Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. effetos cinerem inmundum iactare per agros.
  2. Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
  3. nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
  4. Saepe etiam sterilis incendere profuit agros
  5. atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
  6. sive inde occultas viris et pabula terrae
  7. pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem
  8. excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor,
  9. seu pluris calor ille vias et caeca relaxat
  10. spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas,
  11. seu durat magis et venas adstringit hiantis,
  12. ne tenues pluviae rapidive potentia solis
  13. acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
  14. Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis
  15. vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum
  16. flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
  17. et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
  18. rursus in obliquum verso perrumpit aratro,
  19. exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
  20. Humida solstitia atque hiemes orate serenas,