Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. munera, non illis epulae nocuere repostae:
  2. frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
  3. pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
  4. flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
  5. Tempore non alio dicunt regionibus illis
  6. quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
  7. imparibus ductos alta ad donaria currus.
  8. Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
  9. unguibus infodiunt fruges montisque per altos
  10. contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
  11. Non lupus insidias explorat ovilia circum
  12. nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
  13. cura domat; timidi dammae cervique fugaces
  14. nunc interque canes et circum tecta vagantur.
  15. Iam maris immensi prolem et genus omne natantum
  16. litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
  17. proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
  18. Interit et curvis frustra defensa latebris
  19. vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
  20. Ipsis est aer avibus non aequus et illae