Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
  2. consequitur pennis sublimem in nube columbam
  3. comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
  4. tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.
  5. At non haec nullis hominum sator atque deorum
  6. observans oculis summo sedet altus Olympo:
  7. Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
  8. suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.
  9. Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
  10. fertur equo variisque instigat vocibus alas,
  11. nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
  12. Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes
  13. Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
  14. Femina palantis agit atque haec agmina vertit!
  15. Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?
  16. At non in Venerem segnes nocturnaque bella
  17. aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,
  18. exspectate dapes et plenae pocula mensae,
  19. hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex
  20. nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!