Elegiae
Tibullus
Tibullus. Aliorumque carminum libri tres. Postgate, J. P. (John Percival), editor. Oxford: Scriptorum classicorum bibliotheca Oxoniensis, 1915.
- et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,
- huic et contextus passim fluat igneus aether,
- pendentique super claudantur ut omnia caelo;
- at quodcumque meae poterunt audere camenae,
- seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra
- siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus
- hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
- Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
- non tua maiorum contenta est gloria fama
- nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,
- sed generis priscos contendis uincere honores,
- quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
- at tua non titulus capiet sub nomine facta,
- aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,
- conuenientque tuas cupidi componere laudes
- undique quique canent uincto pede quique soluto;
- quis potius, certamen erit: sim uictor in illis,
- ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
- Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?
- Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,