Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. praefatus divos solio rex infit ab alto:
  2. Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
  3. et vellem et fuerat melius, non tempore tali
  4. cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
  5. Bellum importunum, cives, cum gente deorum
  6. invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
  7. proelia: nec victi possunt absistere ferro.
  8. Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,
  9. ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;
  10. cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
  11. ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
  12. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
  13. esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
  14. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti
  15. expediam et paucis, animos adhibete, docebo.
  16. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
  17. longus in occasum, finis super usque Sicanos;
  18. Aurunci Rutulique serunt et vomere duros
  19. exercent colles atque horum asperrima pascunt.
  20. Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis