De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Boni succi sunt triticum, siligo, alica, oryza, amylum, tragum, ptisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt; ex majoribus quoque eae, quas supra nominavi: medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, et lupus: verna lactuca[*](cf. cap. 32), urtica, malva, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cochleae, palmulae: ex pomis quodcumque neque acerbum, neque acidum est: vinum dulce, vel lene, passum, defrutum, oleae, quae ex his duobus in alterutro servatae sunt: vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne jecur.

Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi,

p.68
bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis[*](cf. cap. 22), porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.

Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganum, amylum, ptisana, pinguis caro, et quaecumque glutinosa est: quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis, trunculisque suum, in petiolis capitulisque et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis: item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, mel, et quidem quo melius est, eo magis: item allium, cepa, eruca, ruta, nasturtium, cucumis[*](cf. cap. 27), beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque pars.

Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, alica, oryza, amylum, ptisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eamdem omnia salsa, atque acria, atque acida.

Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt, etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice

p.69
sunt; item panis sine fermento, et elota alica, vel oryza, vel ptisana; omnis avis, omnis venatio; atque utraque vel assa, vel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius, quam pingue: ex sue ungulae, rostra, aures, vulvaeque steriles: ex intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser: ex pomis cerasum, morum, sorbum, pirum fragile, quale crustuminum vel est: item pira, quae reponuntur, tarentina atque signina; malum orbiculatum, aut , vel amerinum, vel cotoneum[*](cf. Plin. XV, 11, 10), vel punicum; uvae ex olla, molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene maturuerunt, vel quae in passo, defrutove servatae sunt[*](cf. I, 6): vinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum: duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae[*](cf. cap. 28), cochleae, cybium, potionesque vel frigidae, vel ferventes; absinthium[*](cf. cap. 31).

Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, idemque vel ex milio, vel ex hordeo, radices , et quodcumque ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et viridis et arida, legumina omnia, quaeque inflare consueverunt: item thymum, nepeta, satureia, hyssopum, nasturtium, lapathum, lapsana, juglandes. Ex his autem intelligi potest, non quidquid boni succi est, protinus stomacho convenire; neque quidquid stomacho convenit, protinus boni succi esse.

Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia jurulenta, mustum, atque etiam id vinum, cui

p.70
nihil adhuc aetatis accessit: ex allium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca, bulbi, ficus etiam aridae, sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus, quidquid denique subcrudum aliquis assumsit. Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliis, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere. vero, et anethum inflationes etiam levant.

At calefaciunt piper, sal, caro omnis jurulenta, allium, cepa, ficus arida, salsamentum, vinum, et quo meracius est eo magis. Refrigerant , quorum crudi caules assumuntur, ut intubus, et lactuca: item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasa, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assumitur.

Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam qui ex tritico est; lac, mel; ideoque etiam lactantia, atque omne pistorium opus; teneri pisces, ostrea, , caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quidquid denique vel jurulentum est, vel nimis dulce, vel nimis tenue. At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves, et eae potius duriores, duri pisces; neque solum aurata puta, aut sparus, sed etiam lolligo, locusta, polypus: item bubula, omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta; cochleae, murices, purpurae[*](cf. cap. 24); vinum austerum, vel resinatum.

p.71

At alvum movent panis fermentatus, magisque si cibarius vel hordeaceus est; brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, allium, cepa, malva, lapathum, beta, asparagus, cucurbita, cerasa, mora, poma omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes, pingues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum; saxatiles, et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro assumitur pinguis, eadem vel jurulenta, vel elixa; aves quae natant; mel crudum, lac, lactantia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera[*](Hipp. De aere, aq. et loc. § 1), omnia tepida, dulcia, pinguia, elixa, jurulenta, salsa, diluta.

Contra adstringunt panis ex siligine, vel ex simila; magis si sine fermento est; magis etiam si ustus est; intenditurque vis ejus etiam si bis coquitur: pulticula vel ex alica, vel ex panico, vel ex milio; itemque ex iisdem sorbitio; et magis, si haec antea fricta sunt: lenticula, cui vel beta. vel intubus, vel ambubeja, vel plantago adjecta est; magisque etiam si illa ante fricta est: per se etiam intubus, vel plantago, vel ambubeja: minuta , brassica bis decocta: dura ova, magisque si assa sunt: minutae aves, merula, palumbus, magisque si in posca decoctus est; , omnes aves quae magis currunt, quam volant; lepus, caprea; jecur ex iis, quae sevum habent, maximeque bubulum, ac sevum ipsum: caseus, qui vehementior vetustate fit, vel ea mutatione quam in transmarino videmus; aut si recens est, ex melle, mulsove decoctus: item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea[*](cf. cap. 24), et

p.72
punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit; ideoque pluvia potissimum: omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem came, assa potius, quam elixa.

Urinam autem movent, quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anethum, ocimum, menta, hyssopum, anisum, coriandrum, nasturtium, eruca, : praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsana, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex venatione maxime lepus; vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.

Somno vero aptum est papaver, lactuca, maximeque aestiva, cujus cauliculus jam lacte repletus est, morum, porrum. Sensus excitant nepeta, thymum, satureia, hyssopum, praecipueque pulegium, ruta, et cepa.

Evocare vero materiam multa admodum possunt: sed ea quum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea quae prompta, et iis morbis de quibus protinus dicturus sum, apta, corpus erodunt, et

p.73
sic eo, quod mali est, extrahunt. Habent autem hanc facultatem semina erucae, nasturtii, radiculae; praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est.

Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana succida ex aceto vel vino, cui oleum adjectum est; contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decocti. At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea[*](cf. cap. 24), lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia; cujus generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, punicum malum. Sine frigore autem reprimunt cocta mala cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sint, quas supra posui, pulvis vel ex faece vini, vel ex myrti foliis, amarae nuces. Calefacit vero ex qualibet farina cataplasma, sive tritici, sive farris, sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel fabae, vel lupini, vel lini, vel foeni graeci[*](cf. 1. 33), ubi ea , calidaque imposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso, quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, junctaque oleo , nitrum, git, piper, quinquefolium. Fereque, quae vehementer et reprimunt, et refrigerant, durant; quae calefaciunt et digerunt, emolliunt: praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel foeni graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus, et permixtis, varie medici utuntur; ut magis quid quisque persuaserit sibi, appareat, quam quid evidenter compererit.

p.74

Provisis omnibus, quae pertinent ad universa genera morborum, ad singulorum curationes veniam. Hos autem in duas species Graeci diviserunt; aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt: ideoque, quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos retulerunt. Ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breves acutique sunt, qui cito vel tollunt hominem, vel ipsi cito finiuntur: quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo, neque exitium est: tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt; idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos, quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non perimit; neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego, quum de singulis dicam, cujus quisque generis sit indicabo. Dividam autem omnes in eos, qui in totis corporibus consistere videntur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus. In nullo quidem morbo minus fortuna sibi vindicare, quam ars potest; utpote quum, repugnante natura, nihil medicina proficiat[*](cf. VII, prooem). Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in

p.75
acutis morbis, quam in longis. Hic enim breve spatium est, intra quod, si quod auxilium non profuit,aeger exstinguitur:ibi et deliberationi, et mutationi remediorum tempus patet; adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat. Longus tamen morbus quum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem, quo vetustior est; longus autem, quo recentior, eo facilius curatur. Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conveniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores, quasi sola, venditaverint, prout cuique cesserant. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem, quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud: sic tamen, ut in acutis morbis cito mutetur, quod nihil prodest; in longis, quos tempus ut facit, sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit; minus vero removeatur, si quid paulum saltem juvat; quia profectus tempore expletur.

Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit: non in iis solis in quibus semper ita se habet; sed in iis quoque in quibus variat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graves urgent, acutus morbus est: ubi lenti dolores, lentaeve febres sunt, et spatia inter accessiones porriguntur, acceduntque ea signa, quae in priore volumine[*](II, cap. 5) exposita sunt, longum hunc futurum esse, manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur: quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt, eaque quae increscentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum graviores dolores, accessionesque veniunt; haeque et ante, quam proximae revertuntur, et postea desinunt. Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non

p.76
habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea vero, quae contraria his sunt, decedentis ejus notae sunt. Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi jam inclinatis: ut primo demta materia impetum frangat: in longis maturius, ut sustinere spatium affecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore, sed in parte est; magis tamen ad rem pertinet, vim totius corporis moliri, quam proprie[*](propriae?) partis aegrae sanitatem[*](cf. VII, 3). Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit, an perperam: quia curatio minus iis prodest, in quibus assidue frustra fuit. Si quis temere habitus, adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur.

Sed quum ab iis coeperim[*](II, 2), quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione ejusdem temporis faciam. Igitur si quid ex iis, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia; si quid bibendum est, aqua; idque interdum uno die fieri satis est; interdum, si terrentia manent, biduo: proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua; postero die etiam vinum; deinde invicem alternis diebus, modo aqua, modo vinum[*](cf. I, 4), donec omnis causae metus finiatur. Per haec enim saepe instans gravis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione, aut balneo, aut coacta dejectione, aut vomitu, aut sudationibus, aut vino sperant. Non quo non interdum id incidat, sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur; quum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat; et leviora indicia fuerint, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adjuvat: si paulo graviora, non aquam tantum bibere, sed etiam cibo carnem subtrahere; interdum panis quoque minus, quam pro consuetudine assumere, humidoque cibo esse contentum, et olere potissimum: satisque sit, tunc ex toto a cibo, a vino, ab omni motu corporis abstinere, quum vehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin vix quisquam, qui

p.77
non dissimulavit, sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.

Atque haec quidem sanis facienda sunt, tantum causam metuentibus. Sequitur vero curatio febrium, quod et in toto corpore, et vulgare maxime morbi genus est. Ex his una quotidiana, altera tertiana, altera quartana est: interdum etiam longiore circumitu quaedam redeunt; sed id raro fit: in prioribus et morbi sunt, et medicina. Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt fere ab horrore; deinde calor erumpit; finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die revertitur. Tertianarum vero duo genera sunt: alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens, et desinens; illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit: alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex octo autem et quadraginta horis fere sex et triginta per accessionem occupat, interdum etiam vel minus, vel plus; neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est. Id genus plerique medici ἡμιτριταῖον appellant. Quotidianae vero variae sunt, et multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus voco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt: horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas: aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat: ac saepe aliae vix quidquam aut nihil remittunt. Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae quotidie pares sunt, aliae impares; atque invicem altero die leviores, altero vehementiores: aliae tempore eodem postridie revertuntur, aliae vel serius vel celerius: aliae diem accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae, quum decedunt, sudorem movent, aliae non movent; atque alias per sudorem ad integritatem venitur, alias corpus

p.78
tantum imbecillius redditur. Accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt: ex quo saepe evenit, ut quotidie plures accessiones remissionesque sint; sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat. Interdum vero accessiones quoque confunduntur sic, ut notari neque tempora earum, neque spatia possint. Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica, aut ex inflammatione, aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset. Sed quod evidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re, sed de verbo controversiam movent, qui quum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt. Quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi vere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt.

Et febrium quidem ratio maxime talis est. Curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut jucunde curet. Id votum est: sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet. Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant, prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit. Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui, medicamentis quibusdam datis, concoctionem moliebantur; eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiam, quae laedere videbatur, ducendo saepius alvum subtrahebant[*](cf. Aph. I, 22). Asclepiades medicamenta sustulit; alvum non toties, sed fere tamen in omni morbo, subduxit: febre vero ipsa praecipue se ad remedium ejus uti professus est. Convellendas enim vires aegri putavit, luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret; quo magis

p.79
falluntur qui per omnia jucundam ejus. disciplinam esse concipiunt. Is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit; primis vero tortoris vicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones, et alvum duci non nisi raro debere, concedo; non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo; quoniam ex imbecillitate summum periculum est. Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus, et in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit; isque cubare quam maximo conclavi debet. Quod ad sitim vero somnumque pertinet, moderandum est, ut interdiu vigilet; noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur. Os etiam ejus elui potest, ubi et siccum est, et ipsi ; quamvis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit, saepe, interiore parte humorem non requirente, os et fauces requirere; neque ad rem, male haberi aegrum, pertinere.

Ac primo quidem sic tenendus est. Optimum vero medicamentum est, opportune cibus datus: qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto: et id fortasse vel in Asia, vel in Aegypto, coeli ratio patitur[*](cf. I, prooem.). Asclepiades, ubi aegrum triduo per omnia fatigaverat, quarto die cibo destinabat. At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desiisset, aut certe levata esset, considerabat; et ab illo tempore, exspectato die tertio, si non accesserat febris, statim; si accesserat, ubi ea vel desierat, vel, si assidue inhaerebat, certe sese inclinaverat, cibum dabat. Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto, aut quinto; potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale coelum, quae aetas, quod tempus anni, minimeque in rebus multum inter se differentibus, perpetuum esse praeceptum temporis potest. In morbo, qui plus virium aufert, celerius cibus dandus est

p.80
itemque eo coelo, quod magis digerit. Ob quam causam in Africa nullo die aeger abstineri recte videtur. Maturius etiam puero, quam juveni, aestate, quam hieme, dari debet. Unum illud est, quod semper, quod ubique servandum est, ut aegri vires subinde assidens medicus inspiciat, et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si imbecillitatem vereri coeperit, cibo subveniat. Id enim ejus officium est, ut aegrum, neque supervacua materia oneret, neque imbecillitatem fame prodat. Idque apud Erasistratum quoque invenio: qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse videnda, et tum cibum dandum, quum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere; ne deficerent. consulendum esse. Ex his autem intelligi potest, ab uno medico multos non posse curari: eumque, si artifex est, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit. Sed qui quaestui serviunt, quoniam is major ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt; ut in hac ipsa re. Facile est enim dies vel accessiones numerare iis quoque, qui aegrum raro vident: ille assideat necesse est, qui, quod solum opus est, visurus est, quando nimis imbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consuevit.

Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio; quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam de aegris judicaretur, χρισίμουσ nominabant* [*](adeo ut HippocratesAph. IV, 61; Coac. 142, si alio die febris desiisset, recidivam timere sit solitus). Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartusdecimus, unus et vicesimus; ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicesimo daretur[*](cf. Aph. II, 23; Epid. I, 12; Hum. 4, 5, 6). Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum accessiones exspectarent; deinde postea cibum, quasi levioribus accessionibus instantibus, darent. Id Asclepiades jure ut vanum repudiavit; atque in nullo die, quia par imparve esset, iis vel majus vel minus periculum esse dixit. Interdum enim pejores dies pares fiunt; et opportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam

p.81
etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur; fitque gravior, qui remissior esse consueverat. Atque ipse quartusdecimus par est, in quo esse magnam vim antiqui fatebantur. Qui quum octavum primi naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius inciperet, ipsi sibi repugnabant, non octavum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo, quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono, et undecimo. Quod quum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo, non ad tertium decimum, sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocratem, ei, quem septimus dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum[*](cf. Aph. II, 24). Ita, illo quoque auctore, in die pari et gravior febris esse potest, et certa futuri nota. Atque idem alio loco[*](cf. Progn. § 20; Epid. II, 6, 11; Fract. § 31; Art. § 67) quartum quemque diem, ut in utrumque efficacissimum apprehendit; id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, decimum septimum. In quo et ab imparis ad paris rationem transiit, et ne hoc quidem propositum conservavit; quum a septimo die undecimus, non quartus, sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respexerimus, nihil rationis, sub illo quidem auctore, reperiri. Verum in his quidem antiquos tune celebres admodum pythagorici numeri fefellerunt: quum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri; et ex his conjectare, quando dandus cibus sit. Illud autem magis ad rem pertinet, scire, tum oporteat dari, quum jam bene venae conquieverunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant; Asclepiades, inclinata quidem febre, sed adhuc tamen inhaerente. In quo vanam rationem sequutus est: non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio; sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim corrumpitur, quod integro corpori infertur. Neque tamen verum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tune dari; ut ab integro corpore potissimum diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed quum hoc breve tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre, quam reliquias
p.82
ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandus est; si breve, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco vero integritas est, eodem est remissio, quae maxima in febre continua potest esse. Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae exspectandae sint, quot febrem habuerunt; an satis sit primam partem earum praeteriri, ut aegris jucundius insidat, quibus interdum non vacat. Tutissimum est autem, ante totius accessionis tempus praeteriri: quamvis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita servandum est.

Haec magis per omnia genera febrium perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine[*](cf. Aph. IV, 55), vel ex lassitudine, vel ex aestu, aliave simili re fuit, sic, ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, quum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest. At si ex alto calor venit, et gravitas vel capitis vel praecordiorum sequuta est, neque apparet quid corpus confuderit; quamvis unam accessionem sequuta integritas est; tamen, quia tertiana timeri potest, exspectandus est dies tertius: et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus; quia quartana quoque timeri potest: et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si vero postero, tertiove, aut quarto die sequuta febris est, scire licet morbum esse. Sed tertianarum, quartanarumque, quarum et certus circumitus est, et finis integer, et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est: de quibus suo loco dicam[*](cf. capp. 13 sqq.). Nunc vero eas explicabo quae quotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur[*](cf. III, 13): ut alter febrem minuat, alter viribus

p.83
subveniat. Sed is dari debet, si quotidiana febris est, quae ex toto desinat, simulatque corpus integrum factum est: si quamvis non accessiones, febres tamen junguntur, et quotidie quidem increscunt, sed sine integritate tamen remittunt, quum corpus ita se habet, ut major remissio non exspectetur: si altero die gravior, altero levior accessio est, post graviorem. Fere vero graviorem accessionem levior nox sequitur: quo fit, ut graviorem accessionem nox quoque tristior antecedat[*](cf. Aph. II, 13). At si continuatur febris, neque levior umquam fit, et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, putant dandum. Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissio est, dari debet. Si vero ne quidem ulla requies aegris est, hoc ipso pejus id tempus est, quod quum sua natura melius esse debeat, morbi vitio, non est: simulque insequitur tempus meridianum, a quo quum omnis aeger fere pejor fiat, timeri potest, ne ille magis etiam, quam ex consuetudine, urgeatur. Igitur alii vespere tali aegro cibum dant. Sed quum eo tempore fere pessimi sint, qui aegrotant, verendum est, ne, si quid moverimus, fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro; id est, finito jam gravissimo tempore, eodemque longissime distante: sequuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt; deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est. Si vero febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, debet assumere. At si plures accessiones eodem die veniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod vix fieri potest, an impares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et vesperem desinit: si impares sunt, considerandum est, quo distent. Nam si altera gravior, altera levior est, post graviorem dari debet: si altera longior, altera brevior, post longiorem: si altera gravior, altera longior est, considerandum est utra magis affligat, illa vi, an haec tempore; et post eam dandus est; sed plane plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint. Nam si post alteram febrem
p.84
motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est: si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est; adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus, inclinata priore, dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium dirigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere; et, hoc salvo, dare quam integerrimo corpore[*](Aph. I, II). Quod non inter duas tantum, sed etiam inter plures accessiones servabitur. Sed quum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare; tamen, si corpus infirmum est, quotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus affligunt; aut si duae pluresve accessiones eodem die veniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari quotidie debeat, si protinus venae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deest. Illud tamen in his servandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Quum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat, aut finiatur, scire licet, optimum cibo tempus esse febre finita; deinde quum decessio ejus consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit; cetera omnia periculosa esse; si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse, consistente jam incremento febris, aliquid offerre, quam increscente; satius esse, instante, quam incipiente: cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque hercule satis est, ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum, et ad eum dirigere curationem; seu supersunt vires, seu desunt, seu quidam alii affectus interveniunt. Quum vero semper aegros securos agere conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent: tum praecipue, ubi cibum sumserunt. Itaque, si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus[*](id est, toto somni tempore. cf. VIII, 4), et quum experrecti sunt, tum exponere.

p.85

Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione vero ingens pugna est; eoque magis, quo major febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, quum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quieverit, protinus sitim quoque quieturam; longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem, quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione, quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus humor dari debet, nisi subito sic venae conciderunt, ut cibus quoque dari debeat: secundo vero, ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen, si magna sitis urgebit, potio dari potest. Ac ne illud quidem ab Heraclide Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum, aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiae corruptae[*](cf. IV, 11). Illud videndum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur; aut quum aegrum dormire cupiemus; quod fere sitis prohibet. Satis autem convenit, quum omnibus febricitantibus nimius humor alienus sit, tum praecipue esse feminis, ex partu in febres inciderunt.

Sed quum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis[*](sc. arteriis) enim maxime credimus, fallacissimae rei; quia saepe istae leniores celerioresve sunt, et aetate, et sexu, et corporum natura: et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt; ut imbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio. Contra saepe eas concitat et sol, et balneum, et exercitatio, et metus, et ira, et quilibet alius animi affectus: adeo

p.86
ut, quum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat. Ob quam causam, periti medici est, non protinus ut venit, apprehendere manu brachium: sed primum residere hilari vultu, percontarique, quemadmodum se habeat; et si quis ejus metus est, eum probabili sermone lenire; tum deinde ejus corpori manum admovere. Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant! Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Igitur intueri quidem etiam ista oportet; sed his non omnia credere. Ac protinus quidem scire, non febricitare eum, cujus venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere; sed ita, si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est, et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit; si color aut rubore, aut pallore novo mutatus est; si oculi graves, et aut persicci, aut sunt; si sudor quum fit, inaequalis est; si venae non aequalibus intervallis moventur. Ob quam causam medicus neque in tenebris, neque a capite aegri debet residere; sed illustri loco adversus, ut omnes notas ex vultu quoque cubantis percipiat. Ubi vero febris fuit, ac decrevit, spectare oportet, num tempora, partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur: ac si qua nota est, tunc demum dare potui calidam aquam, cujus salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Hujus autem rei causa, continere aeger sub veste satis multa manus debet; eademque crura, pedesque contegere: qua plerique aegros in ipso febris impetu male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet, paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit, idoneus esse cibo aeger videtur, sub veste leniter ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Is autem febricitantibus humidus est aptissimus[*](Aph. I, 16), aut humori certe quam proximus: utique ex materia quam levissima, maximeque sorbitio, eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet.
p.87
Mel quoque despumatum huic recte adjicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id, si stomachum offendit, supervacuum est; sicut ipsa quoque sorbitio. Dari vero in vicem ejus potest, vel intrita ex aqua calida, vel alica elota; si firmus est stomachus, et compressa alvus, ex aqua mulsa; si vel ille languet, vel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est. Secundo vero aliquid adjici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel , vel conchylium, vel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est. Ubi vero aut desinunt, aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adjiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi. Ponendi vero aegro varii cibi, sicut Asclepiades p.raecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur, neque satis vires sufficiunt; ut paulum ex singulis degustando, famem vitet. At si neque vis, neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus aeger est; ne plus assumat, quam concoquat. Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios. Eduntur enim facilius: ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores, neque increscente morbo, tutum est aegrum cibo impleri;.sed ubi inclinata jam in melius valetudo est[*](Aph. I, 7).

Sunt aliae quoque observationes in febribus necessariae. Atque id quoque videndum est, quod quidam (sc. Methodici solum praecipiunt, adstrictum corpus sit, an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit; nam si adstrictum est, ducenda alvus est, movenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum sanguinem etiam misisse, concussisse vehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, vigiliam prodest. Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire, multaque aqua fovere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo; maximeque , qualia sunt lapathum, urtica, malva; vel jure etiam concharum, musculorumve, aut locustarum: neque danda caro, nisi elixa, est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum, et post hunc, et cum hoc, ultra

p.88
quam sitis coget: poteritque a balneo etiam pinguius, aut dulcius dari vinum; poterit semel, aut bis interponi graecum salsum[*](cf. III, 16). Contra vero, si corpus profluet, sudor coercendus, quies adhibenda erit; tenebris somnoque, quandocumque volet, utendum; non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum. Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere; nisi aut fauces, aut praecordia, aut latus dolet, aut vetus morbus est. Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro, vel sale, quae cum oleo miscentur: ac si levius id vitium est, oleo corpus ungendum; si vehementius, rosa, vel melino, vel myrteo, cui vinum austerum sit adjectum. Quisquis autem fluore aeger est, quum venit in balneum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est. Si in cute vitium est, frigida quoque, quam calida aqua melius utetur. Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum, vel certe subausterum; si venter profluit, calidum; si sudores nocent, vomitusve sunt, frigidum.