Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. terrea progenies duris caput extulit arvis,
  2. inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
  3. Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
  4. si non tanta quies iret frigusque caloremque
  5. inter, et exciperet caeli indulgentia terras.
  6. Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,
  7. sparge fimo pingui et multa memor occule terra,
  8. aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
  9. inter enim labentur aquae tenuisque subibit
  10. halitus atque animos tollent sata; iamque reperti,
  11. qui saxo super atque ingentis pondere testae
  12. urgerent; hoc effusos munimen ad imbris,
  13. hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
  14. Seminibus positis superest diducere terram
  15. saepius ad capita et duros iactare bidentis,
  16. aut presso exercere solum sub vomere et ipsa
  17. flectere luctantis inter vineta iuvencos;
  18. tum levis calamos et rasae hastilia virgae
  19. fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,
  20. viribus eniti quarum et contemnere ventos