De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Dixi de iis vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant (V.26, 27, 28): nunc ad ea veniam, quae non nisi in singulis partibus incidere consuerunt, orsus a capite.

In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem vim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de iis capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.

2 Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resolvuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit.— Ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem

p.180
potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem necessariam verti. Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino. Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet cum eo ut sciamus utique in recenti vitio id inutile esse.

3 Est etiam ulcus, quod a fici similitudine sycosis a Graecis nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo vero duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex † sumplus et mali odoris. Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id vero, quod umidum, praecipue in capillo.— Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur.

4 Arearum quoque dum genera sunt. Commune

p.182
utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt; ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris. Increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde; peius est id quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit. Sed ea, quae alopecia nominatur, sub qualibet figura dilatatur. Est et in capillo et in barba. Id vero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit, quibusdam etiam ad frontem, donec se duo capita in qualibet aetate est, hoc fere in infantibus.— Illud vix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur. Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam inlinunt adurentia ex oleo, maximeque chartam conbustam: quidam resinam terebenthinam cum thapsia inducunt. Sed nihil melius est quam novacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae; neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.

5 Paene ineptiae sunt curare varos et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quas supra posui, vari lenticulaeque vulgo notae sunt; quamvis rarior ea species est, quam semion Graeci vocant,

p.184
cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis vero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est.— Sed vari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares portiones habent contritaque ex aceto sunt, donec ad mlh crassitudinem venerint. His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis mane eluendum est oleoque leviter unguendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est. Ad omnia ista vero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae cimolia subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id vespere mane eluitur.

6 Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus vero et variis casibus oculi nostro patent; qui cum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid eventurum sit colligere possumus.

p.186
Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita vero alba et mollis, tumor non durus, longae valetudinis metus non est. At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed vix ante vicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit, nisi quid exulceravit. Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in finito diu lacrima cum pituita profluit. Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ocos dolor pervenit, nocturna vigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, votumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuvat. Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est.
p.188
Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit.— Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, vino vetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explictui, in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alvi ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior vel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; sin minus, certe quam minimum eius. Quod is graves dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest. Si vero minor impetus, minus acrem curationem requirit; alvum, sed non nisi secundo tertiove die, duci oportet. At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod levissimum videri
p.190
potest ex iis, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt ova sorbilia: si minor vis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex iis, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam. Et victus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo an lana excipiatur, nihil interest. Superinungui vero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad fabae, papaveris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P. -; mandragorae suci P. I; papaveris lacrimae P. II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. III; acaciae P. IIII; cummis P. VIII. Et haec quidem interdiu: nocte vero, quo commodior quies veniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si grave id et durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi et
p.192
album et vitellus in vas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum. Ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi. Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacea cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum mali est, ut dou diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant; satisque puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum vero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel iam sanguis missus vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.

Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, novisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et varie misceantur. Ego nobilissima exequar.

p.194

Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. I; papaveris lacrimae conbustae P. II. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim vel aqua vel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.

Dionysi vero collyrium est: papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat, P. II =; turis combusti, cummis, singulorum P. S; spodii P. IIII.

Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae P. I; croci P. =; cummis P. I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem valentius: squamae aeris, quod stomoma appellant, P. I; croci P. II; spodii P. IIII; plumbi eloti et combusti P. VI; cummis tantundem. Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P. -; aloes P. III; cadmiae curatae P. VIII; stibis tantundem, acaciae suci P. XII. Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adiecit papaveris lacrimae combustae P. -; aeris combusti et eloti P. II; nucleos palmularum combustos P. X; cummis P. XII.

At ipsius Theodoti, quod a quibusdam acharistum nominatur, eiusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P. I; Lyci P. =; papaveris lacrimae tantundem; murrae P. II; croci, cerussae

p.196
elotae, aloes, singulorum P. III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P. VIII; cummis P. XVIII; acaciae suci P. XX; stibis tantundem; quibus aqua pluviatilis adicitur.

Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant: amuli, tracantae, acaciae suci, cummis, singulorum P. I; papaveris lacrimae P. II; cerussae elotae P. IIII; spumae elotae P. VIII, quae aquae ex aqua pluviatili oncteruntur.

Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. ==; Lyci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. I; croci, murrae, aloes, singulorum P. IIII; aeris combusti P. VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. XII; acaciae suci P. XXXVI; cummis tantundem.

Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Ubi vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum. Igitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos; deinde per caput prius calida,

p.198
deinde egelida perfundi: a balineo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti vitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene, subausterum, modice vetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria. Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen evenire nonnumquam sive tempestatium vitio sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa vetustate res matura est, ab his iisdem auxilium petendum est id est balineo et vino. Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in veteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, videlicet hic quoque ut alibi, cum secunda vana fuerunt, contrariis adiuvantibus. Sed ante tonderi ad cutem convenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fovere,
p.200
tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui nco in capite collectus est. Tum ad idem cibi vinique genus veniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi deiectio pituitae cursum finit. Si levatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus iisdem alvus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur. Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propella: proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si vires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, alvum duci, longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante (5 init.) positum est, utuntur: sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores convenit.

Id habet nardi Indici, papaveris lacrimae, singulorum P. -; cummis P. I; croci P. II; foliorum rosae recentium P. IIII; quae vel aqua pluviatili, vel vino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium vel sertulam Campanam ex vino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut

p.202
hyoscyami folia cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaveris adicuntur, aliquanto valentiora sunt. Horum aliquo praeparato penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus vertatur. Si suppuratio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit. Utendum deinde vel his collyriis est ex lacte aut ovo, vel croco --- vel cui album ovi misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foed prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur. Iisdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.

Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.— In hoc casu alvus ducenda est, cibus

p.204
minuendus, lac potui dandum, ut acria laeserunt leniantur. Quod at cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae adversum inflammationem proposita sunt (6,1E - 8B26.27). Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulos coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.

Pusula quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui (1 EF, 8 F): sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem huc quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis.

Id quoque, quod Philalethus vocatur, huc aptum est: murrae, papaveris lacrimae, singulorum P. I; plumbii eloti, terrae Samiae, quae aster vocatur, tracanti, singulorum P. IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. VIII. Quae aqua pluviatili excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo vel ex lacte est.

Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et iisdem fere, quae supra in pusulis posui (V.28, 15E).— Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu vocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae,

p.206
singulorum P. I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P. II.

Evenit etiam, ut oculi vel ambo vel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.— In his quoque iisdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est; cibis vero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; vitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum etiam, si quid tale incidit, eius notitiae subtrahendum. Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas movent.

Genus quoque viti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur: pthiriasin Graeci nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit. Sed fere tempore interposito vehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.— His alvus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; saepe in balineo multa aqua calida fovendum caput; vitandi acres cibi, lacte vinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medicamenta vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae

p.208
concitent, super ipsos vero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad is ipsum spumae nitri P. -; sandaracae P. -; uvae taminiae P. I simul teruntur, adiciturque vetus oleum pari potione atque acetum, donec mellis ei crassitudo sit.

Hactenus oculorum morbi lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseverat tenuis pituitae cursus; quibus alvus ab inferiore parte evocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet cummis P. I; cerussae, stibis, singulorum P. II; spumae argenti coctae et elotae P. IIII. Sed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit. Cucurbitula quoque inciso vertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungui vero eo debet, quod habet: squamae aeris, papaveris lacrimae, singulorum P. I; cervini cornus conbusti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P. IIII; turis P. XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. Quotienscumque non

p.210
adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi volo.

Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaveris lacrimae et albi piperis singulae unciae sunt; cummis libra P.; aeris combusti P. IS. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et vinum. Cumque omnibus lippientibus vitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt.

At ulcera, si cum inflammatione finita --- non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut cava aut certe vetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon vocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod zmilion nominatur. Habet aeruginis P. IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, mini Sinopici, singulorum P. XVI; quae quidam ex aqua, quidam, quo vehementiora sint, ex aceto terunt.

Id quoque Euelpidis, quod pyrrona appellabat, huc utile est: croci P. I; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. II; aeris combusti et eloti, murrae, singulorum P. IIII; piperis albi P. VI. Sed ante leni, tum hoc inunguendum est.

p.212

Id quoque eiusdem, quod sphaerion nominabat, eodem valet: lapidis haematitis eloti P. I =; piperis grana sex; cadmiae elotae, murrae, papaveris lacrimae, singulorum P. II; croci P. IIII; cummis P. VIII. Quae cum vino Aminaeo conterantur.

Liquidum autem medicamentum ad idem componebat, in quo erant haec: aeruginis P. =; misy conbusti, atramenti sutori, cinnamomi, singulorum P. I; croci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P. I =; murrae P. II; aeris combusti P. III; cineris ex odoribus P. IIII; piperis grana XV. Haec ex vino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit; idque medicamentum vetustate efficacius fit.

Cava vero ulcera commodissime implent ex iis, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus vocatur. Idem sphaerion vetusti ulceribus et vix ad cicatrices venientibus optime succurrit.

Est etiam collyrium, quod, cum ad plura valeat, plurimum tamen proficere in ulceribus videtur. Refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi P. I =; albi P. I -; cinnamomi, costi, somno P. I; atramenti sutori, nardi, casiae, castorei, singulorum P. II; gallae P. V; murrae, croci, turis, Lyci, cerussae, singulorum P. VIII; papaveris lacrimae P. XII; aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum P. XVI; acaciae, stibis, cummis, singulorum P. XXV.

Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur, ne aut cavae aut crassae sint. Si

p.214
cavae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion vocari dixi, vel id, quod Asclepios nominatur. Habet papaveris lacrimae P. II; sagapeni, opopanacis, singulorum P. III; aeruginis P. IIII; cummis P. VIII; piperis P. XII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. XVI. At si crassae cicatrices sunt, extenuat vel smilion vel Canopite collyrium, quod habet: cinnamomi, acaciae, singulorum P. I; cadmiae elotae, croci, murrae papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. II; piperis albi, turis singulorum P. III; aeris combusti P. VIII. Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P. IIII; Hammoniaci thymiamatis P. VIII; papaveris lacrimae P. XII; cerussae P. XV; piperis albi, croci Siculi, singulorum P. XXXII; cummis P. XIII; cadmiae elotae P. VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet: cummis P. =; aeruginis P. I; croci magmatis P. IIII.

Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fovere; gargarizare ex lenticula vel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra (16 seqq., 21 seqq.) conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.

Haec autem inflammationem oculorum fere sequi-

p.216
tur, interdum maior, interdum levior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias brevis, in aliis longa et quae vix umquam finiatur.— In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras et diculneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, versasque cotidie medicamentis suffricant; quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione victus et idoneis medicamentis pervenitur. Ergo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque --- oculorum aqua calida fovebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum vocatur. Habet atramenti sutori P. I -; misy P. I =; piperis albi P. ==; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P. II; cadmiae elotae P. IIII; stibis P. VI; satisque constat hoc collyrium adversus omne genus oculorum valetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.

Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P. I; Hammoniaci thymiamatis P. II; aeruginis rasae P. IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est et, quod zmilion vocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.

Est etiam genus aridae lippitudinis: xerophtalmian Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi,

p.218
sed rubent tamen et cum dolore quodam gravescunt et noctu praegravi pituita inhaerescunt; quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.— In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, --- ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Ibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.

Collyrium vero aptissimum est, quod rinion vocatur. Habet murrae P. =; papaveris lacrimae, acaciae suci, piperis, cummis, singulorum P. I; lapidis haematitis, lapidis Phrygii, Lucii, lapidis scissilis, singulorum P. II; aeris combusti P. IIII. Ac pysinum quoque eodem accommodatum est.

Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaveris lacrimae, singulorum P. II; piperis albi, cummis, singulorum P. IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. XVI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papaveris lacrimae, cerussae, lapidis Assii, singulorum P. II; cummis P. III; piperis albi P. IIII; croci P. VI; psorici P. XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto

p.220
simul conteruntur, idque in vas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic † appellatur. Verum in basilico quoque collyrio convenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. Ubi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos levant et mel et vinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quod prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.

Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemve aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id vitium est, adiuvat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuvat id, quod ex croci magmate fit.

Proprie etiam ad id componitur, quod dia crocu vocant. Habet piperis P. I; croci Cilici, papaveris lacrimae, cerussae, singulorum P. II; psorici, cummis, singulorum P. IIII.

At si ext senectute aliave inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optimo et cypro et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam et olei veteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem

p.222
proxime (32, 33) quaeque ad extenuandas cicatrices supra (25B) comprehensa sunt. Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositique aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.

Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inveteravit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis observationibus discutietur. Sanguinem ex fronte vel naribus mittere, in temporibus venas adurere, gargarizando pituitam evocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.

Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio victus modo vel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucve sine ratione moveatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat.

p.224

Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene --- — Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte vero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt (32-34), paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est. Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt; quo minus alienum videtur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.

Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.— Sed hic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini portulacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque

p.226
inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est.

Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur.— Nihil commodius est quam sanguine vel columbae vel palumbi vel hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis. Unde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum vero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma. Sal Hammoniacus vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex iis, quae supra conprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis medicis summoveri possit.

7 Hactenus in oculis ea --- reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a

p.228
luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit.— Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet; postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At magnus cum febre vigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae. Tum levato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri convenit, commodissimeque per striglem instillatur. Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt medicamenta: verum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus
p.230
aut ex nucleo mali Persici expressus. Composita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares potiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel papaveris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa modo passum instilletur. Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur vel papaveris lacrimae aut tus cum muliebri lacte vel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaveris lacrimae pares potiones cum passo. Vel croci P. =-; murrae, aluminis scissilis, singulorum P. =; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. Vel papaveris lacrimaee ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum P. II; spumae Lyci P. IIII. Quae contritae passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requiritur, rursus id perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.

Si vero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucu cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur

p.232
murrae, quam stacten cognominant, P. I; croci tantundem; nuces amarae XXV; mellis sex cyathi; quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, atqueaeque ulcera aurium sanant. Quae si vetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P. =; coci P. =; murrae, misy cocti, singulorum P. I; aeris combusti P. II. Haec ex vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et vinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. =; gallae P. =; omphaci P. I; sucum Punici mali. Est Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi pzork I; castorei P. II; murrae, croci, papaveris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P. IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fit. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum P. =; Lyci, nardi, murrae, singulorum P. I; aloes P. II; mellis cyathi tres; vini sextarius; ex quibus Lycium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. II; mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Ubi utendum est,
p.234
dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.

Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P. I; floris iuncti rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P. II; turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. III. Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci vino liquata, quae conpositio priore libro (V.20, 2) continetur. Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto vino per oricularium clysterem eluere, et tum infudere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.

Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor ex ulceribus apparuit, Lycium cum

p.236
lacte debet infundi, vel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto. Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.

Ubi vero vermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt; si longius, medicamentis enecandi, cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit. Emortui sub his vermes in primam partem auris provocabuntur, unde educi facillime possunt.

Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P. II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani P. II, murrae et fellis taurini, singulorum P. ==, vini quantum satis est ad murram diluendam.

Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut

p.238
sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo vel porri sucus aut cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum; idem leniter --- sed diu perfricandum est, adiecto vel irino vel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum. Cibisque utendum estex inbecillima et media materia, magis vinum adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum qum in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uvae sucus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit.

Aliud viti genus est, ubi aures intra se ipsas sontant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Levissimum est, ubi id ex gravidine est; peius, ubi ex morbis capitisve longis doloribus incidit; pessimum, ubi magnis morbis venientibus maximeque comitiali praevenit.

Si gravidine est, purgare aurem oportet et

p.240
spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadfacienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa vel cum suco radicis ex cucumere agresti; vel castoreum cum aceto et laureo oleo; veratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in auem demittitur.

Si sine his coepit ideoque novo metu terret, in aurem dari debet castoreum cum aceto vel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit victus ratio, eademque facienda sunt, quae supra (B) conprehendi, cum maiore quoque diligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a vino abstinendum. Quod si simul et solus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus quidam vel castoreum vel murram miscent.

Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodve animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudve animal est, specillum lana involutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique vertendum

p.242
est: utique enim conprehendit eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso paulum recurvato. Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus conpulsa. Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus; superque eam homo deligatur in id latus versus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit.

8 Nares vero exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horum --- aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donec mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet vix ex malo posse succurri. Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio

p.244
sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque involuto lana fit) adtrahaturque spiritum is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur. Sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris ulceribus vapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum aut Lycium ex vino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum, Idque per hiemem et ver bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.

Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus vero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem

p.246
implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat; quae fere carcinodes est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P. * I; atramenti sutori P. * II.

In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exve irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque velandum est. Quod si gravior dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cuius rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur, et hyoscyami radix vel in posca vel in vino, sic up paulum his salis adiciatur et papaveris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum

p.248
in vino mixto recte coquitur, et in aceto cornus cervini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui vel in mulso vel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari potione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluviatili coguntur. Aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares potiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaveris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra (1) posui, esse debet lana optentum. Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P. I; croci, pyrethri, ficorum, spartes, singulorum P. IIII; sinapis P. VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem levat, et cum levavit, protinus summovendum est. Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coëgit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra (3 seq.) posita sunt, adiciendae quaedam valentiores conpositiones sunt quae dolorem levant; qualis Herae est. Habet autem papaveris lacrimae P. I; piperis P. II; soreos P. X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circum-
p.250
datur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. =; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P. IIII; sinapis P. VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, spartes, singulorum P. I; aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit. Et alumen scissile et --- in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen involutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente servato dolorem levat. Haec medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat.