De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

13 Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque vehementes dolores esse consuerunt. Et initium vel ex frigore vel ex ictu vel ex nimio cursu vel ex morbo est. Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter solvitur: interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si gravis, sanguis. Interdum sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est.— Remedium vero est magni et recentis doloris sanguis missus: at sive levior sive vetustior casus est, vel super-

v1.p.406
vacuum vel serum id auxilii est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet. Praeter haec circumdare primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si vetustior dolor remanet, novissime resina inposita discutitur. Utendum cibis potionibusque calidis, vitandum frigus. Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulpure perfricare; si levata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et vinum meracius adsumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adiuvet. Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt; ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per vires licebit: potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit. Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione vel adiectae vel levatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse
v1.p.408
eius generis tussi aridas fauces committendas: nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat. Ob quam causam dixi (Section: 2) etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moveret. Sed hic vinum sorbere, ut supra (10,3) praecepimus, morbus ipse non patitur: in vicem eius cremor tisanae sumendus est. Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et vini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo vini paulo plus adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra (10,3) quoque positum est, vini cyathos sorbere, sed id in hoc genere valetudinis dulce vel certe lene commodius est. Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.

14 A compagine corporis ad viscera transeundum est, et inprimis ad pulmonem veniendum; ex quo vehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci vocant. Eius haec condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.— Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere. Tum si satis valet, gestando aegrum digerere; si

v1.p.410
parum, intra domum tamen dimovere: potionem autem hysopi --- cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua vel hysopum vel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque alvum adstringentibus, sed paullo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae vel halicae vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Ubi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si vires desunt, adiuvandae sunt aqua mulsa. Prosuntque adversus dolores imposita calida fomenta vel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt. Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat. Utile etiam aliquod malagma est ex iis, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum levatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis parvum acerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a vino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumitur.

15 Alterius quoque visceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consuevit: h(patiko\n Graeci vocant. Dextra parte sub praecordiis vehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem pervenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Ubi male est, bilis evomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultates; accedit maxillarum quaedam resolutio. Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.— Initio sanguinem mittere optimum est: tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum. Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris vel apsinthium adicitur; post haec malagma. Dandae vero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conveniunt, praeterque eos, qui urinam movent, potionesque ad id efficaces. Utilis in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum,

v1.p.414
sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere vel sorbitioni vel potioni licet, sic tamen, ut parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie devorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus: vitandus omnis labor, omnis vehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusionibus corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; item liberalis unctio et in balneo sudor. Si vero iecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam vomicam adurunt.

16 At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: venter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Ulcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem vix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.— Hoc vitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Unctiones frictionesque et sudores neces-

v1.p.416
sarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conveniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta vel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, eiusdem generis venatio. Potui vero ieiuno dari debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim vel praecipue lienem coercet. Quod animadversum est in iis animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari vinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae movendae sunt. Praecipueque ad id valet vel trifolii semen vel cuminum vel apium vel serpullum vel cytisus vel portulaca vel nepeta vel thymum vel hysopum vel satureia: haec enim inde commodissime videntur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur; praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant. Inponenda quoque extrinsecus sunt quae levent. Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci vocant; fit ex lini et nasturci semine, quo vinum et oleum adicitur; fit ex cupresso viridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur. Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo
v1.p.418
adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.

17 At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus vomitus accedit.— Oportet conquiescere, cubare molliter, solvere alvum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; adicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papaver; quae maxime inde urinam movere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa: si vero dolor tantum levandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.

18 A visceribus ad intestina veniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia.

v1.p.420
Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum vitium videri potest: nam simul et deiectio et vomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse videatur, interdum alba, nonnumquam nigra vel varia. Ergo eo nomine morbum hunc choleram Graeci nominarunt. Praeter ea vero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.— Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et vomere. Vix umquam fit ne vomitus sequatur: sed etiamsi incipit, miscuisse tamen novam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est vomitum esse subpressum. Si id incipit, protinus ab omni potione abstinendum est: si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur. Quod si vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admovendumque naribus est
v1.p.422
puleium ex aceto, vel polenta vino adsparsa, vel menta --- secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad vinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, vel polenta adiecta vel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut venter effudit, totiens per haec vires restituere. Erasistratus primo tribus vini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio vinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si vehementem infirmitatem adiuvari posse tribus guttis putavit, erravit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superinponendum. Ubi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio utique in balneum ire; paulatim se cibo reficere. Somno quisquis facile adquiescit --- itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, alvum duci necessarium est, tum cibis vinoque utendum est.

v1.p.424

19 Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui --- et longus esse consuevit; coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est; alvus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur.— Commodissimum est inter initia calida --- et cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant, post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro ventri et coxis admovere; ventrem ipsum liquare, dato lacte et vino salso frigida; si tempus anni patitur, etiam viridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor universus detur sed paulatim. Ergo per intervalla temporis sat est cyathos binos ternosve sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente vero tempore opus est gestari, maximeque navigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae ventrem conprimunt. Assa caro danda valens, et quae non facile corrumpatur: potui vero pluvialis aqua decocta, sed

v1.p.426
quae per vinos ternosve cyathos bibatur. Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare, altero quoque die vinum vel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos vini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.

20 Intra ipsa vero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum xordayo/n, plenioris ei0leo/n nominavit: a plerisque video nunc illum priorem ei0leo/n, hunc koliko/n nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem movet. Fit alterutro loco inflammatio; nec alvus nec spiritus infra transmittitur. Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, vetus est. Adicit periculo vomitus biliosus, mali odoris, aut varius aut niger.— Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admovere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum evocare abunde est. Tum animadvertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alvi ductio utilis non est: si infra est, alvum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est. Ducitur aut percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur. Si nihil tumet, duas

v1.p.428
manus imponere oportet supra summum ventrem, paulatimque deducere: invenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda necne alvus sit. Illa communia sunt; calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in alvum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Ubi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura vitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem. Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur: potui vero nihil --- praeterquam puram aquam. Nam sive quid vinulentum sive acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque vitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus: nam facile id malum redire consuevit, et, sive cum frigus subit sive aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis revertitur.

21 Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui (IV.1,8). Vehemens fit inflatio, vehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod verti videtur --- prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde

v1.p.430
quiescit, et per aetatem saepe repetentes sic cruciat, ut vitae spatio nihil demat.— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem levat. Nisi finito vero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo victu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est (1,7). Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P0 zzz III, petroselini P0 deñ III, piperis longi et rotundi, singulorum P0 zzz II, papaveris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P0 zzz VI; quae melle excipiuntur. Id autem et devorari potest et ex aqua calida sumi.

22 Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueverunt: dysenteria Graece vocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quae carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est.

v1.p.432
Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod levatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inveteravit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat.— Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat; deinde ieiunium sorbere vini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super ventrem, quae reprimunt, quod in superioribus ventris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae verbenae sint; portulacam vel coctam vel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt alvum --- Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel tisanae cremorem vel lac vel adipem liquatam vel medullam cervinam vel oleum vel cum rosa butyrum vel cum eadem album crudum ex ovis vel aquam, in qua lini semen decoctum sit, vel si somnus non accedit, vitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: levant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant. At ea, quae urinam movent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem avertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida vel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari
v1.p.434
debet: si non est, vinum leve, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuverunt vetusque iam vitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae valetudinis facit. Sed ubi venter suppressus est, protinus ad calidam potionem revertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius vitium est, alvus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra (Section: 3) comprehensa sunt. Valensque est etiam adversus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in alvum datur. At si sanguis profluit, cibit potionesque esse debent, quae adstringant.

23 Ex torminibus interdum intestinorum levitas oritur, quae --- continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.— In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet; et ex verbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae alvum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis vitium contrarium per

v1.p.436
inmodicas inflationes oritur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis. Et cum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime servandum est, ut, cum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet. Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; vomitus, ut Hippocrati visum est, etiam albo veratro, si cetera parum proficient, evocatus.

24 Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant alvum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes videmus.— Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel piperis acetabulum vel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, vomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars

v1.p.438
super sit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat. Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat; at aquae --- vel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta calida aqua in pelve. Si vero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leviora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem vel absinthium decoctum vel hysopum ex aqua mulsa vel nasturcii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et alium prodest, vel in alvum oleum subter dedisse.

25 Est autem aliud levius omnibus proximis, de quibus supra dictum est, quod tenesmon Graeci vocant. Id neque acutis neque longis morbis adnumerari debet, cum et facile tollatur neque umquam per se iugulet. In hoc aeque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aeque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leviter subcruenta: sed his interponuntur nonnumquam ex cibo quoque recte coacta.— Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire. Cui plura medicamenta idonea sunt: butyrum cum rosa; acacia ex aceto liquata; emplastrum id, quod τετραφάρμακον Graeci vocant, rosa liquatum; alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt; eaedem verbena decoctae, ut inferiores partes foveantur. Alternis vero diebus aqua, alternis leve et austerum vinum bibendum est. Potio esse

v1.p.440
debet egelida et frigidae propior; ratio victus talis, qualem in torminibus supra (22) praecepimus.

26 Levior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida alvus et saepius quam ex consuetudine fertur; atque interdum tolerabilis dolor est, interdum gravissimus, idque peius est. Sed uno die alvum saepe pro valetudine est, atque etiam pluribus, dum febris absit et intra septimam diem id conquiescat. Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur. Verum spatium periculosum est: interdum enim tormina ac febriculas excitat viresque consumit.— Primo die quiescere satis est, neque impetum ventris prohibere. Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere; si mansit, abstinere non solum a cibo sed etiam a potione. Postero die si nihilo minus liquida alvus est, aeque conquiescere, paulum astringentis cibi sumere. Tertio die in balneum ire; vehementer omnia praeter ventrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admovere; cibis uti, sed ventrem contrahentibus, vino non multo meraco. Si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti: vix enim fieri potest, ut post hanc animadversionem alvus non contrahatur. Alia via est, ubi velis subprimere, cenare, deinde vomere; postero die in lecto conquiescere, vespere ungi, sed leniter; deinde panis circa selibram ex vino Aminaeo mero sumere; tum assum aliquid, maximeque avem, et postea vinum

v1.p.442
idem bibere aqua pluviali mixtum, idque usque quintum diem facere, iterumque vomere. Frigidam autem adsidue potionem esse debere contra priores auctores Asclepiades affirmavit, et quidem quam frigidissimam. Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur. Interdum autem evenit, ut id pluribus diebus neglectum curari difficilius possit. A vomitu oportet incipere; deinde postero die vespere tepido loco ungi; cibum modicum adsumere, vinum meracum quam asperrimum; impositam super ventrem habere cum cerato rutam. In hoc autem affectu corporis neque ambulatione neque frictione opus est: vehiculo sedisse vel magis etiam equo prodest: neque enim ulla res magis intestina confirmat. Si vero etiam medicamentis utendum, aptissimum est id, quod ex pomis fit. Vindemiae tempore in grande vas coicienda sunt pira atque mala silvestria: si ea non sunt, pira Tarentina viridia vel Signina, mala Scaudiana vel Amerina, myrapia; hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, et torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant; tum deinde ea musto implenda est, coquendumque id, donec omnia, quae indita sunt, liquata in unitatem quandam coeant. Id gustu non insuave est, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa ventrem tenet. Duo aut tria coclearia
v1.p.444
uno die sumpsisse satis est. Alterum valentius genus est: murtae bacas legere, ex his vinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere. Tertium, quod quandocumque fieri potest: malum Punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas, quae inter ea fuerunt, iterum --- coicere; tum infundere cruda ova, rudiculaque miscere; dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur: ubi siccum esse coepit, removere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse. Aliquibus --- adiectis maius momentum habet; itaque etiam in piperatum coicitur misceturque cum sale et pipere. Est quid ex his edendum est. Pulticula etiam, cum qua paulum ex favo vetere coctum sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, inque vel palmulae vel malum Cotoneum vel arida sorba vel rubi decocti sunt, potata. Quod genus significo, quotiens potionem dandam esse dico, quae astringat. Tritici quoque hemina in vino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id vinum id sorbetur; quod iure valentissimis medicamentis adnumerari potest. Atque etiam potui datur vinum Signinum vel resinatum austerum vel quodlibet austerum. Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum vinoque tali miscetur;
v1.p.446
idque vel merum sorbet aliquis vel bibit mixtum. Sed medicamentis uti nisi in vehementibus malis supervacuum est.

27 Ex vulva quoque feminis vehemens malum nascitur proximeque ab stomacho vel adficitur haec vel corpus adficit. Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat. Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur: sopor tantum est. Idque quibusdam feminis crebro revertens perpetuum est.— Ubi incidit, si satis virium est, sanguis missus adiuvat; si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus. Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consuevit, admovere oportet naribus extinctum ex lucerna linamentum, vel aliud ex iis, quae foedioris odoris esse rettuli (III.20, 1), quod mulierem excitet. Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit. Adiuvatque ruta contrita cum melle, vel ex cyprino ceratum, vel quodlibet calidum et umidum cataplasma naturalibus pube tenus impositum. Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet. Deinde ubi ad se redit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur. Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum. Cibus ex media materia dandus; sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat. Si durities manet, mollire commode videtur

v1.p.448
solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum. Dandum etiam potui vel castoreum est vel git vel anetum. Si parum pura est, purgatur iunco quadrato. Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque adponatur; vel album ex ovo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere. Dolens vero ea sulpure suffumigari debet. At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus vel etiam sub mammis admotae. Si maligna purgatio est, subicienda sunt medicamenta quae evocent sanguinem: costum, puleium, violae albae, apium, nepita et satureia et hysopum, In cibum quoque accipiat quae apta sunt: porrum, rutam, cyminum, caepas, sinapi, vel omne acrum olus. Si vero sanguis, qui ex inferiore parte erumpere solet, is ex naribus eruperit, incisis inguinibus adponenda est cucurbita idque per tres vel quattuor menses tricesimo quoque die repetieris: tunc scias hoc vitium sanasse. Si vero non se sanguis ostenderit, scias ei dolores capitis surgere. Tunc ex brachio ei sanguis emittendus est et statim curasti eam.

--- coeuntia. Idem faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle adsumptum, et cummis

v1.p.450
cum contrito semine apii liquatum et cum cyatho passi datum. Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque. Idemque etiam decocta lentiscus praestat. Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.

At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum --- facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole vel ad ignem. Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat. Alvus quoque vel ducenda vel lacte purganda est. Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora; cibis opus est tenerioribus, vino eodem. In utroque modo vitanda omnia sunt, quae urinam movere consuerunt.

28 Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis; quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interpositio spatio tabe hominem consumat.— In hoc adfectu salutares sunt vehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem oportet cruditates, omnia

v1.p.452
inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen videntur, qualia sunt siligo, simila, ova, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis comprimentibus, ex iisdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto tuam; vitare etiam, ne supinus obdormiat.

29 Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit.— Fovendum primum aqua calida est, deinde utendum est calidis cataplasmatibus. Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa et ex vino austero postea cocta et late super coxam imposita inter valentissima auxilia est. Si ista non solverunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae; movenda urina; alvos, si compressa est, ducenda. Ultimum

v1.p.454
est et in veteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur; eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si est, ceteris partibus adhibenda est. Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.

30 Coxis proxima genua sunt; in quibus ipsis non numquam dolor esse consuevit.— In iisdem autem cataplasmatis cucurbitulisque praesidium est, sicut etiam cum in umeris aliisve commissuris dolor aliquis exortus est. Equitare ei, cui genua dolent, inimicissimum omnium est. Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.

31 In manibus pedibusque articulorum vitia frequentiora longioraque sunt, quae in podagris cheragrisve esse consuerunt. Ea raro vel castratos vel pueros ante femina coitum vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, temptant.— Ubi sentire coeperunt, sanguis mittendus est: id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam valetudinem tutam praestat. Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum eva-

v1.p.456
serunt: quidam, cum toto anno a vino, mulso, venere sibi temperassent, securitatem totius vitae consecuti sunt; idque utique post primum dolorem servandum est, etiamsi quievit. Quod si iam consuetudo eius facta est, potest quidem aliquis esse securior iis temporibus, quibus dolor se remisit: maiorem vero curam adhibere debet iis, quibus id revertitur; quod fere vere autumnove fieri solet. Cum vero dolor urget, mane gestari debet; deinde ferri in ambulationem; ibi se dimovere, et, si podagra est, interpositis temporibus exiguis invicem modo sedere, modo ingredi; tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leviter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida: deinde cibum sumere ex media materia, interpositis rebus urinam moventibus, quotiensque plenior est, vomere. Ubi dolor vehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcalluerint. Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est. Aquam marinam vel muriam duram fervefacere oportet, deinde in pelvem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et vestimento tegere; paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leviter infundere, ne calor intus destituat; ac deinde noctu cataplasmata calfacientia imponere, maximeque ibisci radicem ex vino coctam. Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur sed neque cotidie neque diu, ne nervi indurescant.
v1.p.458
Inponendum vero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant. Si maior est dolor, papaveris cortices in vino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit; vel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his vinum miscendum; atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est. Si vero tumores etiam obcalluerunt et dolent, levat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto vel aqua frigida exprimitur, aut pari potione inter se mixta pix, cera, alumen. Sunt etiam plura idonea manibus pedibusque malagmata. Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit; tum inducere articulis crocum cum suco papaveris et ovillo lacte. At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus. Lapis etiam, qui carnem edit, quem σαρκοφάγον Graeci vocant, excisus sic ut pedes capiat, demissos eos, cum dolent, retentosque ibi levare consuevit. Ex quo in Asia lapidi Assio gratia est. Ubi dolor et inflammatio se remiserunt, quod intra dies quadraginta fit, nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus
v1.p.460
lenibus utendum est, sic ut etiam tum acopo vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur. Equitare podagricis quoque alienum est. Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu; et si quis ex corpore metus, vel alvi ductione uti vel lacte purgari. Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum evidens si omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.

32 Ex quocumque autem morbo quis invalescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet; nihilo minus in lecto conquiescere; circa tertiam horam leviter unctis manibus corpus permulcere. Deinde delectationis causa, quantum iuvat, ambulare, circumcisa omni negotiosa actione; tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare. Ubi triduo quadriduove vinum bibit, uno aut etiam altero die interponere aquam. Per haec enim fiet, ne in vitia tabem inferentia incidat et ut mature vires suas recipiat. Cum ex toto vero convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit et inordinate aget. Paulatim ergo debebit omissis his legibus transire, ut arbitrio suo vivat.