De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

21 Genu vero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. Inpriorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id vero proximum esse, cum inde opposita patella

p.582
ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit.— In his casibus intendi nervi rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera vero manibus simul, dum ossa in diversas partes --- conpellentur.

22 Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiore partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem convertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. Reponitur autem is quoque per manus, prius in diversa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diu in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.

23 Plantae ossa iisdem modis quibus in manu prodeunt, iisdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne,

p.584
cum mediam plantam imumque eius vinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.

24 In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in iis, qui sunt in manu, positum est (19). Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.

25 Haec facienda sunt in iis casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt --- Hic quoque et ingens periculum est, et eo gravius, quo maius membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita eis ossa sunt, spes nulla est; si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est. Sic quoque reposito osse nervi ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum neque repositum est, sic iacere convenit, ut maxime cubantem iuvat;

p.586
tantum ne moveatur neve dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est (10.7D), ubi ossibus fractis vulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, veniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.