Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
  2. Excutior somno, et summi fastigia tecti
  3. ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
  4. in segetem veluti cum flamma furentibus austris
  5. incidit, aut rapidus montano flumine torrens
  6. sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
  7. praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto
  8. accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
  9. Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
  10. insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
  11. Volcano superante domus; iam proxumus ardet
  12. Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
  13. Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
  14. Arma amens capio; nec sat rationis in armis,
  15. sed glomerare manum bello et concurrere in arcem
  16. cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
  17. praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
  18. Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
  19. Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
  20. sacra manu victosque deos parvumque nepotem