Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.
  2. Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis
  3. ingens et simulacra modis pallentia miris
  4. visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae,
  5. infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt
  6. et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.
  7. Proluit insano contorquens vertice silvas
  8. fluviorum rex Eridanus camposque per omnis
  9. cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
  10. tristibus aut extis fibrae adparere minaces
  11. aut puteis manare cruor cessavit et altae
  12. per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
  13. Non alias caelo ceciderunt plura sereno
  14. fulgura nec diri totiens arsere cometae.
  15. ergo inter sese paribus concurrere telis
  16. Romanas acies iterum videre Philippi;
  17. nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
  18. Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
  19. Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
  20. agricola incurvo terram molitus aratro