Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
  2. diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
  3. ut venere, vident indigna morte peremptum,
  4. Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
  5. aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
  6. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
  7. et lituo pugnas insignis obibat et hasta:
  8. postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
  9. Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
  10. addiderat socium, non inferiora secutus.
  11. Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
  12. demens, et cantu vocat in certamina divos,
  13. aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
  14. inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
  15. Ergo omnes magno circum clamore fremebant,
  16. praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,
  17. haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri
  18. congerere arboribus caeloque educere certant.
  19. Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;
  20. procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex,