Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Non alias caelo ceciderunt plura sereno
  2. fulgura nec diri totiens arsere cometae.
  3. ergo inter sese paribus concurrere telis
  4. Romanas acies iterum videre Philippi;
  5. nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
  6. Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
  7. Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
  8. agricola incurvo terram molitus aratro
  9. exesa inveniet scabra robigine pila
  10. aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis
  11. grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
  12. Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
  13. quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
  14. hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo