De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra (18, 2) nominavi; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; verna lactuca, urtica, malva, cucumis, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae; ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; vinum dulce vel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro servatae sunt; vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.

Mali vero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe;

v1.p.202
lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum vel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.

Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amylum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est; quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et vitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis; item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis. Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.

Crassiorem autem pituitam faciunt ova sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.

Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica, vel oriza vel tisana; omnis avis, omnis venatio; atque utraque vel assa vel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue;

v1.p.204
ex sue ungulae, rostra, aures, volvae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum vel Mevianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scandianum vel Amerinum vel Cotoneum vel Punicum, uvae ex olla; molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt; vinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque vel frigidae vel ferventes, apsinthium.

Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque vel ex milio vel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et virides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt; item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho convenire, neque, quicquid stomacho convenit, protinus boni suci esse.

Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum,

v1.p.206
atque etiam id vinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca; bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisve, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere. Feniculum vero et anetum inflationes etiam levant.

At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, vinum, et quo meracius est, eo magis. Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa curcurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo sive potio adsumitur.

Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel; ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et vetus, crassa vel tenera caro, vinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quicquid deinde vel iurulentum est vel nimis dulce vel nimis tenue. At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves et eae potius duriores, duri pisces: neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus; item bubula omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque

v1.p.208
salsamenta, cocleae, murices, purpurae; vinum austerum vel resinatum.

At alvum movent panis fermentatus, magisque si cibarius vel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anteum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malva, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uva ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes; pingues minutae aves, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro adsumitur, pinguis, eadem vel iurulenta vel elixa, aves quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera; omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa vel diluta.

Contra astringunt panis ex siligine vel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque vis eius etiam, si bis coquitur, pulticula vel ex halica vel ex panicio vel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; lenticula, cui vel beta vel intubus vel ambubeia vel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus vel ex plantagine vel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta; dura ova, magisque si assa sunt; minutae aves, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aves, quae magis currunt quam volant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum,

v1.p.210
ac sebum ipsum; caseus, qui vehementior vetustate fit vel ea mutatione, quam in eo transmarino videmus, aut si recens est, ex melle mulsove decoctus; item mel coctum, pira inmatura, sorva, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae vel albae vel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod infervuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluvia potissimum; omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.

Urinam autem movent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum; praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex venatione maxime lepus; vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.

Somno vero aptum est papaver, lactuca, maximeque aestiva, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus. Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.

33 Evocare vero materiam multa admodum

v1.p.212
possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succuritur (V. Proem., 1, 2), opitulentur, in praesentia differam: ponam vero ea, quae prompta et iis morbis, de quibus protinus (III, IV) dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem vis est.

Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana sucida quo cum aceto vel vino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decoctae.

At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (παρθένιον vel περδείκιον appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folium, capriolique vitium, coriandrum, folia hyocimum, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci vocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; contrita pira vel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; verbenarum contusa cum teneris colibus folia; cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.

Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea,

v1.p.214
malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sunt, quas supra (Section: 3, 4) posui, pulvis vel ex faece vini vel ex murti foliis, amarae nuces.

Calfacit vero ex qualibet farina cataplasma sive ex tritici sive farris sive hordei sive ervi sive lolii sive milii vel panicii vel lenticulae vel fabae vel lupini vel lini vel feni Graeci, ubi ea defervuit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si vetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.

Fereque quae vehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini vel feni Graeci semine.

His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, varie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid evidenter compererit.

Provisis omnibus, quae pertinent ad universa genera morborum, ad singulorum curationes veniam. Hos autem in duas species Graeci diviserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breves utique sunt, qui cito vel tollunt hominem, vel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, quod neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Dividam autem omnes in eos, qui in totis corporibus consistere videntur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus.

In nullo quidem morbo minus fortuna sibi vindicare quam ars potuisset: ut pote quom repugnante natura

v1.p.220
nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breve spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat. Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem quo vetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur.

Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conveniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola vindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putari auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest, in longis, quos tempus ut facit sic etiam solvit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus vero removeatur, si quid paulum saltem iuvat, quia profectus tempore expletur.

2 Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus, quis longus sit, non in iis solis, in quibus semper ita se habet, sed in iis quoque, in quibus variat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones

v1.p.222
et dolores graves urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeve febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore volumine (II. 5, 2, 3) exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt; eaque, quod descrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum graviores dolores accessionesque veniunt, eaeque et ante, quam proximae, revertuntur et postea desinunt. Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea vero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt --- Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam iis inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet vim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem.
v1.p.224
Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus iis prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur.

Sed cum ab iis coeperim (lib. II. 2), quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt (lib. II. 2), incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde invicem alternis diebus modo aqua modo vinum, donec omnis causae metus finiatur. Per haec enim saepe instans gravis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut vomitu aut sudationibus aut vino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leviora indicia fuerunt, satis sit a vino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuvat; si paulo graviora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo

v1.p.226
carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a vino, ab omni motu corporis abstinere, cum vehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.

3 Atque haec quidem sanis facienda sunt tantum cum causa metuentibus. Sequitur vero curatio febrium quod et in toto corpore et vulgare maxime morbi genus est. Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit. In prioribus et morbi --- sunt et medicina.

Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die revertitur.

Tertianarum vero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam vel minus vel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum levius est. Id genus plerique medici ἡμιτριταῖον appellant.

Cottidianae vero variae sunt et multiplices.

v1.p.228
Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequitur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae --- vix quicquam aut nihil remittant sed continuent. Deinde aliae fervorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque invicem altero die lenior, altero vehementior --- : aliae tempore eodem postridie revertuntur, aliae vel serius vel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem movent, aliae non movent; atque alias per sudorem ad integritatem venitur, alias tantum corpus inbecillius redditur. At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresve concurrunt. Ex quo saepe evenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaque alicui priori respondeat. Interdum vero accessiones remissionesque sint, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc verum esset: sed quod evidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re sed de verbo controversiam movent, qui, cum
v1.p.230
aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi vere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo vix ulla sunt.

4 Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Id votum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet. Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.

Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiem, quae laedere videbatur, ducendo saepius alvum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; alvum non totiens sed fere tamen in omni morbo eius uti professus est: convellendas enim vires aegri putavit luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret. Quo magis

v1.p.232
falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis vero tortoris vicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et alvum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est. Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime --- conclavi debet. Quod ad sitim vero somnumque pertinet, moderandum est, ut vigilet interdiu. Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur; os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamvis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere. Ac pro quidem sic tenendus est.

Optimum vero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse vel in Asia vel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibum destinabat. At Themison nuper, non

v1.p.234
quando cepisset febris, sed quando desisset, aut certe levata esset, considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim; si accesserat, ubi ea vel desierat, vel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinaverat, cibum dabat. Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest. Ex morbo, qui plus virium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte videtur. Maturius etiam puero quam iuveni, aestate quam hieme dari debet. Unum illud est, quod semper, quod ubique servandum est, ut aegri vires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem vereri coeperit, cibo subveniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque supervacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat. Idque apud Erasistratumque invenio; qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse visenda et tum cibum dandum, cum corpori
v1.p.236
deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non militum ab aegro recedit. Sed qui quaestui serviunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies vel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro vident: ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est visurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consuevit.

Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, κρίσμουσnominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et vicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicensimo daretur. Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi levioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio dei febris desisset recidivam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, iis vel maius vel minus periculum

v1.p.238
esse dixit. Interdum enim peiores dies pars fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque gravior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam vim esse antiqui fatebantur. Qui cum octavum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octavum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo. Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et gravior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum,
v1.p.240
septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conservavit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.

Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene nevae conquieverunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinate quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente. In quo vanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur. Neque tamen verum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breve tempus non praestet, satius est principia

v1.p.242
cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est; si breve, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco vero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.

Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quod aegris iucundius insidat si interdum non vacat. Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamvis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita servandum est.

5 Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine vel ex lassitudine vel ex aestu aliave re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest. At si ex alto calor venit et gravitas vel capitis vel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamvis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est

v1.p.244
dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si vero postero tertiove aut quarto die secuta febris est, scire licet morbus esse. Sed tertianarum vel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus suo loco dicam (III. 14, 15). Nunc vero eas explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter viribus subveniat. Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est: si quamvis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur; si altero die gravior, altero levior accessio est, post graviorem. Fere vero graviorem accessionem levior nox sequitur; quo fit, ut graviorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris neque levior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet, non quia
v1.p.246
mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet. Si vero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi vitio non est; simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum o aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii vespere tali aegro cibum dant: sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, verendum est, ne, si quid tunc moverimus, fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam gravissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est. Si vero febres vagae sunt, qui verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, tunc debet adsumere. At si plures accessiones eodem die veniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod vix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae ne inter meridiem et vesperum desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si gravior altera,
v1.p.248
altera levior est, post graviorem dari debet; si altera longior, altera brevior, post longiorem: si altera gravior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa vi, an haec tempore, et post eam dandum. Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint: nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc salvo, dare quam integerrimo corpore. Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones servabitur. Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresve accessiones eodem die veniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus civ dari cotidie debeat, si protinus venae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde vis corpori deest. Illud tamen in his servandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Cum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde
v1.p.250
in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum bibo tempus esse febre finita; deinde, cum decessio eius consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque hec satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, sive supersunt vires seu desunt seu quidam alii affectus interveniunt. Cum vero semper aegros securos agere conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.

6 Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione vero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est,

v1.p.252
ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic venae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo vero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet. Ac ne illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiam corruptae. Illud videndum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur --- , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet. Satis autem convenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.

Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresve sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam

v1.p.254
etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio. Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus venit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere videatur, eas moveat. Ob quam causam periti medici est non protinus ut venit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari vultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admovere. Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant. Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque aria inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum fervore prorumpit; si color aut rubore aut pallore novo mutatus est; si oculi graves et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si venae non
v1.p.256
aequalibus intervallis moventur. Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco adversus, ut omnes notas ex voltu quoque cubantis percipiat. Ubi vero febris fuit ac decrevit, expectare oportet, num tempora partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Huius autem rei causa continere aeger sub veste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger videtur, leviter sub veste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam levissima maximeque sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id si stomachum offendit, supervacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio. Dari vero in vicem eius potest vel intrita ex aqua calida vel halica elota; si firmus est stomachus et
v1.p.258
compressa alvus, ex aqua mulsa; si vel ille languet vel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est: secundo vero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, vel holus vel conchylium vel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi vero aut desinunt aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi. Ponendi vero aegro varii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis vires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem vitet. At si neque vis neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque verum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos varios: eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius valetudo est.

Sunt aliae quoque in febribus observationes necessariae. Atque id quoque videndum est, quod quidam (prohoem. 55) solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit.

Nam si adstrictum est, ducenda alvus est, movenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere

v1.p.260
morborum emisisse sanguinem, concussisse vehementibus festationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, vigiliam prodest. Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fovere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius sunt rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malva, vel iure etiam concharum musculorumve aut lucustarum: neque danda caro nisi elixa est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget. Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari vinum; poterit semel aut bis interponi Graecum salsum.

Contra vero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque volet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum. Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut vetus morbus est. Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro vel sale, quae cum oleo miscentur; ac si levius id vitium est, oleo corpus ungendum; si vehementius, rosa vel melino vel murteo, cui vinum austerum sit adiectum. Quisquis autem fluore aeger est, cum venit in balineum, prius ungendus, deinde in solium

v1.p.262
demittendus est. Si in cute vitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur. Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum vel certe subausterum;si venter profluit, calidum, si sudores nocent vomitusve sunt, frigidum.