De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Igitur saluberrimum ver est; proxime deinde ab hoc hiems; periculosior aestas; autumnus longe periculosissimus.

p.28
Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae, sive calidae: pessimae, quae maxime variant[*](cf. Aph. III, 1 et 8). Quo fit, ut autumnus plurimos opprimat[*](cf. Aph. IlI, 9); nam fere meridianis temporibus calor; nocturnis atque matutinis, simulque etiam vespertinis, frigus est. Corpus ergo, et aestate, et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur; sed, ut eo tempore id maxime fit, sic quandocumque evenit, noxium est. Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi, nubilive: optimique hieme, qui omni vento vacant, aestate, quibus favonii perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales, quam subsolani, vel austri sunt: sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens, salubris; a mari, gravis est. Neque solum in bono tempestatum habitu certior valetudo est; sed morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt, et finiuntur[*](Aph. III, 8; Epid. II, 1, 5). Pessimum aegro coelum est, quod aegrum fecit; adeo ut in id quoque genus, quod natura pejus est, in hoc statu salubris mutatio sit. At aetas media tutissima est, quae neque juventae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adolescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile, neque obesum. Nam longa statura, ut in juventa decora est, sic matura senectute conficitur[*](Aph. II, 54): gracile corpus infirmum; obesum hebes est. Vere autem maxime, quaecumque humoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscesses, quae ἀποστήματα Graeci nominant, bilis atra, quam μελαγχολίαν appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravedines, destillationes oriri solent. Ii quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urgent, modo quiescunt, maxime et inchoantur et repetunt[*](cf. Aph. III, 20). At aestas non quidem vacat plerisque his morbis; sed adjicit febres vel continuas, vel ardentes, vel tertianas, vomitus, alvi dejectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros, et in ceteris quidem partibus, sed maxime in obscoenis; et quidquid sudore hominem
p.29
resolvit[*](Aph. III, 21). Vix quidquam ex his in autumnum non incidit; sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci φθίσιν nominant; urinae difficultas, quam στραγγουρίαν appellant; tenuioris intestini morbus, quem εἰλεόν nominant; item laevitas intestinorum, quae λειεντερία vocatur; coxae dolores; morbi comitiales[*](Aph. III, 22). Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate etiam proxima pressos, interimit; ct alios novis morbis conficit; et quosdam longissimis implicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exercent. Neque aliud magis tempus pestilentiae patet, cujuscumque ea generis est, quamvis variis rationibus nocet. Hiems autem capitis dolores, tussim, et quidquid in faucibus, in lateribus, in visceribus mali contrahitur, irritat[*](Aph. III, 23).

At ex tempestatibus, aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris: sanum tamen corpus spissat, et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensus tardat, capitis dolorem movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, humidum, languidum[*](Aph. III, 5, 17). Ceteri venti quo vel huic vel illi propiores sunt, eo magis vicinos his illisve affectus faciunt. Denique omnis calor et jecur et lienem inflammat, mentem hebetat, ut anima , ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert; illud σπασμός, hoc τέτανοσ Graece nominatur: nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat[*](Aph. V, 17). In siccitatibus, acutae febres[*](Aph. III, 7), lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur. Per imbres, longae febres, alvi dejectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio nervorum; παράλυσιν Graeci nominant[*](Aph. III, 16). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam quales ante praecesserint. Si hiems sicca ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus[*](Aph. III, 11). Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et

p.30
siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae vero quae gignunt, imbecillos, vixque vitales edunt: ceteros lippitudo arida, et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent[*](Aph. III, 12). At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarunt, laterum dolores, et insania febricitantium, quam φρενῖτιν[*](cf. III, 18) appellant, quam celerrime rapiunt. Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi[*](Aph. III, 6). At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur[*](Aph. III, 13). Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit: durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae, partim longae; et ii morbi, qui ex atra bile nascuntur[*](Aph. III, 14).

Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his vere optime valent, et aestate prima tutissimi sunt; senes aestate et autumni prima parte; juvenes hieme, quique inter juventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiems, aestas adolescentibus est[*](Aph. III, 18). Tum si qua imbecillitas oritur, proximum est, ut infantes, tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium humor, circa umbilicum inflammationes exerceant[*](Aph. III, 24). Proprie etiam dentientes, gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum distentiones nervorum, alvi dejectiones, maximeque caninis dentibus orientibus, male habent. Quae pericula plenissimi cujusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est[*](Aph. III, 25). At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum quae in spina sunt, aliquae inclinationes, strumae, verrucarum quaedam genera dolentia, ἀχροχορδόνασ Graeci appellant, et plura alia tubercula oriuntur[*](Aph. III, 26). Incipiente vero jam pube, ex iisdem multa, et longae febres, et sanguinis ex naribus cursus[*](Aph. III, 27). Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde

p.31
septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate, neque primis coitibus, neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt[*](Aph.III, 28): saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adolescentia morbis acutis, item comitialibus, tabique maxime objecta est: fereque juvenes sunt, qui sanguinem exspuunt[*](Aph. III, 29). Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum, αἱμορ Graeci appellant, profusio[*](Aph. III, 30). In senectute, spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, κακεξίαν Graeci appellant, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, ceteraque ventris fusi mala[*](Aph. III, 31). Praeter haec graciles tabes, dejectiones, destillationes; item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis, et difficultate spirandi strangulantur: subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit[*](Aph. II, 44).

Ante adversam autem valetudinem, ut supra dixi[*](in prooem.), quaedam notae oriuntur: quarum omnium commune est, aliter se corpus habere, atque consuevit; neque in pejus tantum, sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis, et speciosior, et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae, quia neque in eodem habitu subsistere, neque ultra progredi possunt, fere retro, quasi ruina quadam, revolvuntur[*](Aph. I, 3). Pejus tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem , et colorem decoremque amisit: quoniam in iis quae superant, est quod morbus demat; in iis quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra

p.32
sunt; si crebra ulcera oriuntur; si corpus supra consuetudinem incaluit; si gravior somnus pressit; si tumultuosa somnia fuerunt; si saepius expergiscitur aliquis, quam assuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura, vel genua, vel coxas. Item, si marcet animus; si loqui et moveri piget; si corpus torpet; si dolor praecordiorum est, aut totius pectoris, aut, qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum os est; si oculi cum dolore vertuntur; si tempora adstricta sunt; si membra inhorrescunt; si spiritus gravior est; si circa frontem intentae venae moventur; si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, nunquam non aliqua, febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat, neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quidquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine periculo evasit: ille sollicitari debet, cui haec nova sunt; aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.

Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet, non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis; qui fere sani quoque jacentis habitus est[*](Progn. § 3); si facile convertitur[*](§ 9); si noctu dormit, interdiu vigilat[*](Progn. § 10); si ex facili spirat[*](Progn. § 5); si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est[*](cf. Aph. II, 35); si praecordia ejus sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt[*](Progn. § 7). Quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter

p.33
totum insudat, et cujus febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur[*](cf. Progn. § 6). Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est; ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore tenuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλιχρινέσ Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet; et in urina subsidere album, laeve, aequale; sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur[*](cf. Progn. § 12–13). At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, atque eodem fere tempore, quo secunda valetudine assuevit, modo convenientia iis quae assumuntur. Pejor cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur, et rufa est, neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit[*](cf. Progn. § 11). Ac lumbricos quoque aliquos sub fine morbi descendisse, nihil nocet[*](Ibid.). Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus; magisque etiam si sine difficultate cum stercore excessit[*](Aph. IV, 73; Coac. 285; Progn. § 11).

Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger jacet, porrectis manibus et cruribus[*](Progn. § 3); ubi residere vult in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen pejor est qui inter quartam horam et noctem est, quam qui a matutino tempore ad quartam[*](Progn. § 10). Pessimum tamen est, si somnus neque noctu, neque interdiu accedit[*](Progn. § 10): id enim fere sine continuo dolore esse non potest[*](Coac. 497). Aeque vero signum malum est etiam somno ultra debitum

p.34
urgeri[*](cf. Aph. II, 3); pejusque quo magis sopor interdiu, noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere[*](cf. Aph. IV, 29), pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare[*](cf. Aph. IV, 52); habere humorem glutinosum dentibus inhaerentem[*](cf. Aph. IV, 53), cutem circa umbilicum et pubem macram[*](cf. Aph. II, 35), praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte, quam sinistra, sunt to[*](Progn. § 7); periculosissimum tamen est, si venae quoque ibi vehementer agitantur[*](Ibid.). Mali etiam morbi signum est, nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque frigidas habere, ventre et lateribus calentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urgente[*](Aph. VII, 1); aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum singultum esse, vel rubere oculos[*](Aph. VII, 4 et 3); aut post cupiditatem cibi, postve longas febres fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore; aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant; et eas febres, quae quotidie tempore eodem revertantur; quaeve semper pares accessiones habeant, neque tertio quoque die leventur[*](cf. Aph. IV, 43; Progn. § 6); quaeve sic continuent, ut per accessiones increscant, per decessiones tantum molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum est etiam, post arquatum morbum febrem oriri[*](cf. III, 24); utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus iis, nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre, aut a somno non est terribilis nervorum distentio. Timere etiam ex somno, mali morbi est; itemque in prima febre protinus mentem esse turbatam, membrumve aliquod resolutum. Ex quo casu, quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est sincerus pituitae, vel bilis; pejorque, si viridis, aut niger est[*](cf. Progn. § 13). At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et laevia: deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba: pessima ex
p.35
his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba, vitiosa est, sed in phreneticis maxime[*](Aph. IV, 72; Coac. 568; cf. Progn. § 12). Alvus autem mala est, ex toto suppressa: periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur; utique si quod descendit, est perliquidum, aut albidum, aut pallidum, aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id, quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, laeve, album, idemque subpallidum: vel si est aut lividum, aut biliosum, aut cruentum, aut pejoris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est[*](cf. Progn. § 11).