Sulpicia Elegiae

Tibullus

Sulpicia (attributed author). Carmina Omnia. Mahoney, Anne, editor.

  1. Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
  2. permittis, subito ne male inepta cadam.
  3. Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
  4. scortum quam Servi filia Sulpicia:
  5. Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est,
  6. ne cedam ignoto, maxima causa, toro.