Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
  2. fatidici genitoris, adit lucosque sub alta
  3. consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
  4. fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
  5. Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
  6. in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
  7. cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
  8. pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
  9. multa modis simulacra videt volitantia miris
  10. et varias audit voces fruiturque deorum
  11. conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
  12. Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
  13. centum lanigeras mactabat rite bidentis
  14. atque harum effultus tergo stratisque iacebat
  15. velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:
  16. Ne pete conubiis natam sociare Latinis,
  17. O mea progenies, thalamis neu crede paratis:
  18. externi venient generi, qui sanguine nostrum
  19. nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes
  20. omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens