Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
  2. Cernis ut insultent Rutulli Turnusque feratur
  3. per medios insignis equis tumidusque secundo
  4. Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:
  5. quin intra portas atque ipsis proelia miscent
  6. aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.
  7. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
  8. obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
  9. nascentis Troiae nec non exercitus alter;
  10. atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
  11. Tydides. Equidem credo, mea volnera restant
  12. et tua progenies mortalia demoror arma.
  13. Si sine pace tua atque invito numine Troes
  14. Italiam petiere, luant peccata neque illos
  15. iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
  16. quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam
  17. vertere iussa potest aut cur nova condere fata?
  18. Quid repetem exustas Erycino in litore classes,