De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. De Medicina. Spencer, Walter George, editor. Cambridge, MA: Harvard University; London, England: W. Heinemann Ltd, 1935-1938.

Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem observationes desiderant et novae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in gravem, neque ex gravi in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in gravem prima hieme, ex gravi in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. Neque ex multa vero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est. Perclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labore sine gravi noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid volet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius vel puer vel senex quam insuetus homo sustinet. Atque ideo quoque nimis otiosa vita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laboravit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsuevit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est vel oculi caligant, aut venter perturbatur: tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam --- in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si

v1.p.52
factum est, surgere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulaverunt, si balneum non est, calido loco vel in sole vel ad ignem ungui atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui leniter perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fovere. Balneum his fervens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum. Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balineo quoque venientibus Asclepiades inutilem eam iudicavit; quod in iis verum est, quibus alvus facile nec tuto resolvitur quique facile inhorrescunt; perpetuum
v1.p.54
in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse. Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in vicem modo aquam, modo vinum bibendum est, raro balineo utendum. Levatque lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem novum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit. Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foveat. Si quis vero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum involuto sedere, donec insudet; tum ungui, deinde lavari; cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere. Is vero, qui navigavit et nausea pressus est, si multam bilem evomuit, vel abstinere a cibo debet vel paulum aliquid adsumere.
v1.p.56
Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leviorem: si sine vomitu nausea fuerit, vel abstinere vel post cibum vomere. Qui vero toto die vel in vehiculo vel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, deinde cena exigua prodesse consuerunt. Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.

Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam alii graciles, ali obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta alvus exercet. Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet. Tenuis vero homo inplere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens siccare, siccus madefacere; itemque alvum firmare is, cui fusa, solvere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est.

Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum; contracta alvus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, vigilia;

v1.p.58
somnus nimium vel brevis vel longus, per aestatem durum cubile; cursus, multa ambulatio, omnisque vehemens exercitatio; vomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae; et vini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.

Cum vero inter extenuantia posuerim vomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Reiectum esse ab Asclepiade vomitum in eo volumine, quod De tuenda sanitate composuit, video; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo vorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem volumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis valentius medicamentis fiunt. 18 Sed haec tamen summovenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur. Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior observatio adhibenda.

Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae et capitis gravitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt. Nam sive plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne

v1.p.60
conrumpatur non oportet: si vero corruptum est, nihil commodius est quam id, qua via primum expelli potest, eicere. Itaque ubi amari ructus cum dolore et gravitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui vel caelum vel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit. Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum valetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc cottidianum habeat. Qui vomere post cibum volt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae vel salis vel mellis paulum adicere. At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarint. Qui vomuit, si mane
v1.p.62
id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lavari et in balneo sudare. Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.

Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuvare possunt quies et inedia --- quae per illas maxime eveniunt? Qui deicere volet, primum cibis vinisque utetur iis, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.

Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa; si post cibum est, balneum, vinum austerum. Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.

Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior,

v1.p.64
multa potio, post hanc ambulatio et vigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et vehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae veniunt ex locis frigidis et pluviis et inriguis. Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis veniens.

Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies. Contra solvit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod ventrem vomitus solutum conprimit, compressum solvit; itemque conprimit is vomitus, qui statim post cibum est, solvit is, qui tarde supervenit.

Quod ad aetates vero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuvenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lavatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes movent. Iuvenum minus quae adsumant et quomodo curentur,

v1.p.66
interest. Quibus iuvenibus fluxit alvus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute solvitur. Melior est autem in iuvene fusior, in sene adstrictior.

Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse convenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis venter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est vel calorem moventibus. Venus tum non aeque perniciosa est. At vere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est. Aestate vero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent. Ut saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum propter caeli varietatem periculum maximum est. Itaque neque sine veste neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo vero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant,

v1.p.68
quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur. Ita non haec sed consummato omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo convenit. Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate vero neque autumno utilis venus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.

Proximum est, ut de iis dicam, qui partes aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, veste velare; ad cutem tonderi. Utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum --- Si cui capilli sunt, cotidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem vitare solis ardorem, maximeque post cibum et vinum; potius ungui quam lavari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum venit, sub veste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum transire in caldarium; ubi sudavit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, novissime detergere et unguere. Capiti nihil aeque

v1.p.70
prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad os regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic adsidue vinum dilutum leve quam aquam magis expedit, ut, cum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat. Eique ex toto neque vinum neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in vicem adsumitur. Scribere, legere, voce contendere huic opus non est, utique post cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen vomitus alienus est.

Neque vero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, gravidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fovendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi gravius caelum austri reddiderunt. Cumque

v1.p.72
omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui vel capitis vel arteriae dolores habere consuerunt, vel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam gravidines destillationesque possunt, si quam minime qui his opportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moveat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.

Quem vero frequenter cita alvus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; vitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuvant. Numquam vinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum pervetus. Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones ventrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, vomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex vino esse, adiecta uva ex olla vel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum

v1.p.74
conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis levi dimoveri.

At si laxius intestinum dolore consuevit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.

Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis aliove quo genere, quo superior pars movetur, exerceri; non aquam sed vinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti vino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habet. At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari; adsidue vinum frigidum

v1.p.76
bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et vomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens alvus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.

Si cui vero dolere nervi solent, quod in podagra cheiragrave esse consuevit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increvit. Sub divo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, vitiosa pars maxime sentit.

Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, nervis, vulvae, cerebro. Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremores nascuntur. At prodest iuvenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cavetur. Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant. Calor autem adiuvat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque, qui contrahuntur,

v1.p.78
praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam movet. Si nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit. Minime vero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque vitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.

Est etiam observatio necessaria, qua quis in petilentia utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari, navigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra (9.1-3, 6) comprensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua gravitas in corpore est. Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus; atque etiam, si per se mota est, conprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moveat. Alternis diebus in vicem modo aqua modo vinum bibendum est. Quibus servatis ex reliqua victus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum vero haec in omni

v1.p.80
pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi gravi tempore anni discesserunt ex suis sedibus, vel ubi in graves regiones venerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a vino ad aquam, ab hac ad vinum qui supra positus est transitus.

v1.p.84

Instantis autem adversae valetudinis signa conplura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico (capp. 2 seqq.), quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum videtur exponere, quae tempora anni (1, 1-2), quae tempestatum genera (1, 3-4), quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta vel periculis oportuna sint (1, 5), quod genus adversae valetudinis in quo timeri maxime possit (1, 6-23), non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus --- frequentius tamen quaedam eveniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caveat.

v1.p.86

Igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiemps; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero optimae aequales sunt, sive frigidae sive calidae; pessimae, quae maxime variant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam vespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque evenit, noxium est.

Ubi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant. Si genus aliud ventorum est, salubriores septentrionales quam subsolani vel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens salubris, a mari gravis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior valetudo est, sed priores morbi quoque, si qui inciderunt, leviores sunt et promptius finiuntur. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum

v1.p.88
fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.

At aetas media tutissima est, quae neque iuventae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut in iuventa decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est.

Vere tamen maxime, quae cum umoris motu novantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae ἀποστήματαGraeci nominant, bilis atra, quam μελανχολίαν appellant, insania, morbus comitialis, angina, gravidines, destillationes oriri solent. I quoque morbi, qui in articulis nervisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt.

At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.

Vix quicquam ex his in autumnum non incidit: sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci φθίσινnominant, urinae difficultas, quam στραγγουρίαν

v1.p.90
appellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, levitas intestinorum, qui lienteria vocatur, coxae dolores, morbi comitiales. Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios novis morbis conficit; et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant. Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est; quamvis variis rationibus nocet.

Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in visceribus mali contrahitur, inritat.

Ex tempestatibus aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus spissat et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum. Ceteri venti, quo vel huic vel illi propiores sunt, eo magis vicinos his illisve affectus faciunt. Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat; ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit. Frigus modo nervorum distentionem, modo rigorem infert; illud spasmos, hoc tetanos Graece nominatur; nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat. In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur; per imbres longae febres, alvi deiectiones, angina, cancri,

v1.p.92
morbi comitiales, resolutio nervorum (paralysin Graeci nominant). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint. Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus. Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae vero, quae gignunt, inbecillos vixque vitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, gravedines atque destillationes male habent. At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam phrenesin appellant, celerrime rapiunt. Ubi vero calor a primo vere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est multum sudorem in febribus subsequi. At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur. Sin autem autumnus quoque aeque siccus iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit: durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et ii morbii, qui ex atra bile nascuntur.

Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique

v1.p.94
his vero optime valent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuvenes hieme quique inter iuventam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est. Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἄφθασ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant. Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones; maximeque caninis dentibus orientibus male habent; quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est. At ubi aetas paulum processit, glandulae, et vertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, verrucarum quaedam genera dolentia ἀκροχορδόνασ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur. Incipiente vero iam pube, et ex iisdem multa, et longae febres, sanguinis ex naribus cursus. Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; fereque iuvenes sunt, qui sanguinem expuunt. Post hanc
v1.p.96
aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam velut ora venarum ἁιμορ Graeci appellant) profusio. In senectute spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus (καχεξίαν Graeci appellant), nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et quae secuntur hanc, tormina vel levitas intestinorum ceteraque ventris fusi mala. Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore vix evenit.

Ante adversam autem valetudinem, ut supra (II prooem. 1) dixi, quaedam notae oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consuevit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam revolvuntur. Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in iis, quae superant, est quod morbus demat; in iis, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem inca

v1.p.98
luit; si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut cervices, aut crura vel genua vel coxas. Item si marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plurimis evenit, capitis; si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus gravior est; si circa frontem intentae venae moventur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in iis aliquis, quae saepe sine periculo evasit: ille sollicitari debet, cui haec nova sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.

Ubi vero febris aliquem occupavit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi visum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si facile

v1.p.100
convertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt: quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec valetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamvis longiore tempore evanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quievit, sic ut corpus integrum, quod εἰλικρινέσ Graeci vocant, fieret. Si quis autem incidit vomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leve, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur. At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita alvus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa
v1.p.102
est neque foeditate odoris similem alvum sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.

Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere volt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque vero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine voluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si

v1.p.104
venae quoque ibi vehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere ventre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum singultum esse vel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postve longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem revertantur, quaeve semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leventur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio. Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumve aliquod esse resolutum; ex quo casu quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita vel bilis est mixta, peiorque, si viridis aut niger. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et levia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus
v1.p.106
factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis maxime. Alvus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leve, album, idemque subpallidum; vel si est aut lividum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.

Post haec indicia votum est longum morbum fieri: sic enim necesse est, nisi occidit. Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut cervices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non pervenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit; item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si levia atque alba rubrave

v1.p.108
sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.