Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
  2. Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
  3. profuit? Optato conduntur Thybridis alveo,
  4. securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
  5. immanem Lapithum valuit, concessit in iras
  6. ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
  7. quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?
  8. Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
  9. quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
  10. vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt
  11. magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
  12. flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
  13. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
  14. atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
  15. at trahere atque moras tantis licet addere rebus,
  16. at licet amborum populos exscindere regum.
  17. Hac gener atque socer coeant mercede suorum:
  18. sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
  19. et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
  20. Cisseis praegnans ignis enixa iugalis