Georgics

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
  2. remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
  3. atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
  4. Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
  5. Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,
  6. quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
  7. pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
  8. Libra die somnique pares ubi fecerit horas
  9. et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
  10. exercete, viri, tauros, serite hordea campis
  11. usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
  12. nec non et lini segetem et Cereale papaver
  13. tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
  14. dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
  15. Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres
  16. accipiunt sulci et milio venit annua cura,
  17. candidus auratis aperit cum cornibus annum
  18. Taurus et averso cedens Canis occidit astro.
  19. At si triticeam in messem robustaque farra
  20. exercebis humum solisque instabis aristis,