenti p. )-(. XXXII. Quibus, ut pus quoque moveant, iridis p. )-(. IV. et galbani p. )-(. VI. adjiciuntur.

Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium ῤυπῶδεσ Graeci appellant[*](Gal. S. G. II, I). Habet myrrhae, croci, iridis, propolis, bdellii, capitulorum punici mali, aluminis et scissilis et rotundi, misy, chalcitidis, atramenti sutorii cocti, opopanacis, salis ammoniaci, visci, singulorum p. )-(. IV. aristolochiae p. )-(.

p.175
VIII. squamae aeris p. )-(. XVI. resinae terebinthinae p. )-(. LXXV. cerae, et sevi vel taurini vel hircini, singulorum p. )-(. C.

Hecataeo quoque auctore emplastrum generis ejusdem fit ex his: galbani p. )-(. II. fuliginis turis p. )-(. Iv. picis p. )-(. VI. cerae, et resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. VIII. quibus paulum irini unguenti miscetur.

Valensque ad idem emplastrum viride alexandrinum est. Habet aluminis scissilis p. )-(. VIII. salis ammoniaci p. )-(. VIII. z. squamae aeris p. )-(. XVI. myrrhae, turis, singulorum p. )-(. XVIII. cerae p. )-(. CL. resinae colophoniacae aut pineae p. )-(. cc. olei heminam, aceti sextarium.

Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae σηπτά Graeci vocant: quale est id, quod habet terebinthinae, fuliginis turis, singulorum p. z. squamae aeris p. )-(. I. ladani p. )-(. II. aluminis tantumdem, spumae argenti p. )-(. IV.

Exest etiam vehementer corpus, atque ossa quoque resolvit, et supercrescentem carnem coercet id, quod habet spumae argenti, squamae aeris uncias singulas, nitri ignem non experti, lapidis assii, aristolochiae p. sextantes, cerae, resinae terebinthinae, turis, olei veteris, atramenti sutorii, salis ammoniaci p. s. aeruginis rasae p. bessem, aceti heminam, vini tantumdem.

Sunt etiam adversus morsus quaedam accommodata; quale est Diogenis nigrum, quod habet bituminis, cerae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. xx. spumae argenti p. )-(. C. olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris p. )-(. IV. cerussae, et aeruginis rasae, singulorum p. )-(. VIII. ammoniaci p. )-(. XII. cerae, resinae pineae, singulorum p. )-(. XXV. spumae argenti p. )-(. c. olei sextarium. Aut in quo sunt squamae aeris p. )-(. XIV. galbani p. )-(. VI. cerussae, et aeruginis rasae, singulorum p. )-(. VIII. ammoniaci p. )-(. XII. cerae, resinae pineae, singulorum p. 35)-(. XXXV. Spuma argenti concoquitur.

Rubrum quoque emplastrum, quod Ephesium vocatur, huc aptum est. Habet resinae terebinthinae p. )-(. II. galbani p. )-(. IV. minii sinopici p. )-(. VI. turis fuliginis

p.176
p. )-(. VI. cerae p. )-(. VIII. spumae argenti p. )-(. XXXVI. olei veteris heminam.

Item id, quod ex his constat: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. IV. galbani p. )-(. VI. salis ammoniaci p. )-(. XII. z. cerae p. )-(. xxv. olei tribus heminis. Haec autem aliis quoque recentioribus vulneribus recte imponuntur.

Sunt etiam alba lenia[*](Gal. S. G. I, 18); fere non gravibus vulneribus accommodata, praecipueque senilibus: quale est quod habet cerussae p. )-(. XXXII. sevi vitulini curati, et cerae, singulorum p. )-(. XLVIII. olei heminas tres, ex quibus cerussa coquitur.

Aliud, quod habet cerussae p. )-(. xx. cerae p. )-(. XXXV. olei heminam, aquae sextarium. Quae quoties adjiciuntur cerussae vel spumae argenti, scire licet illa ex his coquenda esse. Est autem ea percandida compositio, ideoque elephantine nominatur.

Lenia quoque quaedam emplastra sunt, quas λιπαράσ fere Graeci nominant; ut id quod habet minii p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XXV. cerae, et adipis suillae, singulorum p. )-(. XXXVII. vitellos quatuor.

Alia compositio generis ejusdem: cerae, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. VI. cerussae p. )-(. VIII. spumae argenti, plumbi recrementi, singulorum p. )-(. XX. cicini olei et murtei singulae heminae.

Tertia, quae ad auctorem Archagathum refertur: misy cocti, aeris combusti, singulorum p. )-(. IV. cerussae coctae p. )-(. VIII. resinae terebinthinae p. )-(. x. spumae argenti p. )-(. VI.

Etiamnum generis ejusdem: spumae argenti, cerae, adipis suillae, singulorum p. )-(. XXVII. vitelli cocti quatuor, rosae hemina. Aut cerati ex oleo murteo facti partes tres, adipis suillae pars quarta, paulum ex plumbi recremento. Aut, spumae argenti selibra, ex olei hemina, et aquae marinae altera, cocta, donec bullire desierit, cui paulum cerae sit adjectum. Aut, pares portiones cerae, sevi,stibis,spumae argenti, cerussae.

p.177

Pastilli quoque facultates diversas habent. Sunt enim ad recentia vulnera glutinanda sanandaque apti: qualis est, qui habet chalcitidis, misy, spumae nitri, floris aeris, gallae, aluminis scissilis modice cocti, singulorum p. )-(. I. aeris combusti, capitulorum mali punici, singulorum p. )-(. III. Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, . At, si nervosus aut musculosus is locus est, commodius est, cerato miscere, sic, ut illius octo partes, nona hujus sit.

Alius ad idem constat ex his: bituminis, aluminis scissilis, p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. IV. spumae argenti p. )-(. XI. olei sextario.

Sed longe Polyidae celeberrimus est, σφραγίσ autem nominatur: qui habet aluminis scissilis p. )-(. I. s. atramenti sutorii p. )-(. II. myrrhae p. )-(. v. aloes tantumdem, capitulorum punici mali, fellis taurini, singulorum p. )-(. VI. quae contrita vino austero excipiuntur[*](Gal. S. G. V, 12).

Ad ulcera sordida, et nigritiem in auribus, naribus, obscenis partibus, inflammationesque eorum: chrysocollae p. )-(. I. atramenti sutorii, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. halicaccabi corticis p. )-(. IV. minii p. )-(. VI. spumae argenti p. )-(. XII. cerussae p. )-(. XVI. quae ex aceto et coguntur, et, ubi utendum est, diluuntur.

Andronis vero est ad uvam inflammatam, ad naturalia sordida, etiam cancro laborantia: gallae, atramenti sutorii, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aristolochiae, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. II. capitulorum punici mali p. )-(. XXV. ex passo coacta, et, quum usus exigit, aceto vel vino diluta, prout valentius aut levius vitium est, cui medendum est[*](Ibid.).

Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. XII. stibis, lacrimae papaveris, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. quae ex vino et teruntur, et in ipso usu deliquantur[*](cf. Ibid.: Pastillus Darii).

p.178

Expellere autem ex vesica cum urina calculum videtur haec compositio: casiae, croci, myrrhae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur; deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.

Haec tria compositionum genera, maximum praecipueque varium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt; ut ea quae feminis subjiciuntur: πεσσούσ Graeci vocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.

Ad sanguinem autem evocandum, cauneis duabus adjicitur nitri p. )-(. I. aut allii semen conteritur, myrrhae paululum, et unguento susino miscetur: aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.

Ad vulvam molliendam ovi vitellus, et foenum graecum. et rosa, et crocum temperantur. Aut elaterii p. )-(. z. salis tantumdem, uvae taminiae p. )-(. VI. melle excipiuntur.

Aut Boetho auctore: croci, resinae terebinthinae, singulorum p. )-(. IV. myrrhae p. )-(. zz. rosae p. )-(. I. sevi vitulini p. )-(. I. z. cerae p. )-(. II. miscentur.

Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII. adipis anserinae p. )-(. XII. vitellos coctos duos, rosae minus cyatho.

Si vero infans intus decessit, quo facilius ejiciatur, malicorium ex aqua terendum, eoque utendum est.

Si concidere vitio locorum mulier solet, cochleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adjiciendum est.

Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.

p.179

Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus aridis neque coactis utimur sic, ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta illinamus[*](Cf. Gal. S. G. V, 13 et 14): quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet squamae aeris, fuliginis turis, singulorum p. )-(. I. aeruginis p. )-(. II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera; cum cera, implent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt: eaque vel arida inspergere licet, vel excepta cadmia illinere.

Putrem vero carnem continet, neque ultra serpere patitur, et leniter exest, mel vel cum lenticula, vel cum marrubio, vel cum oleae foliis, ante ex vino decoctis: item sertula campana in mulso cocta, deinde contrita: aut calx cum cerato: aut amarae nuces cum allio sic, ut hujus pars tertia sit, paulumque his croci adjiciatur: aut quod habet spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. olei murtei, et vini cyathos ternos: aut quod ex his constat: floris punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. Iv. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. Vehementius idem facit, etiam adurendo, auripigmentum cum chalcitide, et aut nitro, aut calce, aut charta combusta: item sal cum aceto; vel ea compositio, quae habet chalcitidis, capitulorum punici mali, aloes, singulorum p. )-(. II. aluminis scissilis, turis, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VIII. Aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis sit ad ea cogenda: vel cantharides p.)-(. I. sulphuris p. )-(. I. lolii p. )-(. III. quibus adjicitur picis liquidae quantum satis est ad jungendum: vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges: aut uva taminia cum pice liquida, Idem vero possunt faecis vini combustae et calcis, et nitri pares portiones: vel aluminis scissilis p. )-(. zz. Turis sandarachae, nitri, singulorum p. )-(. I. gallae p. )-(. VIII. aristolochiae p. )-(. x. mellis quantum satis est.

Est etiam Herae compositio, quae habet myrrhae,

p.180
chalcitidis, singulorum p. )-(. II. aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum p. )-(. Iv. aristolochiae, gallae immaturae, singulorum p. )-(. VIII. malicorii contriti p. )-(. X.

Est Judaei, in qua sunt calcis partes duae, nitri quam pars tertia: quae urina pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id illinitur, madefaciendus est.

At Jollas, chartae combustae, sandarachae, singulorum p. )-(. I. calcis p. )-(. II. auripigmenti tantumdem miscebat.

Si vero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, vitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluvium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. marmoris cocti p. )-(. IV. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem, squamae aeris, turis fuliginis, singulorum p. )-(. II. calcis p. )-(. Iv. Eadem increscentem quoque carnem coercent.

Timaeus autem ad ignem sacrum et his utebatur: myrrhae p. )-(. II. turis, atramenti sutorii, singulorum p. )-(. III. sandarachae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum p. )-(. IV. gallae p. )-(. VI. cerussae combustae p. )-(.VIII. Ea vel arida inspersa, vel melle excepta idem praestant.

Sternutamenta vero vel albo veratro, vel struthio conjecto in nares excitantur, vel his mixtis: piperis, veratri albi, singulorum p. )-(. z. castorei p. )-(. I. spumae nitri p. )-(. I. struthii p. )-(. IV.

Gargarizationes autem aut causa fiunt, aut reprimendi, aut evocandi. lac, cremor vel ptisanae, vel furfurum: reprimit aqua, in qua vel lenticula, vel rosa, vel rubus, vel cotoneum malum, vel palmulae decoctae sint: evocant sinapi, piper.

Antidota raro, sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem

p.181
dantur collisis corporibus vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus: maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus, vel per cibos, aut potiones nostris corporibus inserta.

Unum est, quod habet lacrimae papaveris p. )-(. zz. acori, p. )-(. v. iridis illyricae, gummi, singulorum p. )-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum p. )-(. IV. petroselini p. )-(. IV. zz. trifolii p. )-(. v. casiae nigrae, silis, bdellii, balsami seminis, piperis albi, singulorum p. )-(. V. zz. styracis p. )-(. v. zz. myrrhae, opopanacis, nardi syri, turis masculi, hypocistidis succi, singulorum p. )-(. VI. castorei p. )-(. VI. costi, piperis albi, galbani, resinae terebinthinae, croci, floris junci rotundi, singulorum p. )-(. VI. zz. dulcis radicis p. )-(. VIII. zz. quae vel melle vel passo excipiuntur.

Alterum quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse, atque AMBROSIAM nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum p. )-(. v. piperis albi p. )-(. z. floris junci rotundi p. )-(. II. cinnamomi p. )-(. III. casiae nigrae p. )-(. IV. croci cilicii p. )-(. IV. z. myrrhae, quam σταχτήν nominant, p. )-(. V. nardi indici p. )-(. V. z. quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde, ubi utendum est, id quod aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur[*](Gal. Antid. II, 1, 8, 17).

Nobilissimum autem est Mithridatis[*](Ibid. II, 1, 2), quod quotidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse: in quo haec sunt: costi p. )-(. z. acori p. )-(. v. hyperici, gummis, sagapeni, acaciae succi, iridis illyricae, cardamomi, singulorum p.)-(. II. anisi p. )-(. III. nardi gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum p. )-(. IV. papaveris lacrimae, petroselini, singulorum p. )-(. IV. z. casiae, , polii, piperis longi, singulorum p. )-(. VI. styracis p. )-(. v. z. castorei, turis, hypocistidis succi, myrrhae, opopanacis, singulorum p. )-(. VI. malabathri folii p. )-(. VI. floris junci rotundi, resinae terebinthinae, galbani, dauci cretici seminis,

p.182
singulorum p. )-(. VI. z. nardi, opobalsami, singulorum p. )-(. VI. z. thlaspis p. )-(. v. zz. radicis ponticae p. )-(. VII. croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum p. )-(. VIII. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus , quod magnitudinem nucis graecae impleat, ex vino datur: in ceteris autem affectibus corporis pro modo eorum, vel quod aegyptiae fabae, vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.

Acopa quoque utilia nervis sunt: quale est quod habet floris junci rotundi p. )-(. II. zz. costi, junci quadrati, lauri baccarum, ammoniaci, cardamomi, singulorum p. )-(. IIII. z. myrrhae, aeris combusti, singulorum p. )-(. VII. iridis illyricae, cerae, singulorum p. )-(. XIIII. alexandrini calami, junci rotundi,. aspalathi, xylobalsami, singulorum p. )-(. XXVIII. sevi p. I. unguenti irini cyathum.

Alterum quod εὐῶδεσ vocant, hoc modo fit: cerae p. z. olei tantumdem, resinae terebinthinae ad nucis juglandis magnitudinem, simul incoquuntur; deinde in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optimi mellis acetabulum, tum irini unguenti, et rosae terni cyathi.

autem Graeci vocant liquida, quae illinuntur: quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini: quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.

Ad sacrum ignem: spumae argenti p. )-(. VI. cornu bubuli combusti p. )-(. XII. conteruntur, adjiciturque invicem vinum, et murteum, utriusque terni cyathi conjiciantur.

p.183

Catapotia quoque multa sunt, variisque de causis fiunt. vocant, quae somno dolorem levant: quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis, et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaveris lacrimae, galbani, singulorum p. )-(. I. myrrhae, castorei, piperis, singulorum p. )-(. II. ex quibus, quod ervi magnitudinem habet, satis est devorasse.

Alterum stomacho pejus, ad somnum valentius, ex his fit: mandragorae p. )-(. z. apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum p. )-(. IV. quae ex vino teruntur. Unum autem ejusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumsisse.

Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium. Silis, acori, rutae silvestris seminis, singulorum p. )-(. I. castorei, cinnamomi, singulorum p. )-(. II. Papaveris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, junci rotundi floris, singulorum p. )-(. III. piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paulum aut devoratur, aut aqua diluitur, et potui datur.

Quin etiam silvestris papaveris, quum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur, et cum eo humore passum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat. Quum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt, vel per se assumta, vel ex aqua data: et aurium dolores

p.184
levant, adjectis exiguo modo rutae succi, ac passo: et tormina supprimunt ex vino liquata: et inflammationem vulvae coercent, mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit: et ex aqua fronti inducta, pituitam in oculos decurrentem tenent.

Item, si vulva dolens somnum prohibet: croci p. )-(. zz. anisi, myrrhae, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. III. cicutae seminis p. )-(. VIII. miscentur, excipiunturque vino vetere, et quod lupini magnitudinem habet, in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.

Ad sanandum jecur: nitri p. )-(. z. croci, myrrhae, nardi gallici, singulorum p. )-(. I. melle excipiuntur, daturque, quod aegyptiae fabae magnitudinem habeat.

Ad lateris dolores finiendos, piperis, aristolochiae, nardi, myrrhae pares portiones.

Ad thoracis: nardi p. )-(. I. turis, casiae, singulorum p. )-(. III. myrrhae, cinnamomi, singulorum p. )-(. VI. croci p. )-(. VIII. resinae terebinthinae quadrans, mellis heminae tres.

Ad tussim Athenionis: myrrhae, piperis, singulorum p. )-(. I. castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. quae separatim contusa postea junguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae, bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.

Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci p. )-(. z. myrrhae, piperis longi, costi, galbani, singulorum p. )-(. z. cinnamomi, castorei, papaveris , singulorum p. )-(. I.

Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, myrrhae, resinae terebinthinae, singulorum p. uncia, galbani p. )-(. z. hyssopi p. )-(. conterenda sunt, hisque hemina mellis adjicienda, et quod digito excipi potest, devorandum est.

Colice vero Cassii ex his constat[*](Gal. S. L. IX, 4): croci, anisi, castorei, singulorum p. )-(. III. petroselini p. )-(. IV. piperis et longi et rotundi, singulorum p. )-(. V. papaveris lacrimae, junci rotundi, myrrhae, nardi,

p.185
singulorum p. )-(. VI. quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest, et ex aqua calida sumi.

Infantem vero mortuum, aut secundas expellit aquae potio, cui salis ammoniaci p. )-(. I. aut cui cretici p. )-(. I. adjectum est.

Ex partu laboranti erysimum ex vino tepido jejunae dari debet.

Vocem adjuvat turis p. )-(. I. in duobus cyathis vini datum.

Adversus urinae difficultatem: piperis longi, castorei, myrrhae, galbani, papaveris lacrimae, croci, costi, unciae singulae, styracis, resinae terebinthinae, pondo sextantes, cyathus: ex quibus ad magnitudinem fabae aegyptiae et mane et coenato dari debet.

Arteriace vero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. croci p. )-(. I. z, piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat; aut croci, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. conjiciuntur in passi eumdem modum, eodemque modo decoquuntur: aut ejusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, extracta inde gutta indurescat; eo adjicitur tritae casiae p. )-(. I.

Quum facultates medicamentorum proposuerim, genera in quibus noxa corpori est, proponam. Ea quinque sunt: quum quid extrinsecus laesit, ut in vulneribus; quum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro; quum quid innatum est, ut in vesica calculus; quum quid increvit, ut vena, quae intumescens in varicem convertitur; quum quid deest, ut quum curta pars aliqua est. Ex his alia sunt in quibus medicamenta, alia in quibus plus manus proficit. Ego, dilatis iis quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de iis dicam quae maxime medicamentis egent. Dividam autem hanc quoque curandi partem, sicut priorem; et ante dicam

p.186
de iis quae in quamlibet partem corporis incidunt; tum de iis quae certas. partes infestant. Incipiam a vulneribus.

In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae . Est enim prudentis hominis, primum eum, qui servari non potest, non attingere, nec subire speciem ejus ut occisi, quem sors ipsius interemit[*](Hipp. De arte 13): deinde, ubi gravis metus sine certa tamen desperatione est, indicare necessariis periclitantis in difficili spem esse; ne, si victa ars malo fuerit, vel ignorasse, vel fefellisse videatur. Sed ut haec prudenti viro conveniunt, sic rursus histrionis est, parvam rem attollere,. quo plus praestitisse videatur. Obligarique aequum est confessione rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, majus curantis negligentia fiat.

Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui portae, cui in spina medulla percussa est; cuive aut pulmo medius, aut jejunum, aut tenuius intestinum, aut ventriculus, aut renes vulnerati sunt; cuive circa fauces grandes venae, vel arteriae praecisae sunt[*](cf. Aph. VI, 18 et 23; Coac. 499).

Vix autem ad sanitatem perveniunt, quibus ulla parte aut pulmo, aut jecinoris crassum, aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis, aut vulva, aut vesica, aut ullum intestinum, aut septum transversum vulneratum est. Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis, vel poplitibus mucro desedit. Periculosa etiam vulnera sunt, ubicumque venae majores sunt, quoniam exhaurire hominem profusione sanguinis possunt: idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt. Praeter haec malum vulnus est, quodcumque in alis, vel feminibus, vel inanibus locis, vel in articulis, vel inter digitos est: item quodcumque musculum, aut nervum, aut arteriam, aut membranam, aut os, aut cartilaginem laesit[*](Aph. VI, 19; Coac. 494). Tutissimum omnium, quod in carne est.

Et haec quidem loco vel pejora, vel meliora sunt. Modo vero periculum facit quodcumque magnum est.

p.187

Aliquid etiam in vulneris genere figuraque est. Nam pejus est, quod etiam collisum, quam quod tantum discissum est: adeo ut acuto quoque, quam retuso telo, vulnerari commodius sit. Pejus etiam vulnus est, ex quo aliquid excisum est; ex quove caro alia parte abscissa, alia dependet. Pessimaque plaga in orbem est; tutissima, quae lineae modo recta est. Quo deinde propius huic illive figurae vulnus est, eo vel deterius vel tolerabilius est.

Quin etiam confert aliquid et aetas, et corpus, et vitae propositum, et anni tempus: quia facilius sanescit puer vel adolescens, quam senior; valens, quam infirmus; neque nimis tenuis, neque. nimis plenus, quam si alterum ex his est; integri habitus, quam corrupti; exercitatus, quam iners; sobrius et temperans, quam vino venerique deditus. Opportunissimumque curationi tempus vernum est, aut certe neque fervens, neque frigidum: siquidem vulnera et nimius calor et nimium frigus infestant; maxime tamen horum varietas: ideoque perniciosissimus autumnus est.

Sed pleraque ex vulneribus oculis subjecta sunt: quorumdam ipsae sedes indices sunt; quas alio loco demonstravimus, quum positus interiorum partium ostendimus. Verum tamen, quia quaedam vicina sunt, interestque, vulnus in summa parte sit, an penitus penetraverit, necessarium est notas subjicere, per quas quid intus ictum sit, scire possimus; et ex quibus vel spes, vel desperatio oriatur.

Igitur, corde percusso, sanguis multus fertur, venae elanguescunt, color pallidissimus, sudores frigidi, malique odoris, tamquam irrorato corpore oriuntur: extremisque partibus frigidis matura mors sequitur.

Pulmone vero icto, spirandi difficultas est; sanguis ex ore spumans, ex plaga ruber, simulque etiam spiritus cum sono fertur; in vulnus inclinari juvat: quidam sine ratione consurgunt: multi si in ipsum vulnus inclinati sunt, loquuntur; si in aliam partem, obmutescunt.

Jecinoris autem vulnerati notae sunt: multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis; ad spinam reducta praecordia; in ventrem cubandi dulcedo; punctiones, doloresque usque ad jugulum, junctumque ei latum

p.188
scapularum os, intenti: quibus nonnumquam etiam bilis vomitus accedit.

Renibus vero percussis, dolor ad inguina testiculosque descendit; difficulter urina redditur; eaque aut est cruenta, aut cruor fertur.

At liene icto, sanguis niger a sinistra parte prorumpit; praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt; sitis ingens oritur; dolor ad jugulum, sicut vulnerato, venit.

At quum vulva percussa est, dolor in inguinibus, et coxis, et feminibus est; sanguinis pars per vulnus, pars per naturale descendit; vomitus bilis insequitur; quaedam obmutescunt; quaedam mente labuntur; quaedam, sui compotes, nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur; morientesque eadem, quae corde vulnerato patiuntur.

Sin cerebrum membranave ejus vulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit; fereque bilis vomitus insequitur[*](cf. Aph. VI, 50; Coac. 490); quorumdam sensus obtunduntur, appellatique ignorant; quorumdam trux vultus est; quorumdam oculi, quasi resoluti, huc atque illuc moventur; fereque tertio, vel quinto die delirium accedit; multorum etiam nervi distenduntur: ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant, ac nudum vulnus frigori objiciunt.

Ubi stomachus autem percussus est, singultus, et bilis vomitus insequitur; si quid cibi vel potionis assumtum est, id redditur cito; venarum motus elanguescunt; sudores tenues oriuntur, per quos extremae partes frigescunt.

Communes vero jejuni intestini et ventriculi vulnerati notae sunt: nam cibus et potio per vulnus exeunt; praecordia indurescunt; nonnumquam bilis per os redditur: intestino tantum sedes inferior est. Cetera intestina icta vel stercus, vel odorem ejus exhibent.

Medulla vero, quae in spina est, discissa, nervi resolvuntur, aut distenduntur; sensus intercidit; interposito tempore aliquo sine voluntate inferiores partes vel semen, vel urinam, vel etiam stercus excernunt.

At si septum transversum percussum est, praecordia

p.189
sursum contrahuntur; spina dolet; spiritus rarus est; sanguis spumans fertur.

Vesica vero vulnerata, dolent inguina; quod super pubem est, intenditur; pro urina, sanguis; at ex ipso vulnere urina descendit; stomachus afficitur; itaque aut bilem vomunt, aut singultiunt; frigus, et ex eo mors sequitur.

His cognitis, etiamnum quaedam alia noscenda sunt, ad omnia vulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia. Ex his autem exit sanguis, sanies, pus. Sanguis omnibus notus est; sanies est tenuior hoc, varie crassa et glutinosa et colorata; pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie. Exit autem sanguis ex vulnere recenti, aut jam sanescente; sanies inter utrumque tempus; pus ex ulcere jam ad sanitatem spectante. Rursus et sanies et pus quasdam species graecis nominibus distinctas habent. Est enim quaedam sanies, quae vel ἰχώρ, vel μελίχηρα nominatur: est pus, quod ἐλαιῶδεσ appellatur. tenue, subalbidum, ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso, inflammatio sequuta est. crassior est, glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis. Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos laesi sunt; et inter haec loca, maxime ex genibus. tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile apparet in magnis ulceribus sanescentibus. Malus autem est sanguis nimium aut tenuis, aut crassus, colore vel lividus, vel niger, aut pituita mixtus, aut varius: optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus. Itaque protinus ejus vulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit: itemque postea spes in iis major est, ex quibus melioris generis quaeque proveniunt. Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida, aut pallida, aut nigra, aut glutinosa, aut mali odoris, aut quae et ipsum ulcus, et junctam ei cutem erodit: melior est non multa, modice crassa, subrubicunda, aut subalbida. autem pejor est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, acer, calidus, mali odoris: tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet. autem mala est multa et percrassa: melior quae et

p.190
tenuior et minus copiosa est. Pus inter haec optimum est. Sed id quoque pejus est multum, tenue, dilutum; magisque si ab initio tale est: itemque si colore sero simile, si pallidum, si lividum, si faeculentum est: praeter haec si male olet; nisi tamen locus hunc odorem excitat. Melius est, quo minus est, quo crassius, quo albidius: itemque si laeve est, si nihil olet, si aequale est. Modo tamen convenire et magnitudini vulneris, et tempori debet: nam plus ex majore, plus nondum solutis inflammationibus naturaliter fertur. quoque pejus est multum, et parum pingue:.quo minus ejus, quoque id ipsum pinguius, eo melius est.

Quibus exploratis, ubi aliquis ictus est, qui servari potest, protinus prospicienda duo sunt: ne sanguinis profusio, neve inflammatio interimat. Si profusionem timemus (quod ex sede vulneris, et ex magnitudine ejus, et ex impetu ruentis sanguinis intelligi potest); siccis linamentis vulnus implendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa, ac manu super comprimenda. Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt; et, si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt. Id vehemens ad sanguinem supprimendum est; ideoque quidam id vulneri infundunt. Sed alius rursus metus subest; ne, nimis valenter ibi retenta materia, magnam inflammationem postea moveat. Quae res efficit, ut neque rodentibus medicamentis, neque adurentibus, et ob id ipsum inducentibus crustam, sit utendum; quamvis pleraque ex his sanguinem supprimunt: sed, si semel ad ea decurritur, iis potius, quae mitius idem efficient. Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt, apprehendendae, circaque id quod ictum est, duobus locis deligandae, intercidendaeque sunt[*](cf. Aet. XIV, 51; Paul. Aegin. IV, 53), ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant. Ubi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri. Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco quo neque nervus, neque musculus est, ut, puta, in fronte, vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.

p.191

Et adversus profusionem quidem in his auxilium est: adversus inflammationem autem in ipso sanguinis cursu. Ea timeri potest, ubi laesum est vel os, vel nervus, vel cartilago, vel musculus; aut ubi parum sanguinis pro modo vulneris fluxit. Ergo quoties quid tale erit, sanguinem mature supprimere non oportebit; sed pati fluere, dum tutum erit, adeo ut si parum fluxisse videbitur, mitti quoque ex brachio debeat; utique si corpus juvenile et robustum et exercitatum est: multoque magis, si id vulnus ebrietas praecessit. Quod si musculus laesus videbitur, praecidendus erit: nam percussus, mortiferus est; praecisus, sanitatem recipit.

Sanguine autem vel suppresso, si nimius erumpit; vel exhausto, si per se parum fluxit; longe optimum est vulnus glutinari. Potest autem id quod vel in cute, vel etiam in carne est, si nihil ei praeterea mali accedit: potest caro alia parte dependens, alia inhaerens; si tamen etiamnum integra est, et conjunctione corporis fovetur. In iis vero quae glutinantur, duplex curatio est. Nam si plaga in molli parte est, sui debet; maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter. Si vero in carne vulnus est, hiatque, neque in unum orae facile , sutura quidem aliena est; imponendae vero fibulae sunt; ἀγχτῆρασ Graeci nominant; quae oras, paulum tamen contrahant, quo minus lata postea cicatrix sit. Ex his autem colligi potest, id quoque quod alia parte dependens, alia inhaerebit, si alienatum adhuc non est, suturam, an fibulam postulet. Ex quibus neutra ante debet imponi, quam intus vulnus purgatum est; ne quid ibi concreti sanguinis relinquatur. Id enim et in pus vertitur, et inflammationem movet, et glutinari vulnus prohibet. Ne linamentum quidem, quod supprimendi sanguinis causa inditum est, ibi relinquendum est: nam id quoque inflammat. Comprehendi vero sutura, vel fibula, non cutem tantum, sed aliquid etiam ex carne, ubi suberit haec, oportebit; quo valentius haereat, neque cutem abrumpat. Utraque optima est ex acia molli, non nimis torta, quo mitius corpori insidat. Utraque neque nimis rara, neque crebra injicienda. Si nimis rara est, non

p.192
continet: si nimis crebra est, vehementer afficit: quia, quo saepius acus corpus transsuit,quoque plura loca injectum vinculum mordet, eo majores inflammationes oriuntur; magisque aestate. Neutra etiam vim ullam desiderat; sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Fere tamen fibulae latius vulnus esse patiuntur: sutura oras jungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent; ut si quid intus humoris concreverit, sit qua emanet. Si quod vulnus neutrum horum recipit, id tamen purgari debet. Deinde omni vulneri primo imponenda est spongia ex aceto expressa: si sustinere aliquis aceti vim non potest, vino utendum est. Levius plaga juvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia imponitur. Sed ea, quocumque modo imposita est, dum madet, prodest: itaque, ut inarescat, non est committendum. Licetque sine peregrinis, et conquisitis, et compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere debet, quod sine sevo compositum sit ex iis, quae cruentis vulneribus apta esse proposui; maximeque si caro est, barbarum; si nervi, vel cartilago, vel aliquid ex eminentibus, quales aures, vel labra sunt, Polyidae sphragidem[*](cf. 20, 2). Alexandrinum quoque viride[*](19, 17) nervis idoneum est: eminentibusque partibus ea quam Graeci ῤάπτουσαν vocant[*](cf. 19, 6). Solet etiam, colliso corpore, exigua parte findi cutis. Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire; nisi musculi, nervique juxta sunt, quos incidi non expedit: ubi satis diductum est, medicamentum imponendum est. At si id quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea quae humorem leniter extrahant; praecipueque ex his id, quod ῤυπῶδεσ vocari proposui[*](19, 15). Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id juvetur, insuper circumdare lanam succidam ex aceto et oleo: vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimat; si nervosus, aut musculosus, quod emolliat.

Fascia vero ad vulnus deligandum lintea aptissima est; eaque lata esse debet, ut semel injecta non vulnus

p.193
tantum, sed paulum utrimque etiam oras ejus comprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius : si aeque ab utraque, transversa comprehendere oras debet; aut si id vulneris ratio non patitur, media primum injicienda est; ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem deliganda est, ut et contineat, neque adstringat: quod non continetur, elabitur; quod nimis adstrictum est, cancro periclitatur. Hieme saepius fascia circumire debet: aestate quoties necesse est. Tum extrema pars ejus inferioribus acu assuenda est: nam nodus vulnus laedit, nisi tamen longe est. Illo neminem decipi decet, ut propriam viscera curationem requirant, de quibus supra posui. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus vel sutura, vel alio medicinae genere est. In visceribus nihil movendum est; nisi, ut si quid aut ex jecinore, aut liene, aut pulmone dumtaxat extremo dependet, praecidatur. Alioquin vulnus interius ea victus ratio, eaque medicamenta sanabunt, quae cuique visceri convenire superiore libro proposui.

His ita primo die ordinatis, homo in lecto collocandus est; isque, si grave vulnus est, abstinere, quantum vires patiuntur, ante inflammationem, cibo debet; bibere, sitim finiat, aquam calidam, vel, SI aestas est, ac neque febris, neque dolor est, etiam frigidam. Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut imbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit; tenuem scilicet, et exiguum, qui tantum sustineat. Multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt: quod alioqui inimicissimum vulneri est.

Nimis vero intumescere vulnus, periculosum; nihil intumescere, periculosissimum est[*](cf. Aph. V, 66): illud indicium est magnae inflammationis; hoc emortui corporis. Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore. Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. IIIa perniciosa est, quae vel levi vulneri supervenit, vel ultra tempus inflammationis durat, vel delirium movet: vel si nervorum rigor, aut distentio, quae ex

p.194
vulnere orta est, ea non finitur[*](cf. Aph. II, 26; Coac. 350). Vomitus quoque biliosus non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt. Sponte tamen vomere, non alienum est; praecipue iis, quibus in consuetudine fuit: sed neque protinus post cibum, neque jam inflammatione orta, neque quum in superioribus partibus plaga est.

Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiendum, tergendaque sanies ex aqua frigida est, eademque rursus injicienda sunt. Quinto jam die, quanta inflammatio futura est, se ostendit. Quo die, rursus detecto vulnere, considerandus color est: qui si lividus, aut pallidus, aut varius, aut niger est, scire licet malum vulnus esse; idque quandocumque animadversum est, terrere nos potest. Album, aut rubicundum esse, commodissimum est. Item cutis dura, crassa, dolens, periculum ostendit: bona signa sunt, ubi haec sine dolore, tennis et mollis est. Sed si glutinatur vulnus, aut leviter intumuit, eadem sunt imponenda quae primo fuerunt; si gravis inflammatio est, neque glutinandi spes est, ea quae pus moveant. Jamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat, et duritiam emolliat, et pus citet. Ea sic temperanda est, ut manu contingenti jucunda sit; et usque eo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse, coloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur. Post id fomentum, si late plaga non patet, imponi protinus emplastrum debet; maximeque, si grande vulnus est, tetrapharmacum[*](19, 9); si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, [*](19, 15): at si latius hiat, idem illud emplastrum liquari ex irino unguento oportet, eoque illita linamenta disponi per plagam; deinde emplastrum supra dari, et super id succidam lanam: minusque etiam quam primo, fasciae adstringendae sunt.

Proprie quaedam in articulis visenda sunt. In quibus si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas ejus partis sequitur. Si id dubium est, et ex acuto telo plaga est, ea transversa commodior est: si ex retuso et gravi, nullum in figura discrimen est; sed videndum est, pus supra

p.195
articulum, an infra nascatur. Si sub eo nascitur, albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum esse credibile est; magisque, quo majores dolores inflammationesque, et quo maturius excitatae sunt. Quamvis autem non abscissus nervus est; tamen, si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse, et, sano quoque eo, tumorem permanere: futurumque est, ut tarde membrum id vel extendatur, vel contrahatur. Major tamen in extendendo mora est, ubi recurvato articulo curatio adhibita est; quam in recurvando eo quod rectum continuerimus. Collocari quoque membrum quod ictum est, ratione certa debet: si glutinandum est, ut superius sit; si in inflammatione est, ut in neutram partem inclinatum sit; si jam pus profluit, ut devexum sit. Optimum etiam medicamentum quies est: moveri, ambulare, nisi sanis, alienum est. Minus tamen iis periculosum, qui in capite vel brachiis, quam qui in inferioribus partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio convenit, femine, aut crure, aut pede laborante. Locus in quo cubabit, tepidus esse debebit. Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est: nam id et tumidum et sordidum reddit: ex quibus ad cancrum transitus esse consuevit. Lenis frictio recte adhibetur; sed iis partibus quae longius absunt a vulnere.

Inflammatione finita, vulnus purgandum est. Id optime faciunt tincta in melle linamenta; supraque idem emplastrum, vel enneapharmacum[*](19, 10) dandum est. Tum demum vero purum est, quum rubet, ac nimium neque siccum, neque humidum est. At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum, aut humidum est, quod aut albidum, aut pallidum, aut lividum, aut nigrum est, id purum non est.

Purgato, sequitur ut impleatur. Jamque calida aqua eatenus necessaria est, ut sanies removeatur. Lanae succidae supervacuus usus est: lota melius circumdatur. Ad implendum autem vulnus proficiunt quidem etiam medicamenta aliqua: itaque ea adhiberi non alienum est; ut butyrum cum rosa, et exigua mellis parte; aut cum eadem rosa tetrapharmacum; aut ex rosa linamenta. Plus tamen proficit

p.196
balneum rarum, cibi boni succi, vitatis omnibus acribus; sed jam pleniores. Nam et avis, et venatio, et suilla elixa dari potest. Vinum omnibus, dum febris, dum inflammatio est, alienum est: itemque usque ad cicatricem, si nervi, musculive vulnerati sunt; etiam si alte caro. At si plaga in summa cute generis tutioris est, potest non pervetus, modice tamen datum, ad implendum quoque proficere. Si quid molliendum est, quod in nervosis locis, musculosisque necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est. At si caro supercrevit, modice reprimit siccum linamentum; vehementius squama aeris. Si plus est, quod tolli opus est, adhibenda sunt etiamnum vehementiora, quae corpus exedant. Cicatricem post omnia haec commode inducit lycium ex passo aut lacte dilutum; vel etiam per se impositum siccum linamentum.

Hic ordo felicis curationis est: sed quaedam tamen periculosa incidere consuerunt. Interdum enim vetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae livent post quae, quidquid medicamentorum ingeritur, parum proficit: quod fere negligenter curato ulceri supervenit. Interdum vel ex nimia inflammatione, vel ob aestus immodicos, vel ob nimia frigora, vel quia nimis vulnus adstrictum est, vel quia corpus aut senile, aut mali habitus est, cancer occupat. Id genus a Graecis diductum in species est; nostris vocabulis non est. Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupavit, sed etiam serpit: deinde aliis aliisque signis discernitur. Nam modo super inflammationem rubor ulcus ambit, isque cum dolore procedit; ἐρυσιπελασ Graeci nominant. Modo ulcus nigrum est, quia caro ejus corrupta est: idque vehementius etiam putrescendo intenditur, ubi vulnus humidum est, et ex nigro ulcere humor pallidus fertur, malique odoris est; carunculaeque corruptae, interdum etiam nervi ac membranae resolvuntur; specillumque demissum descendit aut in latus, aut deorsum: eoque vitio nonnumquam os quoque afficitur. Modo oritur ea quam Graeci γάγγραιναν appellant. Priora in qualibet parte corporis fiunt, hoc in prominentibus membris, id est inter ungues, et alas, vel inguina; fereque in senibus, vel in iis quorum corpus mali habitus est. Caro in

p.197
ulcere vel nigra, vel livida est, sed sicca et arida; proximaque cutis plerumque subnigris pusulis impletur: deinde ei proxima vel pallida, vel livida, fereque rugosa et sine sensu est; ulterior in inflammatione est; omniaque ea simul serpunt, ulcus in locum pusulosum; pusulae in eum pallet aut livet; pallor aut livor in id quod inflammatum est; inflammatio in id quod integrum est, transit. Inter haec deinde febris acuta oritur, ingensque sitis: quibusdam etiam delirium accedit: alii, quamvis mentis suae compotes sunt, balbutiendo tamen vix sensus suos explicant: incipit affici stomachus: fit foedi spiritus ipse odoris. Atque initium quidem ejus mali recipit curationem: ubi vero penitus insedit, insanabile est; plurimique sub frigido sudore moriuntur.

Ac pericula quidem vulnerum haec sunt. Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque ejus orae, et quidquid super eas livet aeque incidendum. Si varicula intus est, quae id sanari prohibet, ea quoque excidenda. Deinde ubi sanguis emissus, novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus exposita est. Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit: et quum ulcus sub eo exesum est, id quo cicatrix inducitur[*](cf. cap. 19, § 18).

Id autem, quod ἐρυσιπελασ vocari dixi, non solum vulneri supervenire, sed sine hoc quoque oriri consuevit: atque interdum periculum majus affert; utique si circa cervices aut caput constitit. Oportet, si vires patiuntur, sanguinem mittere: deinde imponere simul reprimentia et refrigerantia; maximeque cerussam solani succo, aut cimoliam cretam aqua pluviali exceptam, aut ex eadem aqua subactam farinam, cupresso adjecta, aut, si tenerius corpus est, lenticulam. Quidquid impositum est, betae folio contegendum est, et super linteolum frigida aqua madens imponendum. Si per se refrigerantia parum proderunt, miscenda erunt hoc modo: sulphuris p. )-(. I. cerussae et croci, singulorum p. )-(. XII. s. eaque cum vino conterenda sunt, et id his illinendum. At si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt, et illita linteolo superinjicienda.

p.198

At si nigrities est, nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius exedant: repurgatumque ulcus sic ut cetera, nutriendum est. Si magis putre est, jamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus. Si ne haec quidem evincunt, aduri locus debet, donec ex eo nullus humor feratur: nam quod sanum est, siccum est quum aduritur. Post ustionem putris ulceris, superponenda sunt quae crustas a vivo resolvant. Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est: sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur; eodemque modo ad sanitatem perducendum est.

Gangraenam vero, si nondum plane tenet, sed adhuc incipit, curare non difficillimum est; utique in corpore juvenili: et magis etiam si musculi integri sunt; si nervi vel laesi non sunt, vel leviter affecti sunt; neque ullus magnus articulus nudatus est; aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit; consistitque eo loco vitium, quod maxime fieri in digito potest. In ejusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere: deinde quidquid aridum est, et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque sanum corpus concidere. Medicamenta vero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus movere consuerunt; ideoque ne aqua quidem calida. Gravia quoque, quamvis reprimentia, aliena sunt; sed his quam levissimis opus est: superque ea, quae inflammata sunt, utendum est refrigerantibus. Si nihilo magis malum constitit, uri id quod est inter integrum ac vitiatum locum debet. Praecipueque in hoc casu petendum, non a medicamentis solum, sed etiam a victus ratione praesidium est: neque enim id malum, nisi corrupti vitiosique corporis est. Ergo primo, nisi imbecillitas prohibet, abstinentia utendum; deinde danda, quae per cibum potionemque alvum, ideoque etiam corpus, adstringant; sed ea levia. Postea, si vitium constitit, imponi super vulnus eadem debent, quae in putri ulcere praescripta sunt. Ac tum quoque plenioribus cibis uti licebit ex media materia; sed tamen non nisi alvum, corpusque siccantibus; aqua vero pluviali frigida. Balneum, nisi jam certa fiducia redditae sanitatis est, alienum est:

p.199
siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo afficitur. Solent vero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere, ac nihilo minus serpere is cancer: inter quae miserum, sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscindere.

Hae gravissimorum vulnerum curationes sunt. Sed ne illa quidem negligenda, ubi integra cute interior pars collisa est; aut ubi derasum, attritumve aliquid est; aut ubi surculus corpori infixus est; aut ubi tenue, sed altum vulnus insedit. In primo casu commodissimum est malicorium ex vino coquere, interioremque ejus partem conterere, et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere: deinde, ubi cutis ipsa exasperata est, inducere lene medicamentum, quale lipara est. Deraso vero, detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum[*](19, 9), minuendusque cibus, et vinum subtrahendum. Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit: siquidem ex ejusmodi casibus saepe cancri fiunt. Quod si levius id erit, et in parte exigua, contenti esse poterimus eodem leni medicamento. Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu, vel etiam ferramento ejicere. Si vel praefractus est, vel altius descendit quam ut id ita fieri possit, medicamento evocandus est. Optime autem educit superimposita arundinis radix, si tenera est, protinus contrita; si jam durior, ante in mulso ; cui semper mel adjiciendum est: aut aristolochia cum eodem melle. Pessima ex surculis arundo est, quia aspera est: eademque offensa etiam in filice est. Sed usu cognitum est, utramque adversus alteram medicamentum esse, si contrita ac superimposita est. Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet. Idem altis tenuibusque vulneribus aptissimum est. Priori rei Philocratis[*](19, 14); huic Hecataei[*](19, 16) emplastrum maxime convenit.

Ubi vero in quolibet vulnere ventum ad inducendam cicatricem est, quod perpurgatis jam, repletisque ulceribus necessarium est, primum ex aqua frigida , dum caro alitur; deinde quum jam continenda est, siccum imponendum est, done cicatrix inducatur: tum deligari super album plumbum oportet, quo et reprimitur cicatrix, ct

p.200
colorem maxime sano corpori similem accipit. Idem radix silvestris cucumeris praestat: idem compositio, quae habet elaterii p. )-(. I. spumae argenti p. )-(. II. unguenti p. )-(. VII. quae excipiuntur resina terebinthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat. Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo et plumbum elotum, eademque resina coacta; sive ungitur cicatrix, quod in facie fieri potest; sive id ut emplastrum imponitur, quod in aliis partibus commodius est. At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere: alioquin res utrique succurri patitur. Siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest: si medicamentum aliquis mavult, idem efficiunt compositiones eae, quae corpus exedunt. Cute exulcerata, super eminentem carnem exedentia medicamenta conjicienda sunt; super concavam, implentia; done utrumque ulcus sanae cuti aequatur: et tum cicatrix inducatur.

Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur: sequitur, ut de iis dicam, quae morsu fiunt, interdum hominis[*](cf. Plin. XVIII, 4, 8), interdum simiae, saepe canis, nonnumquam ferorum animalium, aut . Omnis autem fere morsus habet quoddam virus. Itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est: si levius, protinus emplastrum injiciendum, praecipueque Diogenis[*](19, 20); si id non est, quodlibet ex iis, quae adversus morsus proposui; si ea non sunt, viride alexandrinum[*](19, 17); si ne id quidem est, quodlibet non pingue ex iis, quae recentibus vulneribus accommodantur. Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si vulneri imponitur, superque id duobus digitis verberatur: exsaniat enim. Ac salsamentum quoque recte super id vulnus deligatur.

Utique autem, si rabiosus canis fuit, cucurbitula

p.201
virus ejus extrahendum est. Deinde, si locus neque nervosus, neque musculosus est, vulnus id adurendum est: si uri non potest, sanguinem homini mitti non alienum est. Tum usto quidem vulneri superimponenda quae ceteris ustis sunt: ei vero quod expertum ignem non est, ea medicamenta, quae vehementer exedunt. Post quae nullo novo magisterio, sed jam supra posito vulnus erit implendum, et ad sanitatem perducendum. Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balneum mittunt, ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, vulnere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet: deinde multo meracoque vino excipiunt, quod omnibus venenis contrarium est. Idque quum ita per triduum factum est, tutus esse homo a periculo videtur.

Solet autem ex eo vulnere, ubi parum occursum est, aquae timor nasci: ὑδροφόβουσ (ὑδροφοβίαν vel potius glossema) Graeci appellant. Miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur: quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, nec opinantem in piscinam non ante ei provisam projicere, et, si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere; si habet, interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur: sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur. Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est. Antidotum autem, praecipue id, quod primo loco posui[*](23, 1); ubi id non est, aliud, si nondum aeger aquam horret, potui ex aqua dandum est; et si amaritudine offendit, mel adjiciendum est: si jam is morbus occupavit, per catapotia sumi potest.

Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant: quamvis in ea multum antiqui variarunt; ut in singula genera anguium singula medendi genera praeciperent; aliique alia. Sed in omnibus eadem maxime proficiunt. Igitur in primis super vulnus id membrum deligandum est; non tamen nimium vehementer, ne torpeat: dein venenum extrahendum est. Id cucurbitula optime facit: neque alienum est, ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati jam sanguinis extrahatur. Si cucurbitula non est,

p.202
quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit: si ne id quidem est, homo adhibendus est, qui id vulnus exsugat. Neque hercules scientiam praecipuam habent ii, qui Psylli nominantur[*](cf. Des Etangs, p. 282); sed audaciam usu ipso confirmatam. Nam venenum serpentis, ut quaedam etiam venatoria venena, quibus Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in vulnere nocent. Ideoque colubra ipsa tuto estur; ictus ejus occidit. Et si stupente ea, quod per quaedam medicamenta circulatores faciunt, in os digitum quis indidit, neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est. Ergo quisquis, exemplum Psylli sequutus, id vulnus exsuxerit, et ipse tutus erit, et tutum hominem praestabit. Illud, ne intereat, ante debebit attendere, ne quod in gingivis, palatove, aliave parte oris ulcus habeat. Post haec is homo loco calido collocandus est sic, ut id, quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat, neque cucurbitula est, sorbere oportet jus anserinum, vel ovillum, vel vitulinum, et vomere: vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere, et protinus calidum super vulnus imponere sic, ut pars interior corpori jungatur. Facit id etiam agnusve discissus, et calida ejus caro statim super vulnus imposita: emplastra quoque, quae supra comprehensa sunt; aptissimumque est vel Ephesium[*](19, 21), vel id quod ei subjectum est. Praesensque in aliquo antidoto praesidium est. Si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud, quod calori movendo est, nec humorem intus coire patitur: nam maxima pars venenorum frigore interimit. Omnia etiam urinam moventia, quia materiam extenuant, utilia sunt.

Haec adversus omnes ictus communia sunt: usus tamen ipse docuit, eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cujusdam pueri, qui quum ab hac ictus esset, et partim ob ipsum vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis siccis alium humorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit, et liberatus est. Credo quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissipandi. Quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi

p.203
verisimile est spissescentem quoque intus humorem hominis ab eo discuti, et sic dari sanitatem.

In quibusdam etiam aliis serpentibus certa quaedam auxilia satis nota sunt. Nam scorpio sibi ipse pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt: quidam eodem modo contritum super vulnus imponunt: quidam super prunam eo imposito vulnus suffumigant, undique veste circumdata, ne is fumus dilabatur: tum carbonem ejus super vulnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris, quam ἡλιοτρόπιον Graeci vocant, semen, vel certe folia ex vino. Super vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta silvatica recte imponitur, vel cum melle sal tostus. Cognovi tamen medicos, qui ab scorpione ictis nihil aliud, quam ex brachio sanguinem miserunt.

Et ad scorpionis autem et aranei ictum, allium cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum superimponitur.

At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois[*](cf. Des Etangs, p. 283) percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur. Trifolium quoque et mentastrum, et cum aceto panaces aeque proficiunt. Costumque, et casia, et cinnamomum recte per potionem assumuntur.

Adversus chelydri vero ictum, panaces, aut laser vel porri succus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coactum; aut ex eodem hordeacea farina: aut ruta, vel nepeta cum sale contrita, melle adjecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.

Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par modus ex passi hemina; vel radiculae semen, aut polii radix ex vino; et super vulnus furfures ex aceto cocti, imperandumque, ut is conquiescat.

Verum haec genera serpentium et peregrina, et aliquanto magis pestifera sunt; maximeque aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones hac quoque parte

p.204
salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. Adversus quos satis proficit herba vettonica, vel cantabrica, vel . vel argemonia, vel trixago, vel personata, vel marina pastinaca, singulae binaeve tritae, et cum vino potui datae, et super vulnus impositae. Illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum et jejuni et jejuno magis nocere: ideoque perniciosissimi sunt quum incubant; utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante progredi, quam quis aliquid assumsit.

Non tam facile iis opitulari est, qui venenum vel in cibo, vel in potione sumserunt: primum, quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti; ita ne succurrere quidem statim sibi possunt: deinde quia noxa non a cute, sed ab interioribus partibus incipit. Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto vomere: deinde, ubi praecordia exhausit, bibere antidotum; si id non est, vel merum vinum.

Sunt tamen quaedam remedia propria adversus quaedam venena, maximeque leviora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum lacte contusa, vel galbanum vino adjecto dari, vel lac per se debet. Si cicutam, vinum merum calidum cum ruta quamplurimum ingerendum est; deinde is vomere cogendus; posteaque laser ex vino dandum: isque, si febre vacat, in calidum balneum mittendus; si non vacat, ungendus ex calefacientibus est: post quae quies ei necessaria est. Si hyoscyamum, fervens mulsum bibendum est, aut quodlibet lac, maxime tamen asininum. Si cerussam, jus malvae, vel juglandes ex vino contritae, maxime prosunt. Si sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est. Si lac intus coiit, aut passum, aut coagulum, aut cum aceto laser. Si fungos inutiles quis assumsit, radicula aut e posca, aut cum sale et aceto edenda est. Ipsi vero hi et specie quidem discerni possunt ab utilibus, et cocturae genere idonei fieri. Nam sive ex oleo inferbuerunt, sive piri surculus cum his inferbuit, omni noxa vacant.

Adustis quoque locis extrinsecus vis infertur: itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem optime curantur foliis aut lilii, aut linguae caninae, aut betae in vetere vino

p.205
oleoque decoctis: quorum quidlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque, primo et pusulas prohibeant, et summam pelliculam exasperent: deinde ea quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cum melle farina, vel myrrha cum vino, vel creta cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta, atque ubi usus necessitas incidit, aceto diluta: ex insequentibus, quaelibet lipara; sed idonea maxime est, quae vel plumbi recrementum, vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinavit, farinam cum ruta, vel porro, vel marrubio, donec crustae cadant: tum ervum cum melle, aut irim, aut resinam terebinthinam, donec ulcus purum sit: novissime siccum linamentum.