De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis imbecillas habent. Cui caput infirmum est, is, si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad cutem tonderi; sed numquam post cibum[*](cf. cap. 5). Si cui capilli sunt, eos quotidie pectere; multum ambulare, sed. si licet, neque sub tecto, neque in sole; utique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius ungi, quam lavari; numquam ad flammam ungi, interdum ad prunam. Si in balneum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungi, tum transire in calidarium; ubi insudarit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida; diutiusque ea caput, quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare; novissime detergere, et ungere. Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali quotidie debet aliquamdiu subjicere. Semper autem, etiamsi sine balneo unctus est, neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere. Sed quum ceteras partes attingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis, aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad hoc regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si jejuno caput laeditur, assumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic assidue vinum dilutum, lene, quam aquam, magis expedit; ut, quum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat: eique ex toto neque vinum, neque aqua semper utilia sunt; medicamentum utrumque est, quum invicem assumitur[*](cf. III, 2). Scribere, legere, voce contendere, huic opus non est, utique post ; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est: maxime tamen vomitus alienus est.

p.23

Neque vero his solis, quos capitis imbecillitas torque, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos assiduae lippitudines, gravedines, destillationes, tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum quotidie perfundendum, sed os quoque multa frigida aqua fovendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius coelum austri reddiderunt. Quumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio, aut cogitatio; tum iis praecipue, qui vel capitis, vel arteriae[*](asperae) dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris affectus. Vitari etiam gravedines, destillationesque possunt, si quam minime, qui his opportunus est, loca aquasque mutat; si caput in sole protegit, ne incendatur, neve subitum ex repentino nubilo frigus id moveat; si post concoctionem jejunus caput radit; si post cibum neque legit, neque scribit.

Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum jejunus est, ambulare; vitare solis nimium ardorem, continua balnea; ungi citra sudorem; non uti cibis variis, minimeque jurulentis, aut leguminibus iis, quae celeriter descendunt; omnia denique sumere quae tarde concoquuntur. Venatio, durique pisces, et ex domesticis animalibus assa caro maxime juvant. Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem, aut dulce; sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus. Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones ventrem ejus non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in coena sensit, vomere debet; idque postero quoque die facere: tertio,

p.24
modici ponderis panem ex vino esse, adjecta uva ex olla, vel ex defruto[*](cf. Colum. XII, 43), similibusque aliis: deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis leni dimoveri.

At si laxius intestinum dolere consuevit, quum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis, ut lectione, aliisque generibus exerceatur, utatur balneo calido, cibis quoque et potionibus calidis; denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia, leguminaque, et quidquid inflare consuevit.