Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
  2. Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
  3. Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
  4. curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
  5. mille rapit populos, vertunt felicia Baccho
  6. Massica qui rastris et quos de collibus altis
  7. Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
  8. aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi
  9. accola Volturni, pariterque Saticulus asper
  10. Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis
  11. tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
  12. laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
  13. Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
  14. Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
  15. fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,
  16. iam senior; patriis sed non et filius arvis
  17. contentus late iam tum dicione premebat
  18. Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus
  19. quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae
  20. et quos maliferae despectant moenia Abellae,