Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. obscenas pelagi ferro foedare volucres:
  2. sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo
  3. accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
  4. semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
  5. Una in praecelsa consedit rupe Celaeno,
  6. infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
  7. Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
  8. Laomedontiadae, bellumne inferre paratis,
  9. et patrio Harpyias insontis pellere regno?
  10. Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,
  11. quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
  12. praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.
  13. Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
  14. ibitis Italiam, portusque intrare licebit;
  15. sed non ante datam cingetis moenibus urbem,
  16. quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
  17. ambesas subigat malis absumere mensas.
  18. Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.
  19. At sociis subita gelidus formidine sanguis
  20. deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,