Georgics
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
- concipiunt: hinc ille avium concentus in agris
- et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.
- Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
- ordine respicies, numquam te crastina fallet
- hora neque insidiis noctis capiere serenae.
- Luna, revertentis cum primum colligit ignis,
- si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,
- maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;
- at si virgineum suffuderit ore ruborem,
- ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.
- Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,
- pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
- totus et ille dies et qui nascentur ab illo
- exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,
- votaque servati solvent in litore nautae
- Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
- Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas
- signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
- et quae mane refert et quae surgentibus astris.