Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. mutuaque inter se laeti convivia curant.
  2. Invitat genialis hiems curasque resolvit,
  3. ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,
  4. puppibus et laeti nautae inposuere coronas.
  5. Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus
  6. et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
  7. tum gruibus pedicas et retia ponere cervis
  8. auritosque sequi lepores, tum figere dammas,
  9. stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
  10. cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
  11. Quid tempestates autumni et sidera dicam,
  12. atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,
  13. quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver,
  14. spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
  15. frumenta in viridi stipula lactentia turgent.
  16. Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis
  17. agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
  18. omnia ventorum concurrere proelia vidi,
  19. quae gravidam late segetem ab radicibus imis
  20. sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro